IN expositione huius quaestionis tria aduertenda sunt. Primum est, quod huiusmodi peccata quae consistunt in verbis, ex intentione iudicanda sunt: quoniam verba habent vim significandi ex intentione: vnde ex diuersis finibus intentis , diuersa peccata constituuntur: & sicut contumeliosus intendit auferre honorem, & detractor famam, susurro vero dirimere amicitiam: ita qui alterum irridet, intendit quod confundatur & erubescat. Et quoniam hic finis distinctam malitiam habet ab omnibus dictis: ideo a D. Tho. distincta iniuria constituitur.