IN expositione huius quæstionis tria aduertenda sunt. Primum est, quòd huiusmodi peccata quæ consistunt in verbis, ex intentione iudicanda sunt: quoniam verba habent vim significandi ex intentione: vnde ex diuersis finibus intẽtis , diuersa peccata constituuntur: & sicut contumeliosus intendit auferre honorem, & detractor famam, susurro vero dirimere amicitiam: ita qui alterum irridet, intendit quòd confundatur & erubescat. Et quoniam hic finis distinctam malitiā habet ab omnibus dictis: ideo à D. Tho. distincta iniuria constituitur.