Secundo est notandum, quod omnes irrisiones sunt eiusdem speciei: habent enim eandem rationem formalem, vnde desumitur vnitas. Explicanda tamen est in confessione irrisio in particulari: sicuti diximus de alijs vitijs.