# 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum detractio sit grauius peccatum, quam susurratio. AD Secundum sic procedi{ Malo. q. 10. art. 3. ad 3. } tur. Videtur, quod detractio sit grauius peccatum, quam susurratio. Peccata enim oris consistunt in hoc, quod aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de proximo ea quae sunt mala simpliciter, quia ex talibus oritur infamia, vel diminuitur fama. Susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quae scilicet displiceant audienti, ergo grauius peccatum est detractio, quam susurratio. ¶ 2 Praeterea. Quicunque aufert alicui famam, aufert ei non solum vnum amicum, sed multos: quia intellectus vniusvcuiusque refugit amicitiam infamium personarum. Vnde contra quendam dicitur. 2. Paralipomenon. 19. "His qui oderunt Dominum, amicitia iungeris." Susurratio autem aufert vnum solum amicum. Grauius ergo peccatum est detractio, quam susurratio. ¶ 3 Praeterea. Iacobi. 4. dicitur, "Qui detrahit fratri suo, detrahit legi", & per consequens Deo qui est legislator. Et sic peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deum , quod est grauissimum, vt supra habitum + { q. 20. art. & 1. 2. q. 73. art. 3. & 6. } est. Peccatum autem susurrationis est in proximum, ergo peccatum detractionis est grauius quam peccatum susurrationis. SED contra est, quod dicitur Eccles. 5. Denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium & inimicitia & contumelia. RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Art. 3. & 1. 2. q. 73. art. 8. } est, peccatum in proximum tanto est grauius, quanto per ipsum maius nocumentum proximo infertur. Nocumentum autem tanto maius est, quanto maius est bonum quod tollitur. Inter caetera vero exteriora bona praeeminet amicus: quia sine amicis nullus viuere posset, vt patet per Philosophum in + { Li. 8. Eth. capit. 1. in prin. to. 3. } 8. Ethicor. Vnde dicitur Eccles. 6. "Amico fideli nulla est comparatio ": fama autem ipsa quae per detractionem tollitur, ad hoc maxime necessaria est, vt homo idoneus ad amicitiam habeatur. Et ideo susurratio est maius peccatum, quam detractio, & etiam quam contumelia: quia amicus est melior, quam honor: & amari, quam honorari: vt in 8. Ethic. Philosophus dicit.{ Li. 8. c. 8. tom. 5. } AD primum ergo dicendum, quod species & grauitas peccati magis attenditur ex fine, quam ex materiali obiecto. Et ideo ratione finis susurratio est grauior: quanuis etiam de tractor quandoque peiora dicat. AD secundum dicendum, quod fama est dispositio ad amicitiam, & infamia ad inimicitiam. Dispositio autem deficit ab eo ad quod disponit: & ideo ille qui operatur ad aliquid, quod est dispositio ad inimicitiam, minus peccat, quam ille qui directe operatur ad inimicitiam inducendam. AD tertium dicendum , quod ille qui detrahit fratri, intantum videtur detrahere legi, inquantum contemnit praeceptum de dilectione proximi: contra quod directius agit qui amicitiam disrumpere nititur. Vnde hoc peccatum maxime contra Deum est: quia Deus dilectio est, vt dicitur 1. Ioan. 4. Et propter hoc dicitur Prouerb. 6. "Sex sunt quae odit Dominus, & septimum detestatur anima eius": & hoc septimum ponit: eum qui "seminat inter fratres discordiam ". ¶ Conclusio est affirmatiua. COMMENTARIVS. CIrca istum articulum primo notandum est, quod susurratio non solum excedit contumeliam, verum etiam detractionem: nam peccatum in proximum tanto est grauius, quanto nocumentum illatum est grauius. Sed vitium susurrationis infert maius nocumentum, ergo. Minor probatur. Nam per contumeliam destruitur honor, per detractionem fama, per susurrationem vero dirimitur amicitia quae maius bonum est: ergo grauius peccatum est. Et confirmatur. Nam totum detrimentum quod infertur per detractionem infertur per susurrationem, & vltra hoc dirimit amicitiam: ergo grauius peccatum est susurratio. Secundo probatur hoc. Amicitia est maxima omnium virtutum , vel aliquid virtute excellentius, quod dicit D. Tho. sup. quaest. 23. art. 3. ad primum. sed fama non est tantum bonum sicuti virtus, imo sequitur virtutem sicuti vmbra corpus: ergo iniuria quae destruit amicitiam qualis est susurratio, grauior iniuria est quam quae destruit famam. Ex his infertur, quod vitium susurrationis sit peccatum mortale ex genere suo. Nam dat graue damnum proximo. Verum est, quod susurratio est duplex: alia formalis, alia vero materialis: sicuti diximus de contumelia. Contra istud corollarium est argumentum. In beneficijs gratuitis nulla fit iniuria, sed amicitia est beneficium gratuitum, ergo. Ad hoc argumentum primo respondetur, quod in beneficijs gratuitis iam habitis, locum habet iniuria, amicitia vero est beneficium gratuitum iam habitum. Secundo respondetur , quod in beneficijs gratuitis, etiam si non habeantur, locum habet iniuria, si auferantur per fraudem & dolum: vt patet in impediente eleemosynam per fraudem & dolum . Per susurrationem vero aufertur amicitia per fraudem & dolum.