COMMENTARIVS. IN expositione huius quæstionis tria aduertenda sunt. Primum est, quòd huiusmodi peccata quæ consistunt in verbis, ex intentione iudicanda sunt: quoniam verba habent vim significandi ex intentione: vnde ex diuersis finibus intẽtis , diuersa peccata constituuntur: & sicut contumeliosus intendit auferre honorem, & detractor famam, susurro vero dirimere amicitiam: ita qui alterum irridet, intendit quòd confundatur & erubescat. Et quoniam hic finis distinctam malitiā habet ab omnibus dictis: ideo à D. Tho. distincta iniuria constituitur. Secundò est notandum, quòd omnes irrisiones sunt eiusdem speciei: habẽt enim eandem rationem formalem, vnde desumitur vnitas. Explicāda tamẽ est in cōfessione irrisio in particulari: sicuti diximꝰ de alijs vitijs. Tertiò est notandum, quòd irrisio virtutis est pestilentissimum vitium, & vt in plurimum est peccatum mortale, etiam si irrisio fiat materialiter & non formaliter, & etiā si fiat sine animo faciendi quod alius erubescat & confundatur. Probatur hoc. Talis irrisio est vilipendium virtutis adeo magnum, vt reputet virtutem non solum indignam cum qua homines confabulentur: verum etiam cum qua certent & contendant, ergo vt in plurimum est peccatum mortale. Secundò. Irridere virtutem, causat in anima iusti tristitiam spiritualem de bono virtutis, & erubescentiam de exercitio virtutis, & facit hominem iustum & sanctum tardum ad virtutem, & facit vt reputet bonum malum, & malum bonum, vt dicitur Isaiæ cap. 5. ergo est peccatum mortale vt plurimum. Vnde Psal. 1. vbi Septuaginta habent, "Et in cathedra pestilentiæ non sedit." In textu Hebræo habetur, "in sede derisorum non sedit," vbi vocat cathedram pestilentiæ vitium irrisionis. Vltimò. In hac quæstione sunt duo breuissima dubia. Primum est, An irrisio sit grauius peccatum quam alia peccata, quæ consistunt in verbis. Ad hoc dubium respondetur vnica conclusione. Irrisio est grauius peccatum quam contumelia, leuius autem quam detractio & susurratio. Prima pars probatur. Irrisio includit omnem malitiam contumeliæ, quoniam per se fit coram, & vltra hoc addit, quòd alius erubescat: ergo est grauius peccatum quam contumelia. Et confirmatur. Nam irrisio fit cum maiori despectu, ergo. Secunda pars probatur. Per detractionem & susurrationem auferuntur maiora bona, quam per irrisionem, nam aufertur fama & amicitia, ergo grauiora peccata sunt. DVbitatur secundò. Quare Diuus Thomas non posuerit peccatum murmurationis, cum consistat in verbis extra iudicium? Respondetur, quòd murmuratio reducitur tanquam aliquid imperfectum ad has quatuor species iniuriarum. Si fiat coram, intendendo dehonorare. Ad contumeliā autẽ : si fiat intendendo facere quod alius erubescat ad irrisionem, si fiat in absentia & intendat denigrare famā , ad detractionẽ . Si intendat dirimere amicitiam ad susurrationem. Ita Caietanus opusculo 17. responsionum, responsione. 13. dubio. 6. & in Summa verbo, murmuratio. Ratio est clarissima, quoniā murmuratio, vt notio nominis præ se fert, dicit iniuriam quæ potius in sono vocis, quam in verbis consistit, vnde comparatur ad alias iniurias, sicut aliquid imperfectum, & inarticulatum, ad aliquid perfectũ & articulatum, ergo ad alias iniurias reducenda est.