COMMENTARIVS. IN expositione huius quaestionis tria aduertenda sunt. Primum est, quod huiusmodi peccata quae consistunt in verbis, ex intentione iudicanda sunt: quoniam verba habent vim significandi ex intentione: vnde ex diuersis finibus intentis , diuersa peccata constituuntur: & sicut contumeliosus intendit auferre honorem, & detractor famam, susurro vero dirimere amicitiam: ita qui alterum irridet, intendit quod confundatur & erubescat. Et quoniam hic finis distinctam malitiam habet ab omnibus dictis: ideo a D. Tho. distincta iniuria constituitur. Secundo est notandum, quod omnes irrisiones sunt eiusdem speciei: habent enim eandem rationem formalem, vnde desumitur vnitas. Explicanda tamen est in confessione irrisio in particulari: sicuti diximus de alijs vitijs. Tertio est notandum, quod irrisio virtutis est pestilentissimum vitium, & vt in plurimum est peccatum mortale, etiam si irrisio fiat materialiter & non formaliter, & etiam si fiat sine animo faciendi quod alius erubescat & confundatur. Probatur hoc. Talis irrisio est vilipendium virtutis adeo magnum, vt reputet virtutem non solum indignam cum qua homines confabulentur: verum etiam cum qua certent & contendant, ergo vt in plurimum est peccatum mortale. Secundo. Irridere virtutem, causat in anima iusti tristitiam spiritualem de bono virtutis, & erubescentiam de exercitio virtutis, & facit hominem iustum & sanctum tardum ad virtutem, & facit vt reputet bonum malum, & malum bonum, vt dicitur Isaiae cap. 5. ergo est peccatum mortale vt plurimum. Vnde Psal. 1. vbi Septuaginta habent, "Et in cathedra pestilentiae non sedit." In textu Hebraeo habetur, "in sede derisorum non sedit," vbi vocat cathedram pestilentiae vitium irrisionis. Vltimo. In hac quaestione sunt duo breuissima dubia. Primum est, An irrisio sit grauius peccatum quam alia peccata, quae consistunt in verbis. Ad hoc dubium respondetur vnica conclusione. Irrisio est grauius peccatum quam contumelia, leuius autem quam detractio & susurratio. Prima pars probatur. Irrisio includit omnem malitiam contumeliae, quoniam per se fit coram, & vltra hoc addit, quod alius erubescat: ergo est grauius peccatum quam contumelia. Et confirmatur. Nam irrisio fit cum maiori despectu, ergo. Secunda pars probatur. Per detractionem & susurrationem auferuntur maiora bona, quam per irrisionem, nam aufertur fama & amicitia, ergo grauiora peccata sunt. DVbitatur secundo. Quare Diuus Thomas non posuerit peccatum murmurationis, cum consistat in verbis extra iudicium? Respondetur, quod murmuratio reducitur tanquam aliquid imperfectum ad has quatuor species iniuriarum. Si fiat coram, intendendo dehonorare. Ad contumeliam autem : si fiat intendendo facere quod alius erubescat ad irrisionem, si fiat in absentia & intendat denigrare famam , ad detractionem . Si intendat dirimere amicitiam ad susurrationem. Ita Caietanus opusculo 17. responsionum, responsione. 13. dubio. 6. & in Summa verbo, murmuratio. Ratio est clarissima, quoniam murmuratio, vt notio nominis prae se fert, dicit iniuriam quae potius in sono vocis, quam in verbis consistit, vnde comparatur ad alias iniurias, sicut aliquid imperfectum, & inarticulatum, ad aliquid perfectum & articulatum, ergo ad alias iniurias reducenda est.