# 57 [De iure] COMMENTARII FRATRIS DOMINICI BANES SVPER SECVNDAM SECVNDAE SANCTI THOMAE. Quaestio Quinquagesimaseptima, De Jvre. PROLOGVS AVTORIS. COnsideratio de Iure & Iustitia omnibus, qui grauiora tractant studia, communis est. Philosophi quidem morales eam sibi propriam arbitrantur. Inter quos Princeps Aristoteles libro. 5. Ethicorum exactissime illam prosequitur. Ibidemque eiusdem interpretes, similiter vtriusque Iurisconsulti titulos de Iustitia & Iure designarunt, vt patet. ff. de Iustitia & Iure. Item Gratianus quatuor primas Decreti distinctiones de Iure & Iuris differentia disposuit: atque in eisdem locis omnis vtriusque Iurisperitorum multitudo de Iure & Iustitia sermonem facit. At vero sacra nostra Theologia, quae omnibus scientijs praedominatur, & de omnibus, quantum ad finem aeternae vitae attinet, iudex est: hanc etiam tractationem de Iustitia & Iure, vt hominum saluti consulat, sibi legitime ascribit. Nam, vt ait Apostolus ad Titum. 2. "Apparuit gratia Dei Saluatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos vt abnegantes impietatem & saecularia desideria sobrie & iuste & pie viuamus in hoc saeculo." Sobrie quidem, erga nos ipsos. Iuste ad proximos. Pie erga Deum . Theologi itaque munus est de iustitia & iure, quatenus ad spiritualem vitam attinet, dubitationes dissoluere. Quapropter inter Theologos D. Isidorus lib. 5. Etimologiarum per multa capita singularem tractatum edidit: ex quo Gratianus vbi supra , fere omnia desumpsit. Magister autem Sententiarum pauca quidem, nec satis opportune de Iustitia & Iure collegit. Nam in 3. Sententiarum dist. 37. agens de praeceptis secundae tabulae, quaedam circa quintum & septimum mandatum de pertinentibus ad iustitiam profert, & iterum in 4. Sententiarum dist. 15. dum de tertia parte poenitentiae ageret, scilicet, de satisfactione, quaedam miscet quae ad iustitiam attinent, scilicet, de restitutione. Vnus autem Divus Thomas inter omnes scholasticos, quicquid ad Iustitiam attinens a Theologo cognoscendum erat, suis numeris absolutum dedit, ab ista Quaest. 57. vsque ad 122. disserens etiam de partibus potentialibus virtutis iustitiae. Sed nos in hoc opere duntaxat quae ad partes subiectiuas pertinent, quae proprie sub iustitia continentur disseremus, vsque ad Quaest. 78. DVbitatur ante omnia in hoc prooe mio cuiusnam facultatis sit magis proprium de iure & iustitia disserere? Num Philosophia moralis; An sacra Theologia; An vero vtriusque iuris peritia primas tenere debeat in hoc munere praestando? Ad hoc respondetur, & sit prima conclusio. Ad moralem Philosophiam proprie & directe spectat de iure & iustitia quaestiones definire quatenus homo ordinatur ad conuictum politicum & finem naturalem. Ratio est, quoniam ad philosophiam moralem spectat de humanis actibus iudicare, in quibus reperitur ratio virtutis & vitij, at vero iustitia post prudentiam primum locum inter virtutes obtinet, ergo. Secunda conclusio. Sub eadem fere ratione pertinet ad Iuris ciuilis peritos, quos vulgo Legistas vocamus, definire de questionibus Iustitiae & iuris iuxta normam humanarum legum . Haec conclusio magis indiget explicatione quam probatione. Dixi enim sub eadem fere ratione; hoc est respectu eiusdem finis moralis philosophi. Caeterum peritia illorum qui Iuri ciuili operam dant, non erit scientifica, nisi rationes humanarum legum ex philosophia deduxerint, & tunc exercent illi officium moralium philosophorum: & reuera sunt philosophi morales ex parte, scilicet, ex materia Iustitiae, & adhuc imperfecti nisi fuerint dialectici. Tertia conclusio. Ad sacram Theologiam maxime pertinet de Iustitia & Iure perscrutari vsque ad minima respectu boni spiritualis & finis supernaturalis. Pro cuius intelligentia. Nota quod sicut gratia dicitur perficere naturam non solum in se ipsa, sed etiam eleuans illam ad aliquid altius & diuinius: Ita sacra Theologia quando conuenit cum aliqua scientia in obiecto materiali, non solum perficit illam scientiam intra suos limites & in se ipsa, sed etiam eleuat obiectum illius, ad suam rationem formalem eminentiorem. Verbi gratia, metaphysicus considerat de Deo, de illius vnitate, immutabilitate, aeternitate, & omnipotentia. Sed haec omnia attributa Theologus profundius attingit: & distinctius cognoscit, vt videre est apud Diuum Dionysium in tractatibus de diuinis nominibus, de mystica Theologia, & de caelesti hierarchia. Vbi eadem quae alias metaphysici contemplantur , multo diuinius ipse distinguit. Ad hunc itaque modum sacra Theologia cum sit practica saltem eminenter, considerat omnia quae philosophus moralis multo altius & diuinius quam ille. Confirmatur ex illo Sapientiae. 8. Vbi dicitur de diuina sapientia. "Sobrietatem enim & prudentiam, & iustitiam & virtutem docet." Vbi fit mentio quatuor virtutum Cardina lium. Nam per sobrietatem intelligitur omnis temperantia : per virtutem autem, fortitudo. Vbi obiter obserua quare primo loco posuit sobrietatem, cum tamen prudentia sit prima omnium virtutum. Ratio huius est, quoniam in natura corrupta ad acquirendam prudentiam, necessarium est exercitium temperantiae, quam vocat sobrietatem: nihil enim magis impedit iudicium prudentiale quam vitia carnalia quae causa sunt hebetudinis & caecitatis mentis. Sit quarta conclusio , ad Iuris Canonici peritos pertinet canones ecclesiasticos discere: praesertim illos qui accommodantur ad causas fori exterioris decidendas. Si quid vero aliud considerant mutuatum accipiunt partim a Theologis partim a Iure ciuili. Probatur & explicatur ista conclusio, quoniam in toto corpore Iuris canonici continetur triplex differentia canonum: quidam enim desumpti sunt ex sacris literis, aliquando ex definitionibus Conciliorum circa fidem vel circa sacramenta. Haec omnia constat, quod legitime pertinent ad Theologiam sacram. Sunt alij Canones propositi vt regulae ad decidendas lites ecclesiasticas. Et isti vt in plurimum habent suam rationem & fundamentum in Iure ciuili. Itaque si a Iure canonico auferantur, quae pertinent ad Theologiam & ad ius ciuile fere nihil remanebit nisi quaedam caeremonialia. Et confirmatur tota doctrina praecedens, quoniam supra scientias quas naturali ratione cognouit Aristoteles non est introducta alia scientia in mundo nisi illa quae deducta est ex fide reuelata. Haec autem est sacra Theologia, ergo necesse est, quod Iuris canonici peritiam reducamus vel ad sacram Theologiam vel ad moralem philosophiam, sicut & Iuris ciuilis reduximus peritiam. Nihilominus ex praedictis deducamus vnum corollarium, videlicet, quod prudens Theologus, quoties occurrerit aliquis casus conscientiae decidendus, de quo decernunt leges siue ecclesiasticae, siue ciuiles, debet consulere Iurisperitos, nisi alias ipse cognouerit illas leges sufficienter. Ratio huius est, quoniam Theologo satis est nosse legem naturalem & diuinam & quanuis non erat alienum ab illo scire omnes leges ecclesiasticas: tamen quia Theologus diuinis intendens rebus, quae plurimae sunt & multam habent subtilitatem, non valebat tantam sarcinam legum memoria tenere: idcirco accepit diuina prouidentia sui laboris auxiliatores dominos Canonistas quemadmodum in lege Veteri, vt habetur Numerorum capit. 34. erant quidam Leuitae inferioris classis: quorum officium solum modo erat portare vasa & ornamenta inuoluta tabernaculi: quae sacerdotes superioris ordinis tangebant & disponebant intra tabernaculum: ita se habent Canonistae & Theologi, quod Theologi intrant tabernaculum & facultatem habent disserendi de quidditate & effectibus sacramentorum & aliorum instrumentorum fidei & religionis. At vero Iuris canonici periti solum debent curare fideliter memoria tenere quae in sacris Canonibus continentur cum literali intelligentia ad obsequium Theologorum. Interdum etiam opus habent ex Iure ciuili rationes acquirere ad decidendas causas ecclesiasticas, vt melius munus suum possint perficere. Atque in hoc iuris Canonici periti nostri temporis excellentiam habent. Diuisio huius tractatus de Justitia & iure. VNIVERSAM considerationem de Iustitia & iure in quatuor partes diuidit quidem Diuus Thomas . In prima parte agitur de Iustitia. In secunda parte de partibus illius. In tertia parte, de dono Spiritus sancti correspondenti sibi: quod est pietas. In quarta parte, de praeceptis Iustitiae. Duae priores partes magnum negotium nobis in hoc opere facessunt: praesertim ab ista quae stione 57. vsque ad 78. Aliae vero posteriores breuissime expediuntur a Diuo Thoma in quaestione 121. & 122. Iam vero illa pars de iustitia rursus diuiditur in quatuor partes. Primo quidem disputatur de Iure, quod est obiectum iustitiae. Secundo de ipsa Iustitia. Tertio de iniustitia. Quarto de iudicio. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum ius sit obiectum iustitiae. AD Primum sic proceditur.{ Infra. questio 60. art. 1. cor. } Videtur, quod ius non sit obiectum iustitiae. Dicit enim + { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. in princip. } Celsus Iurisconsultus, quod ius est ars boni & aequi. Ars autem non est obiectum iustitiae, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiae. ¶ 2 Praeterea. Lex sicut + { Li. 5. Etymo. cap. 3, in princ. } Isidorus dicit in libr. Etymolo. iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiae, sed magis prudentiae. Vnde & + Philosophus legis positiuam partem prudentiae ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiae. ¶ 3 Praeterea. Iustitia principa{ Li. 6. Etymo. cap. 6. tom. 5. Capit. 15. circa med. tom. 1. } liter subijcit hominem Deo. Dicit enim + August. in libr. de moribus ecclesiae , quod "iustitia est amor Deo tantum seruiens", & ob hoc bene imperans caeteris quae homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim + { Lib. 5. capit. 2. } Isidorus in libro Etymolog. quod "fas lex diuina est, ius autem lex humana". Ergo ius non est obiectum iustitiae. SED contra est quod + { Lib. 5. ca. 3. in prin. } Isidorus dicit in eodem, quod "ius dictum est, quia est iustum". Sed iustum est obiectum iustitiae. Dicit enim + { Lib, 5. ca. 1. in prinbi. tom. 5. } Philosophus in quinto Ethicorum, quod omnes talem habitum volunt dicere iustitiam, a quo operatiui iustorum sunt: ergo ius est obiectum iustitiae. RESPONDEO dicendum, quod iustitiae proprium est inter alias virtutes, vt ordinet hominem in his, quae sunt ad alterum. Importat enim aequalitatem quandam, vt ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea, quae adae quantur, iustari. AEqualitas autem ad alterum est. Aliae autem virtutes perficiunt hominem solum in his, quae ei conueniunt secundum seipsum. Sic ergo illud, quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentem . Rectum vero quod est in opere iustitiae, etiam praeter comparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad aliud. Illud enim in opere nostro dicitur esse iustum quod respondet secundum aliquam aequalitatem alteri, puta recompensatio mercedis debitae pro seruitio impenso. Sic ergo iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiae ad quod terminatur actio iustitiae, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in alijs virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiae prae alijs virtutibus determinatur secundum se obiectum , quod vocatur iustum . Et hoc quidem est ius. Vnde manifestum est quod ius est obiectum iustitiae. AD Primum ergo dicendum, quod consuetum est, quod nomina a sui prima impositione detor queantur ad alia significanda. Sicut nomen medicinae impositum est primo ad significandum remedium quod praestatur infirmo ad sanandum: deinde tractum est ad significandam artem, qua hoc fit: ita etiam hoc nomen, Ius, primo impositum est ad significandum ipsam rem iustam. Postmodum autem est deriuatum ad artem, qua cognoscitur quid sit iustum. Et vlterius ad significandum locum, in quo ius redditur: sicut dicitur aliquis comparere in iure. Et vlterius dicitur etiam quod ius redditur ab eo, ad cuius officium pertinet iustitiam facere: licet etiam id quod decernit, sit iniquum. AD Secundum dicendum, quod sicut eorum quae per artem exterius fiunt, quaedam ratio in mente artificis praeexistit, quae dicitur regula artis: ita etiam illius operis iusti, quod ratio determinat, quaedam ratio praeexistit in mente , quasi quaedam prudentiae regula. Et hoc si in scriptum redigatur, vocatur lex. Est enim lex secundum + { Lib. 5. Etimol. ca. 3. parum a princip. } Isidorum constitutio scripta. Et ideo lex non est ipsum ius, proprie loquendo, sed aliqualis ratio iuris. AD Tertium dicendum, quod quia iustitia aequalitatem importat. Deo autem non possumus ae quiualens recompensare; inde est, quod iustum secundum perfectam rationem non possumus reddere Deo. Et propter hoc non dicitur proprie ius lex diuina, sed fas: quia videlicet sufficit Deo, vt impleamus quod possumus. Iustitia ta men ad hoc tendit, vt homo quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subijciens. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Conclusionem istam directe probat Diuus Thomas ex testimonijs Isidori & Aristot. Deinde in articulo explicat conclusionem & differentiam, quae est inter iustitiam & alias virtutes colligens triplicem differentiam inter obiectum iustitiae & obiecta aliarum virtutum. Differentia quidem iustitiae ab alijs est, quod illa est ad alterum: quae aequalitatem importat. Hinc colligitur prima differentia inter obiectum iustitiae, & obiecta aliarum virtutum: scilicet, quod rectum in operatione iustitiae, praeter comparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad alterum. Secunda differentia est, quod iustum siue ius dicitur aliquid ad quod terminatur actio iustitiae, non considerato qualiter ab agente fiat. Tertia differentia est, quod iustitiae determinatur obiectum secundum se. Alijs vero virtutibus Cardinalibus non determinatur obiectum secundum se, & a parte rei. Et haec est differentia quae aliter solet dici, scilicet, quod medium iustitiae est medium rei, medium autem aliarum virtutum est medium rationis. COMMENTARIVS. NOtandum primo, pro huius articuli & sequentium intelligentia, quod hoc nomen ius multipliciter vsurpatur. Primo & principaliter, vt nominet illud quod fit per actionem iustitiae: & ad quod terminatur. Secundo accipitur pro lege quae est regula faciendi ipsum ius seu iustum. Tertio accipitur pro ipsa peritia legum. Quarto pro sententia iudicis, qui praecipit iustum fieri. Denique accipitur pro ipsomet loco publico vbi istae sententiae feruntur. Vt patet in cap. 1. de in ius vocando. lib. 2. titul. 2. Nobis tamen in praesenti de iure primo modo agendum est. Notandum est secundo, quod nomina iustitiae, iustificationis, & iusti, dupliciter accipiuntur in sacris literis: vno modo generaliter pro omni vir tute vel omni actione virtutis quae secundum regulam rationis & legis exercetur. Itaque iustus idem est, atque studiosus & omni virtute praeditus. In hac acceptione intelligitur illud Abacuc capit. 2. iustus ex fide viuit. & ad Romanos. 8. "Vt iustificatio legis impleretur in nobis." Illud Matthaei. 6. "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus," & ponit exemplum in eleemosyna, & ieiunio quae proprie non sunt iustitiae specialiter dictae opera. Altera acceptio est specialior, quatenus iustitia nominat virtutem condistinctam inter quatuor virtutes cardinales. Et ita iustus dicitur ille qui huius virtutis actiones exercet. Iustificatio autem dicetur rectitudo illa quae inuenitur in huius virtutis officijs. Vt solutio debiti est iustificatio. Et in hac secunda acceptione nobis procedendum est in praesentibus disputationibus. Magister Soto de Iustitia & iure libro. 3. quaest. 1. merito reprehendit Buridanum qui negat ius accipi pro obiecto iustitiae, sed solum pro ipsa lege. DVbitatur primo circa praedictas differentias sint ne bene & vere assignatae. Arguitur primo pro parte negatiua. Etenim Diuus Thomas videtur sibi contrarius in prima & secunda differentia, inter obiectum iustitiae & obiecta aliarum virtutum. Probatur: nam prima differentia, ponit ordinem actionis iustitiae ad ipsum agentem, dum inquit praeter comparationem ad agentem , sed in secunda differentia videtur negare talem ordinem, dum inquit, non considerato qualiter fiat ab agente, ergo non sunt bene assignatae istae differentiae. Arguitur secundo, ex Arist. 2. Ethicorum cap. 4. asserente, quod contingit operari temperata non temperate, ergo non est differentia inter obiectum iustitiae & obiectum temperantiae quantum ad hoc, quod in operatione circa obiectum iustitiae contingat attingere obiectum absque debita dispositione agentis secundum formalem rationem virtutis iustitiae. Arguitur tertio, ex doctrina Diui Thomae videntur sequi duo inconuenientia. Alterum est, quod habitus iustitiae non sit intrinsece determinatus ad bene operandum circa suum obiectum: sed sit omnino indifferens, ita vt salua ratione obiecti formalis aliquando male quis operetur reddendo debitum propter malum finem vanae gloriae. Alterum est, quod habitus iustitiae in sua operatione non respiciat bonitatem agentis magis quam habitus artis quae solum respicit & intendit bonitatem artificiati. Est enim perfecta operatio artificis si artificiatum sit perfectum & conforme ideae, etiam si artifex sit alias vitiosus. Arguitur quarto. Videtur esse implicatio contradictionis, quod aliquid habeat rationem specificam & non genericam. Verbi gratia quod aliquid habeat rationem hominis & non animalis, ergo similiter impossibile est quod aliqua actio habeat rationem formalem iustitiae obiecti, & quod non habeat rationem virtutis quae est ratio generica. At vero si actio iustitiae respicit obiectum, non considerato qualiter fiat ab agente, verificabitur, quod illa actio habet rationem formalem specificam iustitiae & non genericam. Probatur minor, quoniam de ratione virtutis est, quod taliter fiat ab agente, & quando & vbi oportet & propter finem bonum. Arguitur quinto, Aut Diuus Thomas loquitur in illa secunda differentia materialiter de obiecto iustitiae, aut formaliter. Si loquitur materialiter, profecto non assignat differentiam inter obiectum iustitiae & obiectum temperantiae. Possumus enim designare obiectum etiam temperantiae materialiter, cui nihil desit de his quae pertinent praecise ad temperantiae materiam, desit tamen aliquid quod pertinet ad rationem virtutis in communi. Verbi gratia, si quis loco & tempore debito comedat quantum sibi conuenit. At vero ordinet istam actionem ad hypocrisim & vanam gloriam aut alium turpem finem. Tunc profecto inuenitur materiale obiectum temperantiae sine debita dispositione agentis: sicut cum quis soluit debitum sine debita dispositione agentis. Si autem Diuus Thomas loquitur de obiecto iustitiae vere specificante actionem, implicat contradictionem, quod agens operetur propter malum finem. Corrumperet enim rationem virtutis, & per consequens rationem iustitiae. Denique arguitur contra tertiam differentiam: quae libet virtus per se loquendo desumit suam speciem ab obiecto per se: vt quilibet habitus operatiuus, ergo nulla est specialis ratio & differentia in iustitia ipsa cur determinemus ei obiectum secundum se & non alijs virtutibus. Propter obscuritatem Diui Thomae doctrinae in hoc articulo quidam illam reijciunt: sicut Buridanus vbi supra, quaestione. 1. libro. 5. Ethicorum. Alij vero interpretes Diui Thomae putant esse intelligendam doctrinam huius articuli materialiter. Ita sane vt saluetur materiale obiectum iustitiae & materialis actio iustitiae absque vera ratione virtutis. Huius sententiae est Caietanus. Et fuit doctissimus Victoria & Soto vbi supra. Nobis tamen salua eorum autoritate non videtur, quod Diuus Thomas materialiter loquatur. PRO decisione ergo difficultatis sit prima conclusio. Impossibile est, quod specificatio iustitiae & virtutis inueniatur formaliter in aliqua actione, nisi illa actio vndequaque sit bona omnibus modis & ex omnibus circunstantijs. Haec conclusio efficaciter probatur quarto argumento facto pro parte negatiua. Secunda conclusio. Possibile est, quod detur obiectum & actio quae materialiter pertineant ad aliquam virtutem & obligationem illius, ita vt satisfaciat homo prae cepto illius virtutis per talem actionem. Verbi gratia, Ieiunat quis in quadragesima adimplet praeceptum de temperantia eo tempore, etiam si hoc faciat propter hypocrisim. Similiter dat eleemosynam pauperi virgini quam ex praecepto naturali tenebatur dare, sed intendit stuprum, ille materialiter impleuit praeceptum naturale misericordiae. Dicitur autem actio materialis alicuius virtutis, cui nihil deest de proprijs pertinentibus ad speciem illius virtutis, praeterquam quod apponitur mala circunstantia aliqua vel contra aliam virtutem, vel contra rationem genericam virtutis. Atque in hoc non differt iustitia a reliquis virtutibus, sed differentia est, quod rectitudo etiam materialis respectu iustitiae commensuratur secundum commen surationem quandam ad alterum. At vero in alijs virtutibus omnis commensuratio rectitudinis etiam materialis commensuratur secundum commensurationem ad operantem . Tertia conclusio. Quando Diuus Thomas inquit in secunda differentia, quod iustum dicitur aliquid quasi habens rectitudinem iustitiae ad quod terminatur actio iustitiae, non considerato qualiter ab agente fiat, loquutus est formaliter de actione verae virtutis iustitiae. Probatur quoniam intentio Diui Thomae est agere de vera iustitiae virtute & incipere a diffinitione illius, ergo in hac quae stione & articulo loquitur de iure & iusto prout est obiectum formale verae iustitiae ad quod formaliter terminatur actio iustitiae. Alias profecto non procederet Diuus Thomas scientifice, vt decet grauissimum authorem. Haec doctrina multo magis explicabitur in solutione argumentorum. Ad primum argumentum respondetur. Nullam esse contradictionem inter primam & secundam differentiam, cum enim dicit in secunda differentia, non considerato qualiter ab agente fiat, intelligenda sunt haec verba secundum abstractionem mentis. Nam vt est in communi proloquio abstrahentium non est mendacium. Est igitur Diui Thomae sensus, non quidem negare praerequiri commensurationem & comparationem ad agentem in ratione generica virtutis, imo hoc asserit in prima differentia cum inquit propter comparationem ad agentem : sed intendit asserere, quod ratio specifica differentiae iustitiae non est cum consideratione actuali ad ipsum agentem: sed praesupponendo istam considerationem in ratione virtutis generica tanquam in materia, etiam intelligitur cum comparatione ad alterum, non considerato tunc qualiter ab agente fiat talis actio. Exemplum huius potest esse in relatione de praedicamento ad aliquid. Relatio enim & est accidens sicut & reliqua prae dicamenta praeter primum, & ex hac parte conuenit ei esse in hoc vel in illo subiecto. At vero secundum propriam rationem relationis penes quam diuersificatur ab alijs accidentibus, non consideratur vt est in subiecto, neque id explicatur: sed vt est ad aliud. Idem exemplum potest poni in accidenti bus respectiuis comparando illa cum absolutis. Verbi gratia, scientia & albedo conueniunt in genere qualitatis, cum tamen scientia vltra hoc, quod est calificare subiectum sicut albedo specificatur per ordinem & commensurationem ad aliquid extrinsecum, quod est obiectum: ita prorsus se habent iustitia & temperantia, quod vtraque in ratione generica virtutis bonum facit habentem. At vero iustitia differt ab alijs virtutibus per hoc quod rectificat habentem illam in ordine ad alterum . Simili modo potest explicari doctrina Diui Thomae 1. 2. quaest. 62. Vbi ait, quod in quibusdam operationibus bonum vel malum attenditur secundum commensurationem ad alterum, in quibusdam vero operationibus attenditur solum secundum commensurationem ad operantem. Ac si diceret Diuus Thomas quod omnes operationes virtutis secundum rationem genericam habent rationem boni per ordinem ad habentem & operantem. At vero quaedam operationes utranque rationem boni & genericam & specificam habent per ordinem ad habentem & operantem. Aliae vero operationes specificam differentiam habent per comparationem & commensurationem ad alterum. Ad secundum argumentum respondetur, quod testimonium illud Aristoteles non militat contra nos sed militat, contra eos qui dicunt Diuus Thomas materialiter loqui de obiecto & actione iustitiae (non considerato qualiter fiat &c.) In quorum sententia possumus respondere, quod quanuis verum sit testimonium Aristotelis: adhuc est differentia, quod actio materialis iustitiae consideratur per quandam commensurationem ad alterum. Ad tertium argumentum negatur sequela. Imo nos ponimus habitum & actionem iustitiae virtutis cum omnimoda determinatione ad bonum, & quanuis respiciat commensurationem ad alterum: tamen praesupponit conuenientiam ad seipsum. Ad quartum argumentum respondetur, quod probat efficaciter nostram primam conclusionem. Ad quintum patet, ex doctrina tertiae conclusionis. Ad vltimum argumentum respondetur, quod est specialis ratio, quare acturi de iustitia designamus specialem quaestionem de obiecto illius, potiusquam cum agimus de alijs virtutibus. Et ratio differentiae est, quoniam obiectum iustitiae habet specialem commensurationem cum lege ipsa, & non solum consideratur in illo quid ratio operantis eligat, vt medium virtutis (hoc enim deterninatum est ex natura rei & propterea dicitur medium iustitiae medium rei.) At medium aliarum virtutum dicitur medium rationis. De qua re plura dicemus in quaest. sequenti. DVbitatur secundo. Circa conclusionem articuli, ex Arist. 5. Ethic. cap. 7. Vbi ait esse differentiam inter iustum & ius. Nam iustum dicitur esse anteaquam fiat, ius vero importat iniuriae emendationem: & similiter distinguit inter iniustum & iniuriam. Nam iniustum dicitur esse etiam antequam fiat: iniuria vero cum fit, ergo ius non est obiectum iustitiae. Probatur consequentia, quoniam iustitia non solum habitualis, sed etiam actualis est voluntas faciendi quod iustum est antequam fiat & exerceatur: ergo tunc debet habere obiectum. At vero secundum Aristoteles non est ius nisi cum fit, ergo non habet rationem obiecti iustitiae . Item Diuus Tho. artic. sequenti dicit, quod ius est opus ad aequatum alteri, ergo non est obiectum iustitiae, sed operatio iustitiae. Probatur consequentia, quia est actio illius, ergo, &c. Respondetur ad hanc dubitationem , quod vniuersi diffinientes iustitiam diffiniunt illam per comparationem ad ius tanquam ad obiectum, vt videbimus quaestione sequenti. Ad argumentum ex Aristotele respondetur, quod secundum translationem antiquam non est contra nos testimonium illud. Habet enim loco iuris, iustificationem, & ita bene constat differentia posita ab Aristotele . Respondetur secundo, quod si sequamur translationem Argiropili, dicendum erit, quod Aristoteles in illo loco accepit nomen iuris in lingua Graeca specialiori quodammodo vt directe contrariatur iniuriae, quae videtur importare actionem inferendi illam. Nos autem in praesenti disputatione vtimur nomine iuris, vt sit idem quod iustum. Ad testimonium Diui Thomae respondetur dupliciter. Primo, quod actio cuiuslibet habitus, aut virtutis potest dupliciter considerari : vno modo quantum ad executionem, vt est in exercitio, & sic erit effectus illius habitus, aut virtutis. Altero modo potest considerari prout est in intentione habentis habitum, & sic habet propriam rationem obiecti talis actio: praesertim cum illa actio est exterior, vt reddere depositum, restituere alienum. Atque isto modo bene dicit Diuus Thomas quod ius est opus iustitiae: quoniam ipsa operatio exterior tenet se ex parte rei debitae, quae redditur alteri. Imo aliquando ipsamet operatio exterior est res quae redditur alteri, sicut lectio mea est ius debitum vniuersitati. Respondetur secundo, quod commune est in scientijs, vt nomina obiectorum transferantur ad actiones & vice versa. Quemadmodum etiam in religione Christiana dicimus sacrificium non solum esse hostiam oblatam, sed etiam ipsam sacrificationem, hoc est actionem sacrificandi. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum. AD Secundum sic proce{ Infra. quaestio 60. art. 5. co. Et 1. 2. quaest. 95. arti. 4. co. Et 5. Ethicorum lect. 12. col. 2. fin. 1. } ditur. Videtur, quod ius non conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum. Illud enim quod est naturale, est immutabile: & idem est apud omnes. Non autem inuenitur in rebus humanis aliquid tale: quia omnes regulae iuris humani, in aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem vbique. Ergo non est aliquod ius naturale. ¶ 2 Praeterea. Illud dicitur esse positiuum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideo aliquid est iustum, quia a voluntate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo cum iustum sit idem quod ius, videtur quod nullum sit ius positiuum . ¶ 3 Praeterea, Ius diuinum non est ius naturale, cum excedat naturam humanam. Similiter etiam non est ius positiuum: quia non innititur autoritati humanae, sed autoritati diuinae. Ergo inconuenienter diuiditur ius per naturale & positiuum . SED contra est, quod + { Li. 5. Ethicor. c. 7. in prin. to. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quod politici iusti hoc quidem naturale est, hoc autem legale, id est, lege positum. RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. } dictum est, ius siue iustum, est aliquod opus adaequatum alteri secundum aliquem aequalitatis modum. Dupliciter autem potest alicui homini esse aliquid ad aequatum. Vno quidem modo ex ipsa natura rei, puta cum aliquis tantum dat, vt tantundem recipiat: & hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est adaequatum vel commensuratum alteri ex condicto, siue ex communi placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum, si tantum accipiat. Quod quidem potest fieri dupliciter. Vno modo, per aliquod priuatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter priuatas personas. Alio modo, ex condicto publico, puta cum totus populus consentit quod aliquid habeatur quasi adaequatum & commensuratum alteri: vel cum hoc ordinat princeps, qui curam populi habet & eius personam gerit: & hoc dicitur ius positiuum. AD primum ergo dicendum, quod illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quod sit semper & vbique tale. Natura autem hominis est mutabilis: & ideo id quod naturale est homini, potest aliquando deficere. Sicut naturalem aequalitatem habet, vt deponenti depositum reddatur. Et si ita esset, quod natura humana semper esset recta, hoc esset semper seruandum. Sed quia quandoque contingit quod voluntas hominis deprauatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo peruersam voluntatem habens, male eo vtatur, vt puta si furiosus vel hostis reipublicae arma deposita reposcat. AD secundum dicendum , quod voluntas humana ex communi condicto potest aliquid facere iustum in his, quae secundum se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam: & in his habet locum ius positiuum. Vnde{ Lib. 5. ca. 7. in prin. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicor. quod legale iustum est, quod ex principio quidem nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum: puta si statuatur, quod liceat furari, vel adulterium committere. Vnde dicitur Isai. 10. "Vae qui condunt leges iniquas." AD tertium dicendum, quod ius diuinum dicitur quod diuinitus promulgatur. Et hoc quidem partim est de his, quae sunt naturaliter iusta, sed tamen eorum iustitia homines latet. Partim autem est de his, quae fiunt iusta institutione diuina. Vnde etiam ius diuinum per haec duo distingui potest, sicut & ius humanum. Sunt enim in lege diuina quaedam praecepta, quia bona: & prohibita, quia mala. Quaedam vero bona, quia praecepta, & mala, quia prohibita. SVMMA ARTICVLI. IN articulo. 2. quaerit Divus Thomas . Vtrum ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius posituum . Prima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio notetur in solutione ad primum. Naturale ius quanuis per se sit immutabile: tamen aliquando potest deficere in exercitio propter naturam hominis mutabilis. Tertia conclusio notetur in solutione ad tertium. Ius diuinum quod diuinitus promulgatur, potest proportionabiliter diuidi sicut ius politicum ab Aristotele, videlicet, vt dicamus ius diuinum aliud immutabile, & in illo ordine quasi naturale, aliud positiuum. Hanc conclusionem explicat Diuus Thomas quia in lege diuina sunt quaedam praecepta quia bona & quaedam prohibita quia mala. Alia vero sunt bona, quia praecepta sunt, & mala quia prohibita. COMMENTARIVS. DVbitatur itaque principaliter circa conclusionem articuli . Vtrum diuisio iuris in naturale & positiuum sit prima & bona diuisio. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Lex est quadruplex, scilicet, aeterna, naturalis, humana, & diuina. Ita diuidit D. Tho. 1. 2. q. 91. Igitur ius saltem debet esse quadruplex, & per consequens diuidi in quatuor membra. Probatur consequentia. Quia lex est ratio & regula iuris, vt dicit D. Tho. art. 1. ad secundum huius quaestionis. Igitur multiplicata regula & mensura debet multiplicari mensuratum. Arguitur secundo. Si ius naturale & positiuum distinguuntur, maxime in hoc quod ius naturale est quid immutabile: positiuum autem est mutabile. Sed ius naturale etiam est quid mutabile, vt patet de reddendo deposito dicitur esse naturale ius: & tamen in aliquo casu non est reddendum depositum etiam petenti, ergo. Et confirmatur, quia ius positiuum interdum mutat ius naturale, ergo minus mutabile est quam illud. Probatur. Quoniam iure naturali omnia sunt communia, & tamen iure positiuo facta est diuisio rerum & dominiorum, ergo ius positiuum immutat ius naturale. Arguitur tertio. Ius naturale vt definitur a Iurisconsultis. ff. de iustitia & iure, & Instituta de iure naturali gentium & ciuili: est, quod natura omnia animalia docuit, & vt ibi adijcitur, naturale ius, non humani generis proprium sed omnium animalium quae in terra, quae in mari nascuntur, auiumque commune est, ergo proprie naturale ius non est ius quod est obiectum iustitiae, quae solis hominibus competit: sicut & lex secundum proprietatem & veram rationem legis non inuenitur in brutis, sed solum metaphorice, vt ait D. Thom. 1. 2. quaest. 91. artic. 2. ad tertium. Confirmatur. Si quid pertineret ad ius naturale maxime esset religio erga Deum & venerari parentes, & vim vi posse repellere: sed haec omnia ad ius naturale pertinere negant Iurisconsulti vbi supra. l. 2. & 3. sed aiunt pertinere ad ius gentium. Imo & Divus Thomas articulo sequenti ius naturale etiam brutis conuenire asserit. Denique arguitur quarto. Praedicti Iurisconsulti diuidunt ius in ius naturale, ius gentium & ciuile, ergo non sufficit diuisio bimembris posita in articulo. Circa hanc dubitationem aduertendum est, fuisse olim errorem antiquissimum negantium esse aliquod naturale ius. Ita refert Aristot. lib 1. Ethicorum cap. 3. & lib. 5. cap. 7. & D. August. lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 14. Alius error fuit modernior negantium esse aliquod ius positiuum, quem tenuit Vvitcleff, & vniuersi Lutherani qui negant esse aliquam vim in legibus humanis obligantem in foro conscientiae. Atque ideo ipse Lutherus combussit omnia Pontificum iura & Bullas Pontificias & Sanctorum Patrum Decreta vt referunt historiographi moderniores , Verbi gratia, Ioannes Coclaeus in actibus & scriptis Lutheri, anno Domini 1520. Videatur etiam Rossensis in artic. 37. PRO decisione huius veritatis, sit prima conclusio. Error est manifeste contrarius philosophiae morali & fidei, asserere omne ius esse positiuum, & negare esse ius naturale. Probatur primo ex Psal. 4. "Signatum est super nos lumen vultus tui Domine," vbi respondet Propheta, iniquis qui dicunt; Quis ostendet nobis bona? Ac si diceret, in nobis ipsis est impressio luminis naturalis quo cognoscimus bonum & Deum. Vnde Ioannis 1. "Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum." Quae duo testimonia non solum de illuminatione gratiae, sed etiam de illuminatione naturali explicantur communiter. Sed est locus necessario explicandus de illuminatione naturali, ad Roman. 2. "Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt." Hoc est, non habentes legem Decalogi scriptam: sicut habebant Iudaei; naturaliter, hoc est ex naturali instinctu & illuminatione naturali Dei, non ex illuminatione gratiae, quae legis sunt faciunt , non dicit omnia sed quaedam: huiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illis conscientia ipsorum . Probatur secundo conclusio ratione. Certum est secundum fidem catholicam ante legem scriptam aut positiuam fuisse peccatum. Etenim Cain peccauit maximum peccatum occidens fratrem suum Abel. Et ante diluuium dicitur in sacris literis, quod multa erat malitia hominum super terram, ergo erat lex naturalis. Probatur consequentia. Quia vbi non est lex nec praeuaricatio est. Probatur tertio conclusio. Praecepta de cultu diuino vsque adeo sunt immutabilia, vt per nullam potentiam possint dispensari neque immutari, ergo non sunt positiua praecepta sed sunt naturalia. Imo secundum communem opinionem Thomistarum omnia praecepta Decalogi sunt indispensabilia, vt patet apud D. Thom. 1. 2. quaest. 108. & apud Soto lib. 2. de iustitia, quaest. 3. art. 8. ergo huiusmodi praecepta naturalia sunt, alioquin poterant dispensari ex beneplacito hominum legislatorum. Confirmatur. Quia inter ea quae praecipiuntur & prohibentur, quaedam dicuntur praecipi, quia bona sunt, & quaedam prohibentur, quia mala, ergo secundum se ex natura rei habent bonitatem vel malitiam, ac proinde ius naturale est. Quarto probatur conclusio vera secundum philosophiam moralem. Sic enim sensit Aristoteles esse quoddam ius naturale & quoddam legale seu positiuum, vt patet libro. 1. Rhetoricorum cap. 3. & lib. 1. magnorum moral. cap. 34. & 1. Ethicot. cap. 3. & lib. 5. cap. 7. Diuus Isidorus lib. 5. Etymol. cap. 4. & refertur a Gratiano dist. 1. can. ius naturale est commune omnium nationum, & quod instinctu naturae non constitutione humana habetur. Cicero etiam iuris naturalis mentionem facit, vt patet in lib. de Inuentione, de Legibus, de Aruspicum responsis. Et denique iste error negantium ius naturale similis est errori in naturalibus quem habuerunt Heraclitus & Cratillus qui aiebant: nullum esse verum nisi quod vnicuique apparet. Sic etiam videntur hi in moralibus errare negantes esse aliquod ius secundum se ex natura rei, sed quod humano beneplacito constituebatur, illud erat ius. Secunda conclusio. Diuisio iuris quam Diuus Thomas ponit in articulo est maxime philosophica desumpta ex Arist. lib. 5. Ethic. cap. 7. Pro cuius explicatione notandum est primo, quod Diuus Thomas quanuis Theologice intendat agere de iure & iustitia, tamen prudenter & de industria voluit prius definire & diuidere rationem iuris secundum ordinem naturae quae praesupponit gratia & fides & Theologia, ac deinde in solutione ad tertium docuit, Quomodo ius diuinum quod est supra ordinem naturae, poterat diuidi proportionabiliter in ius immutabile & quasi naturale in ordine gratiae & ius positiuum ex beneplacito Dei. Notandum est secundo vt ostendamus quomodo inter se se opponantur membra praedictae diuisionis, quatuor esse differentias inter ius naturale & ius positiuum. Prima differentia est ex parte causae efficientis . Etenim naturalis iuris efficiens causa est ipse Deus vt autor naturae. Iuris autem positiui efficiens causa est homo secundum triplicem modum quem D. Tho. docet in art. Primo quidem per singulare pactum inter eos qui ad inuicem con trahunt & sic iustum pretium erit illud de quo conuenit inter ementem & vendentem . Secundo modo per condictum publicum in quo conueniunt communiter qui emunt & vendunt, & sic iustum pretium erit alicuius rei illud quo communiter res venditur in foro publico. Tertio modo constituitur iustum seu ius positiuum lege Principis vel statuto reipublicae vel ministrorum illius. Inter hos praedictos modos aduertenda est differentia. Primo quidem, quod pretium primo & secundo modo constitutum patitur aliquam latitudinem secundum magis & minus, non enim consistit in indiuisibili. At vero iustum pretium postremo modo consistit in indiusibili: aliquando quantum ad maius, aliquando quantum ad minus, raro autem quantum ad vtrunque. Exemplum primi est in taxatione tritici , Verbi gratia, quod tritici faneca non possit vendi vltra ducatum. Nihilominus potest vendi iustissime citra ducatum propter abundantiam tritici sicut in foro publico valet. Ita sane vt si carius vendatur, etiam si non excedat taxationem pragmaticae teneatur venditor ad restitutionem. Exemplum secundi est in censibus quos vulgo dicimus de al quitar, quorum pretium statutum est lege quantum ad minimum, videlicet, vt non dentur minus quam quatuordecim pro annua pensione vnius, sic tamen quod si quis velit dare viginti pro illo censu, iustum esse poterit pretium. Caeterum quantum ad vtrunque licet possit respublica condere legem iusti pretij, tamen non occurrit exemplum nisi forte in quotidianis taxationibus rerum comestibilium quae in foro vaeneunt. Item etiam est alia differentia inter hos tres modos, quod primus modus ita subordinatur secundo & tertio quod prae supponit non esse aliter statutum per illos, similiter se habet secundus modus ad terrium: praesupponit enim quod non sit aliter statutum per tertium modum. Secunda differentia principalis inter ius naturale & positiuum est ex parte causae exemplaris & regulae, quoniam regula & exemplar iuris naturalis est lex aeterna quatenus imprimitur mentibus hominum mediante lumine naturali ostendente quid sit bonum & iustum. At vero ius positiuum habet pro regula legem humanam, quae debet regulari per legem naturalem, inquantum nihil debet continere quod legi naturali repugnet, imo debet habere conuenientiam cum lege naturali, vt docet D. Thom. in hoc artic. ad secundum. & 1. 2. quaest. 95. Secundo in hac differentia maxime obseruandum est, quod quemadmodum in Physicis speculatiuis necesse est attendere ad materiam & sensum, vt comprehendamus principia naturalia (alioquin errabimus sicut Plato errauit propter nimiam a materia & sensibilibus abstractionem.) Ita etiam ad cognitionem moralium principiorum necesse est vt non solum attendamus speculatione per nos metipsos quid naturale lumen dictet, & quid ex illo colligatur: sed oportet attendere ad documenta seniorum & maiorum & prudentum, qui secundum doctrinam Aristot. 6. Ethicor. capit. 11. ita venerandi sunt vt illorum dicta & documenta in morali philosophia habeantur pro demonstratione. Haec doctrina confirmatur ex illo Prouerb. cap. 1. "Audiens sapiens sapientior erit." Animaduertet parabolam, & interpretationem eius, verba sapientum, & aenigmata eorum. Et Ecclesiastes capit. vlt. "Verba sapientum quasi stimuli, & quasi claui in altum defixi." Quibus verbis significat, quod verba sapientum excitant ad bene operandum, & confirmant vehementer in bona operatione. Tertia differentia sumitur ex parte extensionis siue amplitudinis potestatis. Etenim ius naturale omnes obligat: sicut omnibus communis est rationalis natura. At vero ius positiuum obligat tantum subditos Principi legislatori. Quarta differentia consideratur secundum immutabilitatem vel mutabilitatem vtriusque iuris. Etenim ius positiuum mutabile est per se loquendo secundum legislatoris beneplacitum. Ius autem naturale simpliciter & per se loquendo immutabile est, sicut & sua regula est immutabilis & firma. In qua differentia maxime obseruandum est: quod ius naturale non in omnibus principijs parem immutabilitatem retinet. Quaedam enim sunt immutabilia: ita vt per diuinam potentiam mutari non possint. Verbi gratia, Bonum est agendum, malum est fugiendum. Non est periurandum, non est falsum testimonium dicendum. Alia vero sunt immutabilia quidem per totam naturam & potestatem humanam, sed mutabilia per diuinam potentiam absolutam Dei , Verbi gratia, Non est occidendus innocens, ita immutabile est ius istud naturale: quod non sit in toto orbe potestas in oppositum. Nihilominus videtur Deus de facto dispensare in isto iure. Dum praecepit Abrahae, vt immolaret suum filium innocentem: & iterum filijs Israel praecepit, vt interficerent infantes Innocentes Amorrhaeorum, & Cananaeorum. Veruntamen sapientioribus & prudentioribus Theologorum videtur quod illa non fuerit proprie dispensatio: sed potius fuerit mutatio materiae circa quam versatur illud ius, scilicet, vitam alienam innocentis. Sed cum Deus sit dominus vitae & mortis, sicut ipse potest occidere innocentem: ita potest concedere hanc facultatem alteri tanquam ministro diuini beneplaciti. Caeterum proprie dispensatio esset quando, manente materia legis & iuris, fieret licitum oppositum eius, quod praecipitur per legem. Ac proinde ijdem Theologi dicunt: quod prae cepta Decalogi sunt indispensabilia, etiam per diuinam potentiam. Et ratio est, quoniam si Deus concedit alicui vt accipiat rem & vxorem vicini: iam mutat materiam praecepti tanquam Dominus absolutus omnium rerum: & iam qui accipit vxorem vicini, non accipit rem alienam, neque attrectat vxorem alienam. His tamen non obstantibus, negare non possumus, quin huiusmodi praecepta habeant aliquam varietatem & mutabilitatem quanuis contingat ex parte materiae: quod quidem non contingit in alijs praeceptis, Verbi gratia, Non falsum testimonium dices. Alia sunt praecepta quae vt in plurimum, stantibus humanis moribus rectis & compositis, non variantur: sed aliquando necesse est variari propter malitiam alicuius hominis. Cuiusmodi est praeceptum de reddendo deposito, quod respicit ius naturale. At vero propter malitiam deponentis: quia petit depo situm gladium ad occidendum innocentem, non debet depositarius depositum reddere gladium: imo tenetur non reddere, vt docet Diuus Thomas in solutione ad primum. Hoc autem non contingit quia ius naturale mutetur secundum se, sed quia mutatur ille cui reddendum erat depositum, & cui adaequandum erat tale ius. Ratio huius doctrinae ea est, quoniam in illo euentu est aliud ius naturae quod est defensio innocentis aut reipublicae. Imo etiam concurrit praeceptum de non occidendo. Quod si tunc redderem depositum gladium essem ego cooperans ad mortem alterius. Et quoniam ista prae cepta de defensione innocentis & de non occidendo, sunt principaliora & vniuerfaliora quam illud praeceptum de reddendo deposito, idcirco non reddendum est. Possumus duo exempla in naturalibus pro explicatione huius nostrae doctrinae proferre. Primum sit. Videmus enim quod in naturalibus quaedam ita sunt necessaria vt per nullam potentiam possint variari , Verbi gratia, quatuor & tria sunt septem. Alia vero sunt quae per nullam naturalem potentiam variari possunt , Verbi gratia, caelum est: Angelus est. At vero per potentiam Dei absolutam aliter se possunt habere. Alia vero sunt necessaria naturaliter, quatenus vt in plurimum ita contingunt , Verbi gratia, Hominem nasci duobus pedibus & duabus manibus: licet aliquando videamus aliter contingere. Alterum exemplum est valde accommodatum ad explicandam rationem, quare quaedam naturalia praecepta aliquando aliter se habeant. Videmus enim in rebus naturalibus, quod quanuis graue habeat naturalem inclinationem ad motum deorsum, tamen aliquando quasi obliuiscitur illius naturalis inclinationis particularis, & non quidem propter violentiam, sed propter bonum vniuersi ascendit sursum ne detur vacuum. Ad quod quidem bonum omnis res naturalis habet superiorem quandam inclinationem magis quam dominantem, quam propriam particularem inclinationem. Ita contingit in moralibus, quod quaedam praecepta naturalia inferiora cedunt superioribus praeceptis quantum ad exercitium quando simul exerceri nequeunt. Vt patet de prae cepto de reddendo deposito gladio, quod cedit in praedicto euentu alijs praeceptis superioribus de defensione innocentis, & de non occidendo. Et hoc est egregium documentum. Quarta conclusio. Si velimus Theologice & a prima origine iuris diuisionem in tota sua latitudine constituere: aliter procedere debemus, quam Diuus Thomas in articulo, moralis philosophi officium exercens , processit. Haec conclusio non aliter probatur quam si vniuersalem diuisionem iuris ante oculos proposuerimus. Ius itaque in tota sua latitudine primum omnium diuidatur in ius diuinum, cuius Deus est actor, & in humanum , cuius homo est conditor. Rursus ius diuinum diuiditur in diuinum pertinens ad naturae ordinem, & in diuinum pertinens ad ordinem gratiae. Exemplum prioris membri sunt praecepta Decalogi. Exemplum secundi sunt praecepta Theologicarum virtutum. Deinceps tertio diuiditur ius diuinum pertinens ad naturae ordinem in ius naturale & ius superadditum ex beneplacito Dei. Dicitur autem ius naturale non solum quia pertinet ad ordinem naturae, sed quia naturali instinctu luminis naturalis cognoscitur & obligat: vel per consequentiam euidentem ex illo lumine naturali, qualiter multa prae cepta Decalogi deducuntur. At vero ius diuinum pertinens ad ordinem naturae, sed superadditum iuri naturali a Deo: est illud quod per specialem reuelationem Dei constituitur hominibus in ordine ab bonam gubernationem reipublicae secundum humanam politiam. Talia sunt praecepta iudicialia veteris legis: quae ex parte obiecti & materiae non excludunt ordinem naturae, huiusmodi sunt multa Exod. 22. Denique ius diuinum pertinens ad ordinem gratiae diuiditur iuxta doctrinam Diui Thomae in solutione ad tertium, in ius connaturale ipsi gratiae & immutabile: & in ius positiuum. Exemplum primi membri, sunt praecepta de virtutibus Theologicis, sine quibus omni tempore impossibile fuit placere Deo. Exemplum secun di sunt praecepta de sacramentis tam veteris quam nouae legis. Nam sacramenta veteris legis quanuis non conferant gratiam, significant illam. At vero in lege noua certum est quod conferunt gratiam: sunt autem pertinentia ad legem positiuam in nouo testamento. Circa praedictam diuisionem obseruandum est quod diuisimus ius in magna vniuersalitate, non solum vt est obiectum iustitiae specialiter dictae: sed etiam vt est obiectum omnis virtutis cuius actus est in praecepto. Pertinet enim ad iustitiam legalem, obseruare leges, ac propterea merito ea quae cadunt sub prae cepto dicuntur ius. Aduerte secundo breuiter, quod non vltra diuisimus ius humanum: quia huiusmodi diuisionem ad sequentem articulum reseruamus. Ad argumenta in oppositum reliquum est respondere. Ad primum respondetur, quod considerando ius praecise secundum ordinem naturae vt a morali philosopho consideratur, sufficienter diuiditur in illa duo membra. Non enim inuenitur lex quae non sit vel naturalis vel positiua. Etenim lex aeterna naturalis est. Et rursus lex naturalis lex diuina est. Caeterum quanuis sit aliqualis differentia inter legem aeternam & legem naturalem, quod lex naturalis dicitur quatenus naturae hominum indita est ab autore naturae: & lex aeterna dicitur quatenus est in ipso Deo, & quatenus ipsa lex naturalis regulatur ab illa, sic etiam dicitur aeterna. Nihilominus non propterea oportet distinguere ius aeternum contra ius naturale & positiuum. Et ratio est, quia lex aeterna respectu hominum in quibus est lex naturalis, respicit idem ius quod lex naturalis: sunt enim subordinatae istae leges. Quemadmodum causae inferiores & causae superiores. Vnde sicut non oportet distinguere quoddam animal genitum ab alio animali, & aliud genitum a Sole: sic non oportet distinguere ius quod est obiectum legis naturalis, a iure quod est obiectum legis aeternae. Eadem enim aequalitas regulata lege naturali regulatur lege aeterna. Quapropter consequentia argumenti nihil valet. Haec praedicta solutio videtur conuenientior, quam alia quae assignatur a Magistro Soto lib. 1. de iustitia, artic. 1. quaest. 3. ad primum. Vbi dicit, quod propterea non diuiditur ius aeternum , quia ius est aequitas quae in temporalibus rebus constituitur. Sed tamen haec doctrina non videtur omnino vera. Etenim non minus aeternum est hoc quod dicimus, quod tibi non vis alteri ne feceris: quam quod dicimus in speculatiuis quatuor & tria sunt septem, ergo ius non dicitur quia temporaliter sit constitutum: quanuis temporaliter exerceatur inter homines. Sed dicitur ius quatenus est obiectum iustitiae, ad quod terminatur, vel terminari actio iustitiae potest. Ad secundum argumentum respondetur ex doctrina quae explicata est in tertia & quarta differentia inter ius naturale & ius positiuum. Ad hoc etiam facit quod inquit Arist. lib. 1. Ethicor. c. 3. iustum mathematicum non esse exigendum in moralibus. Ad confirmationem argumenti respondetur cum D. Tho. 1. 2. quaest. 94. quod ius naturae multipliciter potest dici. Vno modo proprie & positiue, quatenus lex praecipit aliquid fieri vel prohibet. Altero modo dicitur aliquid esse secundum ius naturae negatiue quatenus lex naturalis non determinat aliquid fieri vel non fieri circa rem illam, & hoc modo dicimus quod stando in iure naturae omnia sunt communia , hoc est lex naturalis non determinauit rerum diuisionem & appropriationem. Dicimus ergo quod circa ius primo modo nunquam facit ius positiuum mutationem aut nouitatem. At vero circa ius naturale secundo modo potest ius positiuum facere, imo fecit aliquam mutationem & nouitatem, nempe diuisionem rerum & appropriationem illarum. Ad tertium argumentum non possumus conuenienter respondere vsque ad articulum. 3. sed dicimus breuiter quod ius naturae definitur a Iurisconsultis non quidem proprie, sed prout est aliquid quod materialiter habet quandam aequalitatem etiam in brutis, qualis est coniunctio maris & foeminae; at vero sicut in brutis non est proprie iniuria, ita neque in illis proprie ius. Nos vero agimus de iure morali modo vt est obiectum iustitiae, ac propterea ius naturae appellamus quod soli naturae rationali proprium est. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum ius gentium sit idem cum iure naturali. AD Tertium sic procedi{ i. 2. q. 95. ar. 4. ad 1. & 5. Ethicorum lect. 12. co. 1. fin. } tur. Videtur quod ius gentium sit idem cum iure naturali. Non enim omnes homines conueniunt, nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines conueniunt . Dicit enim + { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. lege. 9. } Iurisconsultus, quod ius gentium est, quo gentes humanae vtuntur. Ergo ius gentium est ius naturale. ¶ 2 Praeterea. Seruitus inter homines est naturalis: quidam enim sunt naturaliter serui, vt + { Lib. 1. Polit. c. 3. & 4. tom. 5. } Philosophus probat in 1. Politic. Sed seruitutes pertinent ad ius gentium, vt + { Li. 1. Etimol. ca. 6. } Isidorus dicit: ergo ius gentium est ius naturale. ¶ 3 Praeterea. Ius, vt + { Art. prae ced. } dictum est, diuiditur per ius naturale & positiuum. Sed ius gentium non est ius positiuum . Non enim omnes gentes vnquam conuenerunt, vt ex communi condicto aliquid statuerent: ergo ius gentium est ius naturale. SED contra est, quod + { Lib. 5. Etimol. ca. 4. in princ. } Isidorus dicit, quod ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium: & ita ius gentium distinguitur a iure naturali. RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. prae ced. } dictum est, ius, siue iustum naturale est quod ex sui natura est adaequatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Vno modo secundum absolutam sui considerationem: sicut masculus ex sui ratione habet commensurationem ad foemi nam, vt ex ea generet, & parens ad filium, vt eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commensuratum , non secundum absolutam sui rationem , sed secundum aliquid, quod ex ipso sequitur, puta proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolute, non habet vnde magis sit huius, quam illius. Sed si consideretur ad opportunitatem colendi, & ad pacificum vsum agri, secundum hoc habet quandam commensurationem ad hoc, quod sit vnius & non alterius: vt patet per + { Lib. 2. c. 3. tom. 5. } Philosophum in 2. Politic. Absolute autem apprehendere aliquid non solum conuenit homini, sed etiam alijs animalibus: & ideo ius quod dicitur naturale secundum primum modum, commune est nobis & alijs animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, vt Iurisconsultus dicit: quia illud omnibus animalibus, hoc solum hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid, comparando ad id quod ex ipso sequitur, est proprium rationis. Et ideo hoc idem est naturale homini secundum rationem naturalem, quae hoc dictat. Et ideo dicit Caius + { In digesto veteri lib. 1. titul. 1. leg. 9. } Iurisconsultus . Quod naturalis ratio inter omnes homines constituit; id apud omnes gentes custoditur: vocaturque ius gentium. Et per hoc patet responsio ad Primum. AD secundum dicendum , quod hunc hominem esse seruum, absolute considerando, magis quam alium, non habet rationem natu ralem, sed solum secundum aliquam vtilitatem consequentem: inquantum vtile est huic, quod regatur a sapientiori: & illi quod ab hoc iuuetur, vt dicitur in 1. + { Lib. 1. ca. 3. in fine, praecipue, tom. 5. } Polit. Et ideo seruitus pertinens ad ius gentium est naturalis secundo modo, sed non primo modo. AD tertium dicendum, quod quia ea quae sunt iuris gentium, naturalis ratio dictat, puta ex propinquo habentia aequitatem: inde est quod non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio eam instituit, vt + { Arg. 1. & in fin. corpore art. } dictum est in autoritate inducta. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Ius naturale quod est alteri adaequatum secundum absolutam considerationem est commune omnibus animalibus. Secunda conclusio. Ius gentium recedit a iure naturali in praedicta consideratione. Tertia conclusio. Ius naturale quod est adaequatum alteri secundum aliquid quod inde sequitur, est homini proprium & naturale, & hoc apud Iurisconsultos vocatur ius gentium. COMMENTARIVS. DVbium primum circa primam conclusionem D. Thomae; An sit verum quod ius naturale reperiatur in brutis. Pro parte negatiua arguitur primo. In brutis nulla est iustitia, ergo non est ius. Probatur consequentia. Quia iustum est obiectum adaequatum iustitiae, ergo solum est respectu iustitiae, & vbi iustitia reperitur. Confirmatur. Quia ratio iuris est lex, in brutis non est lex nec ratio, ergo nec ius naturale. Secundo arguitur. Eadem ratione sequeretur quod in alijs rebus etiam inanimatis, Verbi gratia, in lapide esset ius naturale. Consequens est falsum, ergo in brutis non est ius. Sequela probatur. Quia etiam in lapide est quae dam naturalis commensuratio illius ad suam proprietatem & ad finem sibi debitum. Tertio arguitur. Nam secundum Arist. 5. Politicorum capit. 7. Ius politicum diuiditur in ius naturale & ius legale, sed bruta non habentius politicum, ergo nec naturale nec legale. In oppositum est Diuus Thomas . Et in doctrina eius sit prima conclusio. In brutis non est proprie ius naturale. Hoc probant praedictae rationes, nec Diuus Thomas oppositum docet cum inquit, quod ius naturale quod importat absolutam commensurationem rerum est commune nobis & brutis. Nam loquitur de communitate secundum analogiam . Vnde sit secunda conclusio. Ius naturale solum ponitur in brutis per quandam similitudinem & proportionem. Haec sequitur ex prima conclusione. Pro cuius intelligentia, nota quod homo habet triplicem inclinationem & sibi respondent tria iura. Prima inclinatio est communis hominibus & omnibus rebus. Verbi gratia, conseruare seipsum & huic respondet praeceptum naturale de omnibus medijs necessarijs ad suam conseruationem acquirendam, Alia inclinatio est communis hominibus & brutis, videlicet, quod apprehendant bonum proprium & coniungantur in se inuicem ad procreandam sobolem, ex quo oritur ius inter patrem & filium, & inter masculum & foeminam . Tertia inclinatio, est propria soli homini, quae videlicet exercetur media ratione & discursu, vt quod neminem laedere debeamus. Huic respondet ius quod est lumen rationis & omnia principia ad quae immediate inclinat intellectus practicus. Dicimus ergo in conclusione , quod quia bruta conueniunt cum hominibus in quibusdam operationibus sequentibus apprehensionem & inclinationem naturalem: quemadmodum in homine ponimus simpliciter ius, vbi est simpliciter & formaliter iustitia & similiter apprehensio finis & mediorum formaliter: ita & brutis quodammodo & per proportionem & similitudinem ad nos, ponimus ius naturale, quemadmodum communiter philosophi solent ponere quandam rationem discursus in brutis: quae quidem non est proprie discursus, sed habet proportionem & similitudinem cum discursu hominis formali. De quo vide Diuum Thomam 1. 2. quaest. 13. artic. secundo, & ibi interpretes. Sit alterum exemplum ad hoc etiam explicandum. Verbi gratia, coniunctio maris cum foemina communis est hominibus cum brutis: sed tamen est differentia. Nam brutis ab authore naturae tantum indita est illa commensuratio maris cum foemina, quibus commensurationis ratio est ipsa lex aeterna quae est in Deo. At vero in hominibus vltra hoc est etiam ratio formalis legis naturalis inditae ab ipso Deo cui libere obedit & exercet coniunctionem illam maris & foeminae conformiter vel difformiter ad ipsam legem. Volumus ergo dicere in conclusione, quod huiusmodi coniunctio maris & foeminae est vere & proprie ius naturale respectu hominum, quando conformiter ad legem exercetur ab hominibus. At vero in brutis dicitur ius naturale, quia eadem actio secundum materialem substantiam exercetur ab illis iuxta inclinationem naturalem. Ex dictis etiam colligo, quod cum aliqua proprietate competit ius naturale etiam brutis, quatenus commensuratio maris & foeminae habet rationem in lege aeterna, & est obiectum legis aeternae & iustitiae distributiuae: quae est in Deo, secundum quam ipse Deus facit aequalitatem ipsis rebus, tribuens vnicuique inclinationem & potentiam & operationem secundum quod naturae rei debitum est. Quod si quis obijciat hanc rationem iuris naturalis communem esse homini cum plantis & lapidibus: at vero a Iurisconsultis & a Diuo Thoma dicitur specialiter quod ius naturale commune est hominibus cum brutis, ergo non bene explicatum est hoc ius secundum rationem communem homini cum alijs rebus omnibus. Respondetur, quod aliquid specialius est in animalibus, propter quod ius naturale potius dicitur commune homini cum brutis, quae conueniunt cum homine in genere animalis immediato. Etenim non solum homo, sed etiam animalia operantur cum quadam cognitione finis, quanuis non cognoscunt proportionem mediorum ad finem, vt a nobis explicatum est. 1. 2. quaest. 6. de voluntate. & quaest. 1. Hinc est, quod quando homo est animal rationale, & facit aliquid quod est contra naturale ius primo modo, quod sibi commune est cum brutis; tunc vehementius reprehenditur ex comparatione ad bruta quae in illis operationibus seruant perpetuo tenorem iuris naturalis. Verbi gratia, si homo indebito modo se habeat circa vxoris vsum vel erga filios, merito obijcitur illi, quod sit peior brutis & feris animalibus. Iuxta illud Ieremiae Threnorum capit. 4. "Lamiae nudauerunt mammas lactauerunt catulos suos. Filia populi mei crudelis." Ad hoc facit quod dicit Isaiae. cap. 1. "Cognouit bos possessorem suum & asinus prae sepe Domini sui, Israel autem me non cognouit, & populus meus non intellexit." Simile est illud Ieremiae. 8. "Miluus in caelo cognouit tempus suum ." Hinc est, quod peccata Sodomiae specialiter dicuntur esse contra naturam: quia sunt contra ordinem communem brutis & hominibus, quanuis alia omnia peccata sint contra naturam rationalem. Sic ergo quando Iurisconsulti dicunt, Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, loquuntur de illis actionibus in quibus bruta operantur cum quadam cognitione finis secundum quandam commensurationem sibi inditam in aestimatiua naturali: quae est quasi quaedam ratio iusti naturalis. Caeterum notandum est iuris gentium aequalitatem placuisse Iurisconsultis significare per iustitiam quae non nisi ratione humana exercetur: hoc est colere Deum: & parentes venerari, de quo agemus dubio sequenti. DVbitatur secundo. Vtrum ius gentium sit naturale. Arguitur primo pro parte affirmatiua, ex dictis a Diuo Thoma, & Aristotele & Iurisconsultis. Nam Diuus Thomas in praesenti articulo expresse ait, Ius gentium esse ius naturale consideratum secundum aliquid quod inde sequitur: quanuis non sit ius naturale priori illo modo qui communis erat brutis. Item Diuus Thomas in lectione. 10. libr. 5. Ethicorum capit. 7. Explicans Arist, dicit, quod iuxta Aristotelem sententiam ius gentium comprehenditur sub naturali iure. Item Iurisconsulti vbi supra, hoc ipsum videntur sentire: dum aiunt, quod colere Deum, venerari parentes, ius gentium est. Constat autem nihil naturalius esse ra tionali naturae quam colere Deum, venerari parentes. Secundo arguitur ratione. Omne quod colligitur per bonam consequentiam ex principijs moralibus ius naturale est, sed ius gentium colligitur ex huiusmodi principijs, ergo est ius naturale. Probatur maior, ex Diuo Tho. 1. 2. quaest. 95. art. 2. & probatur etiam ratione, & a simili, quoniam conclusio physica, quae colligitur ex principijs physicis per bonam consequentiam pertinet ad ordinem naturalis luminis, ergo conclusio moralis quae necessario sequitur ex primis principijs moralibus, pertinet ad ius naturale morale. Et confirmatur, quia omnia praecepta decalogi vel fere omnia sunt conclusiones primorum principiorum moralium, videlicet, bonum secundum rationem est prosequendum, & malum fugiendum. Item quod tibi non vis alteri ne feceris. Ex istis colligitur, non esse furandum, non occidendum, &c. quae sunt praecepta naturalia. Confirmatur secundo vehementius. Nam simplicem fornicationem esse illicitam de iure naturae est, & tamen non est primum principium: sed conclusio deducta ex primo principio. Verbi gratia, coniunctio maris & foeminae inter hominem naturaliter ordinatur, non solum ad generationem animalis, sed etiam ad debitam educationem hominis qui est animal rationale. Sed quia hoc sine perpetua coniunctione maris & foeminae commode fieri non potest, quantum est ex natura rei: idcirco simplex fornicatio & varius concubitus dicitur esse contra ius naturale. Similiter & proportionabiliter cum in hoc principio morali & naturali, quod homines tenentur se ipsos sustentare inferatur necessario, quod agri sunt colendi. Et rursus ex alia propositione certa moraliter, videlicet, non possunt agri conuenienter coli nisi rerum diuisio fiat & earum appropriatio, eo quod homines negligentes sunt in cultu communium bonorum. Cum ergo ex dictis inferatur, quod fiat rerum diuisio, & fiant propria rerum dominia, consequens est, vt haec pertineant ad ius naturale. Constat autem, quod rerum diuisio dicitur esse de iure gentium, ergo ius gentium ius naturale est. Tertio arguitur. Si ius gentium esset ius positiuum, sequitur quod possit mutari, & abrogari humana voluntate principis. Et quanuis princeps peccaret abrogando, nihilo minus factum teneret. Sequela videtur manifesta, quia ius positiuum solum pendet ex legislatoris beneplacito. Consequens tamen falsum est, quia in tali euentu nemo condemnaret proprios dominos rerum qui defenderent bona sua vel a principe vel ab alijs qui intentarent illa vsurpare. Denique arguitur, ius gentium apud omnes gentes bene institutas custoditur & debitum esse iudicatur: & si quis oppositum faciat iudicatur male facere, ergo nunquam humana constitutione sancitum est. Probatur consequentia , quia nullus princeps potuit toti mundo legem ferre de huiusmodi iure seruando, ergo ius naturale est istius modi ius gentium. In hac difficultate dissoluenda sciendum est, quod Iurisconsulti distinguunt ius in ius naturale & ius gentium asserentes ius naturale esse commune homini cum brutis, ius autem gentium diffiniunt ex eo, quod gentibus commune est, neque brutis competit. Et profecto quantum videtur, ius gentium diffiniunt & denominant non ex eo, quod a gentibus sit institutum, sed ex eo, quod inuenitur in gentibus & non in brutis. Ex quo colligitur, quod nomine iuris gentium includunt ius naturale, quod proprium est rationalis naturae, de quo loquitur Diuus Thomas in tertia conclusione. Et simul etiam includunt ius gentium, quod gentes stabilierunt, in quo & gentes conueniunt. At vero Theologi nomine iuris gentium in communi vsu loquendi excludimus ius naturale, non solum quod est commune nobis cum brutis: sed etiam quod est proprium rationalis naturae. Similiter est aequiuocatio in hoc nomine ius ciuile. Potest enim denominari ex eo, quod vis illius iuris communis est ciuitatibus, vel ex eo, quod a ciuitatibus vel earum principe institutum est. Et in hac secunda significatione vtuntur hoc nomine Iurisconsulti, in qua etiam significatione nos solemus appellare leges regni, quae ab ipso Rege regni institutae sunt eadem aequiuocatio potest esse in hoc nomine ius humanum, vt dicatur, vel quod homines habent in vsu, vel quod homines instituerunt. PRO decisione veritatis, sit prima conclusio. Ius gentium & ius humanum, & ius ciuile, si priori modo accipiatur, commune est ad ius naturale proprium rationalis naturae & ad ius positiuum. Conclusio probatur quantum attinet ad ius gentium, ex doctrina Iurisconsultorum vbi supra asserentium diuinum cultum & venerari parentes esse ius gentium, cum tamen sit res certissima, quod haec praecepta sunt maxime naturalia rationali naturae. Similiter ijdem Iurisconsulti, vt patet in. l. manumissiones. ff. de Iustitia & Iure. aiunt seruitutes esse de iure gentium. Et tamen etiam constat seruitutem introductam fuisse iure positiuo. Caeterum quantum ad ius humanum. Probatur conclusio, quod vtroque modo conueniat. Etenim secundum Isidorum libro Etymolog. capit. 2. quem citat Diuus Thomas artic. 1. argumento. 3. Ius differt ab eo quod dicitur fas, eo quod ius est inter homines ipsos: Fas autem erga Deum. Cum igitur ius humanum, quod est inter homines, versetur circa aequalitatem ex natura rei, & circa aequalitatem ex lege positiua: consequens est, quod ius humanum possit esse etiam positiuum. Deinceps probatur conclusio quantum attinet ad ius ciuile. Quoniam Arist. libr. 5. Ethicorum cap. 7. diuidit ius politicum, quod constat esse idem atque ciuile, in naturale & positiuum: quod ille appellat legale, hoc est lege positum, ergo ius naturale etiam positiuum continetur, sub iure ciuili. Probatur secundo ratione eadem conclusio, quoniam ius gentium, & ius humanum & ciuile in priori illa significatione nihil aliud importat, quam ius illud quo vtuntur gentes vel homines vel ciues: sed gentes & homines & ciues vtuntur iure naturae & positiuo, ergo conclusio vera. Secunda conclusio. Ius humanum in secunda acceptione conuertitur cum iure positiuo: & sic diuiditur in ius gentium & ciuile. Haec conclusio habet duas partes. Et probatur prima. Ius humanum in priori significatione nihil aliud est quam ius ab homine constitutum , sed hoc ipsum dicitur ius positiuum, quod homines posuerunt, ergo. Altera pars conclusionis asseritur a D. Tho. 1. 2. quaest. 95. artic. 4. Vbi citat & explicat Isidorum lib. 5. Etymolog. cap. 5. Quo circa aduertendum est, quod nulla est difficultas in eo quod asseritur, ius ciuile contineri sub iure positiuo. Est enim ius ciuile quod populus seu ciuitas, seu princeps ciuitatum sibi proprium constituit. Vt ait Isidorus vbi supra cap. 5. & Iurisconsulti vbi supra. Sed tota difficultas est in explicando, quomodo ius gentium sit pars iuris positiui. Nihilominus probatur hoc multipliciter. Primo ex Cicerone lib. 2. de Inuentione cap. 5. Vbi ait rerum diuisionem tribuendam esse iuri positiuo. At rerum diuisio introducta est iure gentium, ergo ius gentium positiuum est. Quod autem hoc intelligat Diuus Thomas patet ex. 1. 2. quaest. 94. art. 5. ad tertium. Vbi ait, rerum diuisionem & seruitutem non esse introductas a natura, sed per hominum rationem. Caeterum quod ex doctrina Diui Thomae potest afferri in oppositum in hoc articulo leue est. Etenim in corpore articuli, & in responsione ad argumentum, solum negat ius gentium pertinere ad ius naturae priori illo modo: vt brutis commune est. Caeterum cum dicit pertinere ad ius naturae: posteriori modo loquutus est in gratiam Iurisconsultorum , qui nomine iuris gentium intellexerunt, quo gentes vtuntur. Quapropter aequiuocatio est in ipso nomine ius gentium . Nec Diuus Thomas sibi contrarius est: quoniam in hoc articulo loquutus est more Iurisconsultorum: accipiens nomen iuris gentium prout commune est naturali & positiuo. At vero in. 1. 2. loquutus est de iure gentium prout distinguitur ab omni iure naturali, non solum ab illo quod dicitur esse commune homini cum brutis, sed etiam a iure naturali proprio rationalis naturae, quo pacto fere semper sumitur apud Theologos, & ita dicit Turrecremata super distinct. 1. decreti capit. ius autem. quod ius gentium pertinet ad ius positiuum. Ratione vero probatur conclusio, quantum ad istam secundam partem: quoniam ea quae iure naturae praecipiuntur vel prohibentur, sunt vel per se bona, vel per se mala. Sed non omnia de iure gentium, sunt huiusmodi, er go non omnia sunt de iure naturae. Probatur minor. Nam rerum diuisio, quae de iure gentium dicitur, non est per se bona: neque rursus communis rerum possessio est per se mala , ergo ius gentium non praecipit quae per se sunt bona vel per se mala. Antecedens probatur, quia legitur in Actibus Apostolicis, quod fidelibus in primitiua ecclesia erant omnia communia: quod perfectissimae charitatis signum erat. Nam distribuebatur vnicuique prout cuique opus erat. Sicut modo in religionibus approbatis & reformaris omnia sunt communia. Deinde probatur conclusio ex differentia inter ius naturae & inter ius gentium & ius ciuile positiuum . Etenim quod est ius naturae vel est principium per se notum vel conclusio quae ex illo per necessariam consequentiam colligitur. At vero ea quae introducta sunt iure gentium neque sunt principia per se nota: neque ex illis per necessariam consequentiam deducuntur, quanuis colligantur per consequentiam usque adeo probabilem & vtilem humanae societati, vt nullae sint nationes, quae talem consequentiam non admittant. Sint exempla vtriusque iuris, naturalis quidem : in illo principio: quod tibi non vis: alteri ne feceris, & in illa conclusione , non est furandum, non falsum testimonium dicendum. Exemplum vero iuris gentium , in illa conclusione , rerum diuisio facienda est: propria dominia distribuenda: quae quidem non est principium per se notum , sed conclusio, quae colligitur ex alijs principijs, scilicet, agri sunt colendi ad sustentationem humanae vitae, & pacem Reipublicae seruandam. Ex quibus ita licet colligere sub sumendo, scilicet, sed supposita hominum malitia, neque agri communes commode colerentur, neque pax in republica retineretur, ergo expedit, vtrerum diuisio fiat. Iam vero ius ciuile positiuum illud est, quod minorem habet conuenientiam quam ius naturale: & ideo minus commune est gentibus: quanuis habeat aliquam conuenientiam cum iure naturali. Cuius exemplum sit in illa lege Hispaniae, quod fures suspendantur, quae sequitur ex illo principio malefactores sunt puniendi. Non tamen per necessariam consequentiam, sed per conuenientem regno Hispaniae. Tertia conclusio. Ius gentium est quasi medium affinitatem habens cum iure naturali & ciuili positiuo: quoniam cum iure naturali conuenit. Primo in hoc quod neutrum ius oportet esse scriptum. Secundo conueniunt in hoc quod ad sui promulgationem non requiritur conuocatio hominum: sed in omnibus nationibus absque praecone acceptatur. Tertio, quia ius gentium habet modum iuris naturae: quia ius naturae est principium vel conclusio necessaria. At vero ius gentium est quasi modus quidam maxime necessarius, vt ius naturae seruetur. Quarto conueniunt in hoc, quod ius naturae & ius gentium vbique apud omnes gentes custoditur: etsi oppositum fiat, omnes iudicant male fieri. Caeterum quanuis ius gentium conuenientiam habeat cum iure ciuili positiuo: tamen multum differt ab illo. Vt videbimus in sequentibus. Quapropter absolute loquendo nomine iuris positiui, non solemus intelligere ius gentium propter affinitatem quam ius gentium habet cum iure naturali. Nihilominus sit quarta conclusio, ius gentium possibile est abrogari ex humano beneplacito, ita vt etiam si culpabiliter fiat talis abrogatio, facta tamen teneat. Explicatur haec conclusio . Si Rex Hispaniarum vellet modo abrogare rerum diuisiones in suo Regno & de consensu Regni: quanuis notabiliter mortaliter peccaret contra bonam gubernationem Regni, tamen facta abrogatio valeret, & omnia essent communia: neque quisquam aliquid proprium possideret. Haec conclusio est Magistri Soto libro. 3. de Iustitia & iure, quaest. 1. artic. 3. Vbi ait, esse quaedam de iure gentium ita necessaria ad humanum conuictum, vt dispensare in illis non liceat. Imo forsan dispensatio facta esset irrita. Exemplum ponit in rerum diuisione. Veruntamen ille potest intelligi, si sola Principis authoritate fiat dispensatio absque consensu Regni. Etenim quanuis Regnum dicatur transferre in Regem totam suam authoritatem, tamen hoc intelligitur seruatis seruandis non solum iure naturali, sed etiam iure quod commune est omnibus gentibus: idcirco nos diximus de consensu regni. Nunc igitur probatur conclusio. Ius gentium est positiuum eo modo, quo diximus, sed de ratione intrinseca iuris positiui est, vt sicut ex hominum beneplacito & constitutione constat, ita ex eodem possit abrogari, ergo &c. Probatur minor, ex Aristot. libr. 5. Ethicorum capit. 7. & confirmatur a simili. Nam ius ciuile propterea potest abrogari: quia vim habet ex hominum beneplacito, etiam si abrogatio male fiat, ergo proportionabiliter poterit abrogari ius gentium ex beneplacito Principis & Regni, quorum interest gaudere iure gentium, & in eorum potestate est renuntiare tali iuri. Probatur conclusio secundo, & intendimus ostendere, quod etiam ius gentium possit in aliquo euentu abrogari. Et est argumentum. Ea quae sunt de iure gentium non sunt per se bona: neque ea quae iure gentium prohibentur per se mala ita, quin pro loco & tempore possint variari, ergo non solum abrogatio facta tenebit: sed etiam erit licita aliquando. Explicatur & confirmatur ista ratio. Quoniam rerum diuisio & proprietas dominiorum, quae iure gentium dicitur introducta, iustissime & sanctissime olim in primitiua ecclesia: & nunc in religionibus locum non habet. Non igitur vniuersaliter est per se bona rerum diuisio. Probatur consequentia: quoniam ea quae sunt per se bona & iure naturae obligant, nunquam desinunt obligare propter perfectionem communitatis . Hoc dixerim quasi respondens tacitae obiectioni. Poterat enim aliquis obijcere, quod reddere depositum est iustum naturale: & tamen in aliquo euentu non est licitum reddere depositum, vt in superioribus dictum est. Ergo non obstat quominus ius gentium sit ius naturale & per se bonum, quod in aliquo euentu non sit seruandum. Cui obiectioni responsum est in hoc quod diximus, quod per se bonum non desinit obligare propter perfectionem communitatis. Imo gratia & sanctitas & charitas perficit naturam. Est aliud exemplum, quoniam seruitus eorum, qui capiuntur in bello iusto, iure gentium introducta est, sed in hoc iure mutationem fecit ecclesia, vt Christiani quantumlibet in bello iusto caperentur non sint serui. Et hoc in fauorem Euange lij & baptismi, ergo quae sunt de iure gentium non pertinent ad ius naturae, alias ecclesia non haberet authoritatem circa illa immutanda. Ex hac doctrina sequitur, quod Sarraceni qui capti sunt in bello Granatensi vltimo, ante annos viginti merito potuerunt in seruitutem redigi in poenam Apostasiae & rebellionis a fide Catholica. Ratio huius est, quia quemadmodum in fauorem Euangelij statutum est ab Ecclesia: Vt Christiani non possent fieri serui; Ita etiam in poenam Apostatantium, & rebellantium reuocari potuit illa gratia & permitti, vt ius gentium erga huiusmodi rebelles exerceretur. Eo vel maxime: quod ipsi Sarraceni quos ex nostris bello capiebant in seruitutem redigebant & vendebant. Accessit etiam ad iustificationem huius negotij authoritas Pij Quinti, & Catholici Regis Philippi Secundi, quorum consensu huiusmodi Sarraceni in seruitutem sunt redacti. Habemus itaque ex prae dictis, quod ius gentium non est ex natura sua immutabile: quin potius aliquando potest licite mutari. Aliquando vero tametsi licite non abrogetur: tamen abrogatio facta valet, dum modo fiat de consensu Principis & populi sibi subditi. Caeterum Rex Hispaniae non poterit abrogare ius gentium , quod sibi commune est cum Rege Galliae. Verbi gratia, quod tempore belli legati vtriusque Regis pacifice recipiantur. Hoc enim ius gentium est, quod colligitur ex illo principio, quod pax & tranquillitas Reipublicae est finis belli, Legati autem negotium pacis agere praesumuntur : ergo audiendi sunt in pace. Item etiam , quia bellum indicitur per sententiam Principis contra aliam rempublicam. Ergo sicut in sententia forensi audiendus est reus si vult audiri: multo magis in sententia contra aliam Rempublicam audire oportet iustificationem, vel satisfactionem quam intendit Regnum illud ad euitanda mala quae ex bello sequuntur. Dicimus ergo, quod ius illud de pacifice recipiendis legatis, non potest abrogari ab vno Principe sine consensu alterius. At vero de consensu vtriusque partis poterit abrogari. Ad argumenta vero proposita in principio dubij, respondetur ad primum quod desumebatur ex illis testimonijs. Respondetur, quod in illis est sermo de iure gentium in priori acceptione & significatione prout in prima conclusione explicatum est. Ad secundum argumentum respondetur negando minorem. Si intelligatur quod ius gentium per necessariam consequentiam colligitur ex principijs naturalibus. Et per hoc patet ad primam confirmationem. Ad secundam confirmationem respondetur simplicem fornicationem esse illicitam, iure naturali certissimum est. Et oppositum contrariatur fidei Catholicae quanuis corruptis & vitiosis hominibus non omnibus appareat necessitas consequentiae ex principijs per se notis lumine naturali: tamen tenentur se subijcere sententiae doctiorum & studiosorum, qui iudicant de necessitate consequentiae & condemnant simplicem fornicationem tanquam legi naturali contrariam. At vero diuisio rerum non colligitur absolute per euidentem consequentiam, & quamuis peccatu esset abrogare tale ius, tamen de consensu partium abrogatio facta valet. Ad tertium respondetur, quod iam diximus quod Princeps absque consensu populi non potest abrogare ius gentium de rerum diuisione. Ad vltimum negatur consequentia. Ad probationem respondetur, quod non opus est, quod aliquis singularis Princeps totius orbis legem tulerit de iure gentium: sed sufficit, quod ex beneplacito communi hominum & ex consuetudine tale ius fuerit introductum tanquam maxime conueniens cum iure naturali. Et certe argumentum probat, quod ius gentium magnam habet affinitatem cum iure naturali. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. AD Quartum sic procedi{ Infra. quaestio . 58. art. 7. ad 3. & 2. dist. 44. q. 2. ar. 1. co. & 5. Ethico. lec. 11. } tur. Videtur quod non debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. Ad iusti tiam enim pertinet reddere vnicuique quod suum est, vt dicit + { Libr. 1. de officijs. ca. 24. circa finem to. 1. Art. 1. huius quaest. } Ambros. in. 1. de Officijs. Sed ius est obiectum iustitiae: sicut + dictum est. Ergo ius ad vnumquenque aequaliter pertinet: & sic non debet distingui specialiter ius patris & domini. ¶ 2 Praeterea, Ratio iusti est lex: vt + { Arti. 1. ad primum. } dictum est. Sed lex respicit commune bonum ciuitatis & regni: vt supra + { 1. 2. q. 90. artic. 2. } habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personae, aut etiam vnius familiae. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternum , cum dominus & pater pertineant ad domum , vt dicitur in. 1. + { Cap. 3. tomo. 5. } Politic. ¶ 3 Praeterea, Multae aliae sunt differentiae graduum in hominibus, vt puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale ius vel iustum determinari. SED contra est, quod + { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5. } Philosophus in. 5. Ethic. specialiter a iusto politico distinguit dominatiuum & paternum, & alia huiusmodi. RESPONDEO dicendum, quod ius, siue iustum dicitur per commensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Vno modo quod simpliciter est alterum sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum + { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5, } Philosophum in. 5. Ethic. est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum non simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in. 8. + { Lib. 8. ca. 12. to. 5. } Ethic. & seruus est aliquid domini: quia est instrumentum eius, vt dicitur in. 1. + { Lib. 1. Politic. ca. 3. & 4. to. 5 } Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterum . Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternum : & eadem ratione, nec inter dominum & seruum , sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem, quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium corpus, vt patet per Apostolum ad Ephes. 5. tamen magis distinguitur a viro quam filius a patre, vel seruus a domino. Assumitur enim in quamdam socialem vitam matrimonij. Et ideo: vt + { Lib. 5. Ethic. ca. 6. in fine, tomo. 5. } Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione iusti, quam inter patrem & filium, vel dominum & seruum: quia cum vir & vxor habeant immediatam relationem ad domesticam communitatem, vt patet in. 1. + { Libr. 1. ex ca. 3. elicitur, & ex vlti. to. 5. } Politic. ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum oeconomicum. AD Primum ergo dicendum, quod ad iustitiam pertinet reddere ius suum vnicuique: supposita tamen diuersitate vnius ad alterum. Si quis enim sibi det quod sibi debetur, non proprie vocatur hoc iustum : & quia quod est filij, est patris, & quod est serui, est domini: ideo non est proprie iustitia patris ad filium, vel domini ad seruum. AD secundum dicendum, quod filius inquantum filius, est aliquid patris: & similiter seruus inquantum seruus, est aliquid domini. Vterque tamen prout consideratur, vt quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab alijs distinctum. Et ideo inquantum vterque est homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiam aliquae leges dantur de his quae sunt patris ad filium , vel domini ad seruum. Sed inquantum vterque est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris. AD tertium dicendum, quod omnes aliae diuersitates personarum , quae sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad principem ipsius: & ideo ad eos est iustum secundum perfectam rationem iustitiae. Distinguitur tamen istud iustum secundum diuersa officia. Vnde dicitur ius militare, vel ius magistratuum, aut sacerdotum: non propter defectum a simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum & dominatiuum , sed propter hoc quod vnicuique conditioni personae, secundum proprium officium aliquid proprium debetur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Inter ciues, quorum neuter est sub potestate alterius vterque tamen sub vnius Principis, est iustum simpliciter. Ratio huius est, quia simpliciter est iustum ad alterum. Secunda conclusio. Inter patrem & filium non est iustum simpliciter, sed iustum quod dicitur paternum: & inter dominum & seruum non est etiam iustum simpliciter, sed iustum dominatiuum. Tertia conclusio. Neque inter virum & vxorem est simpliciter iustum politicum: est tamen potior ratio iuris quam inter patrem & filium : quae dicitur oeconomica. Ratio primae partis est, quia vir & vxor non ordinantur immediate in bonum commune Reipublicae. Ratio secundae partis, quia potissimum coniunguntur, vt socij ad exercendum maritale consortium. COMMENTARIVS. DVbitare possemus qualiter Aristo. & Diuus Thom. loquentes de iusto simpliciter, ponunt illud solum in conciuibus sub eodem principe. Nam profecto inter homines diuersorum regnorum est iustitia simpliciter, vt inter Gallos & Hispanos, inter quos & exercentur contractus iusti. Respondetur breuiter, quod Diuus Thom. & Aristot. loquuntur de iusto legali, non per hoc volentes excludere iustum naturale, quod est inter homines diuersorum regnorum, quod est iustum simpliciter. DVbitatur circa secundam conclusionem , de veritate illius & arguitur pro parte negatiua. Primo, inter patrem & filium est vera amicitia, ergo est proprie iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quaest. 24. arti. 8. & infra. Consequentia vero probatur, quia sicut iustitia & iustum est ad alterum , ita amicitia. Secundo , inter patrem & filium in diuinis est iustitia proprie, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi dicit, quod filius satisfecit patri de rigore iustitiae. Consequentia vero probatur. Nam filius in diuinis magis vnum est cum patre & magis de substantia patris quam filius in humanis. Tertio arguitur. Inter hominem gratum & Deum est simpliciter iustum , licet homo gratus sit filius adoptiuus & seruus Dei, ergo. Antecedens patet ex D. Tho. 1. 2. q. 114. Vbi ponit meritum simpliciter inter hominem & Deum. Et confirmatur. Nam inter hominem conditum in puris naturalibus & Deum authorem naturae est meritum: vt docet D. Thom. 1. 2. quaest. 114. Ergo multo magis reperietur iustum inter filium naturalem genitum a patre. Quarto. Inter filium emancipatum & patrem est iustum simpliciter, ergo inter filium dum est sub tutela parentum. Antecedens patet. Nam inter illos sunt contractus ciuiles emptionis & venditionis, in quibus simpliciter est iustum . Consequentia vero probatur. Quia quando filius emancipatur, non desinit esse aliquid patris per naturam aut ex substantia illius genitus, sicut antea, ergo, &c. Et confirmatur. Nam quanuis filius sit genitus a patre, & dependeat in fieri: tamen non dependet in conseruari: sed per ipsum conseruatur suppositum distinctum existens: eo vel maxime quod semen non est aliquid de substantia patris sed superfluum quoddam. Quinto sequeretur, quod eadem ratione inter duos fratres non esset proprie iustum . Consequens est falsum, ergo &c. Sequela patet, quia etiam vterque est aliquid patris, sicut dextera & sinistra est aliquid hominis, ergo &c. Sexto. Inter patrem & filium est ius naturale, ergo est simpliciter ius. Consequentia patet, quia ius naturale est membrum simpliciter iuris, ergo vbi illud reperitur, reperietur iustum simpliciter. Antecedens vero patet, quia inter se commensurantur secundum absolutam rationem: & etiam quia si filius occidat patrem , maxime laeditur ius naturae. Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quod inter patrem & filium formaliter non est iustum simpliciter: verum etiam quod inter eosdem secundum quod homines, non est tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem a filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quod quodammodo est inter illos iustum, ergo non simpliciter. Et eiusdem sententiae videtur esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. & multi ex magistris. Pro huius explicatione supponendum est primo, quod ad iustum simpliciter requiruntur tres conditiones . Prima, quod sit ordo ad alterum . Secunda, quod sit debitum simpliciter. Et tertia, quod sit aequalitas. Secundo est supponendum , quod simpliciter, dupliciter dicitur. Primo prout distinguitur contra secundum quid aut metaphoricum, qualiter homo viuus dicitur simpliciter homo ad differentiam hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale. Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib. Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere tertium modum quo aliquid dici tur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale absque aliqua dependentia : quomodo Deus solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et proportionabiliter possumus distinguere triplicem modum quo aliquid dicitur secundum quid. Primo, quia per metaphoram & non vere dicitur , Verbi gratia, pictura dicitur homo. Secundo, quia licet vere & proprie dicatur tale, non sufficit tamen denominare totum . Sicut album quod dicitur de AEthiope secundum dentes . Et tertio per hoc quod aliquid dicitur dependenter , qualiter accidens secundum quid est ens. Prima conclusio . Non est iustum simpliciter inter patrem & filium : si simpliciter dicatur illud quod omnimodo est tale. Hoc patet ex Arist. 5. Ethic. ca. 6. Et ex D. Tho. in praesenti. Et probatur ratione illius. Nam filius non est simpliciter alter a patre, idest, non omnimodo diuersus, ergo ius inter illos non est simpliciter omnibus modis. Antecedens patet ex Arist. vbi supra. & 8. Ethic. c. 11. Et 1. Polit. c. 3. &. 1. oeconomic. c. 5. Praeterea, quia inter patrem & filium non est aequalitas simpliciter. Haec autem requiritur ad ius simpliciter. Antecedens est Arist. 8. Ethic. cap. 14. Et consequentia est manifesta, quia si deficit aliqua conditio iusti simpliciter: iustum quod ibi reperitur, non erit omnimodo tale. Tandem probatur, quoniam ad virtutem pietatis pertinet reddere parentibus debita, vt Theologi conueniunt . Pietas vero non est iustitia simpliciter sed pars potentialis iustitiae, ergo inter patrem & filium non est iustum omnimodo. Etenim si iustum simpliciter esset: esset subinde simpliciter iustitia seruans tale ius: ac proinde non ad pietatem pertineret talis actus. Secunda conclusio. Nihilominus simpliciter est iustum inter illos, idest, vere & proprie & non metaphorice. Conclusio ista colligitur ex D. Tho. quaest. seq. art. 2. quem locu interpretans Magist. Soto lib. 3. de iustit. q. 2. art. 2. expresse tenet nostram sententiam . Probatur primo ratione. Nam inter illos proprie & vere est debitum & aequalitas & habitudo ad alterum prout sufficit ad verum ius, ergo proprie & vere est ius. Consequentia patet, quia solum illa tria sunt de essentia iuris proprij . Antecedens vero per singula probatur primo, omnium sententia est debitum maxime filij ad patrem : patris autem ad filium vel est debitum vel ali quid altius. Quod vero sit aequalitas saltim moralis. Probatur. Quia ad aequalitatem moralem sufficit commensuratio proportionalis. Haec vero est filij ad patrem, ergo &c. Maior patebit quaestione sequenti. Minor probatur. Nam filius vere & proprie reddit patri debitum proportionale, quod ex praecepto iuris paterni debet. Etenim certum est filium probum implere omnia prae cepta ad quae tenetur ex vi iuris paterni, eo modo quo potest, ergo inter illos est aequalitas proportionalis. Quam vt commodius intelligamus supponendum est, quod aequale dicitur dupliciter. Vno modo absolute: quod contingit in commutationibus emptionis & venditionis. Alio modo secundum proportionem, vt cum quis non reddit quod absolute debet, reddit autem quod potest & ad quod tenetur hic & nunc , Verbi gratia, debens mille & reddens centum quia non plus habet. Et quanuis vtraque aequalitas conueniat in hoc quod exercens illam impleat praeceptum: est tamen discrimen, quod qui aequalitate absoluta adimplet praeceptum, manet omnino liber. AEqualitate vero proportionali adimplens praeceptum, manet liber hic & nunc: non tamen absolute. Vnde si venerit ad meliorem fortunam, & diues factus fuerit, tenebitur plenum debitum soluere. Et hoc modo est aequalitas inter patrem & filium , & redditio aequiualentis proportionalis. Quod vero haec aequalitas sit ad alterum prout sufficit ad iustitiam; Probatur. Quia taliter pater & filius sunt diuersi etiam formaliter, quod inter illos potest esse actio & passio etiam moralis, ergo sufficienter filius est alter a patre. Antecedens patet ex argumentis in principio positis. Consequentia vero probatur ex Diuo Thoma quaestione sequenti, artic. 2. Vbi explicans quid requiratur ad iustum verum & proprium, solum dicit requiri illam diuersitatem quae sufficit ad actionem & passionem. Et confirmatur. Nam hac ratione dicit D. Thom. quod inter partes eiusdem hominis est solum iustitia metaphorice, quia non est actio & passio inter illas quasi inter diuersa supposita: sed quasi inter instrumenta eiusdem operantis. Cum ergo filius & pater qualitercunque consi derentur sunt supposita & personae inter quas est passio & actio, vere & proprie erit habitudo & commensuratio ad alterum. Et denique conclusio probatur. Quia D. Thomas & Aristot. ideo non ponunt ius simpliciter inter patrem & filium, quia non immediate respiciunt bonum commune: bene tamen mediate. Quod vero mediate respicit aliquam rationem communem vere & proprie est tale. Tertia conclusio. Iustum inter patrem & filium non reperitur perfectum. Probatur. Quia non perfecte reperiuntur omnes conditiones iusti. Non enim perfecte & omnino filius est alter neque perfecte reddit aequiualens, ergo, &c. Ex quo sequitur quod non dicitur iustum istud sine dependentia & habitudine. Imo vero dependet & respicit per se iustum ciuile: non tamen ita quod ratio iuris analoga sit. Secundo sequitur, quod diuiditur optime ius in ciuile, paternum, & dominatiuum, tanquam in membra formaliter diuersa. Tertio sequitur, quod proportionabiliter sentiendum est de iure inter seruum & dominum, inter virum & vxorem: atque inter patrem & filium loquuti sumus, supposita differentia quam ponit D. Tho. in articulo, quae amplius patebit solutionibus argumentorum. AD primum argumentum respondetur, quod amicitia quae est charitas, proprie est inter patrem & filium: quia illa immediate & per se respicit Deum, ac subinde coniungit omnes homines qui ordinantur ad Deum. Verumtamen loquendo de amicitia naturali, illa non proprie reperitur inter patrem & filium. Quia pater quando diligit filium amat illum quasi seipsum & non distinctum a se. Inter vero seruum & dominum multo minus est amicitia ista: quia dominus diligit seruum propter commodum proprium, quod est contra rationem amicitiae. Seruus vero diligit dominum amore quodam seruili & multum inaequali. Similiter inter virum & vxorem licet maior ratio amicitiae reperiatur: quam inter praedictos, tamen adhuc non est proprie amicitia, quia semper vir diligit tanquam caput, vxor vero diligit tanquam subiecta. Quo circa non est inter illos aequalitas amicitiae. Ad secundum respondetur, quod inter patrem & filium in diuinis non est iustum: quia non est debitum proprie. Nihilominus difficultas est de filio secundum quod satisfacit in natura assumpta, qualiter videlicet sit satisfactio ad alterum. Quidam enim explicant per hoc quod satisfacit patri, qui alius est. Alij vero per hoc quod satisfacit Deo qui in alijs personis a filio reperitur. Nihilominus istae solutiones non explicant qualiter filius satisfaciat de iustitia sibi ipsi. Vnde alij dicunt quod verbum vt sustentans naturam humanam, habet rationem formalem alterius suppositi, saltim formaliter. Neque ista solutio mihi placet, quia constituit diuersitatem ex natura rei in Christo Domino inter suppositum diuinum & humanum. Igitur respondeo dupliciter ad argumentum quod procedit etiam de filio sibi ipsi satisfacienti. Primo, quod licet non sit alter omnino, nihilominus tamen in rigore satisfacit: quia rigor iustitiae non attenditur ex omnimoda & rigurosa diuersitate suppositorum: sed ex solutione debiti aequalis omnino, & ex proprijs, sicut filius exoluens patri centum quae debet, de rigore satisfacit, licet non sit omnimoda diuersitas inter illos. Secundo respondetur, quod in iustitia requiritur diuersitas satisfacientis, ea solum quae sufficit, vt inter satisfacientem & cui fit satisfactio sit actio aut passio moralis. Et quia in Christo Domino taliter facta est coniunctio naturarum quod ratione vnius potest habere actionem ad seipsum in alia natura, perinde ac si essent in diuersis suppositis; Consequenter est diuersitas quae sufficit ad actiones morales, cuiusmodi est satisfactio rigurosa. Exemplum horum omnium est in obedientia quam Christus in humana natura exercet in ordine ad suppositum diuinum. Vere enim & proprie obedit Deo licet a Deo non distinguatur. Ad secundum de merito respondetur, quod nullo modo Deus dicitur obligari ex iustitia commutatiua respectu creaturarum : quia nullo modo est debitor. De quo. 1. parte, quaestio. 21. diximus. Nihilominus tamen opus meritorium dicitur de iustitia commutatiua exigere praemium quia inter se proportionantur, quia tamen istud meritum est a Deo libere donante gratiam, consequenter non facit Deum debitorem respectu nostri. Vnde August. ait; "Factus est omnium redditor nulli debens". Ad quartum respondetur, quod inter filium emancipatum & patrem, ita reperitur iustitia sicut inter alios ciues. Nihilominus tamen debitum naturale ad quod tenetur filius etiam emancipatus, quia contrahit naturam ex patre non potest satisfacere ad aequalitatem. Vnde semper manet cum obligatione honorandi parentes & illos alendi si graui laborent necessitate. Ad confirmationem respondetur, quod filius habet duo. Primum quod sit ex patre. Secundum quod fiat & conseruetur suppositum diuersum ab illo. Ex prima consideratione filius habet quandam vnitatem cum Patre non solum physicam sed moralem. Quare ab Aristot. dicitur aliquid patris. Et in Scriptura filius appellatur fructus parentum, quia est quasi fructus arboris non omnino diuersus ab illo, & licet ex hac parte deficiat a ratione iustitiae rigurosa: fundat tamen illam in secunda consideratione, qua videlicet consideratur vt diuersum suppositum. Ad quintum respondetur quod in opinione Iurisconsultorum inter fratres qui viuunt sub tutela parentum non est proprie ius. patet in. l. frater a fratre. ff. de condictione indebiti. Nihilominus tamen nos intimius considerantes hanc rem, proprie & vere ponimus ius licet imperfecte. Ad sextum respondetur, quod variatur appellatio in prima consequentia, quando enim dicitur est iustum naturale simpliciter. Simpliciter , applicat suum significatum ad naturale. Et sensus est, ius quod reperitur inter patrem & filium est naturale simpliciter. In consequenti vero applicat ad iustum. Et sensus est inter patrem & filium est ius perfectum. Ex his facile intelligitur modus loquendi D. Thom. in articulo, quando videlicet loquens de iure paterno, dicit non esse simpliciter, sed quodammodo . Illud quodammodo , non est dictio diminuens veritatem & proprietatem iuris: sed explicans deficientiam cuiusdam perfectionis: vt explicatum est. Et hoc colligo ex solutione ad secundum, quem locum Caiet. adducit contra nostram sententiam. Nam dicit, quod inter patrem & filium vt homines sunt, est iustum quodammodo. Et quidem certum est in opinione omnium quod inter illos secundum quod homines vere est iustum, ergo illud, quodammodo, non dicit deficientiam proprietatis. DVbitatur circa tertiam conclusionem ; Vtrum ius quod reperitur inter virum & vxorem sit perfectiori modo ius, quam quod est inter patrem & filium. Pro parte negatiua arguitur primo. Iustum istud est oeconomicum, ergo non ita est perfecte iustum sicut ius paternum. Oeconomicum enim solum respicit iustum vnius domus. Secundo. Maior vnitas est vxoris & viri quam filij & patris, ergo minus est de rigore iusti. Consequentia patet ex D. Thom. in artic. Et antecedens probatur Genes. 2. "Propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhaerebit vxori suae." Pro explicatione sciendum est, quod vir & vxor considerantur dupliciter. Primo in ordine ad vsum matrimonij. Secundo in ordine ad regimen domus. Dico ergo quod si considerentur primo modo: magis iustum est & reperitur inter vxorem & virum quam inter filium & patrem. Probatur. Quia est aequiualens traditio corporum , vt patet. 1. Corinth. 7. Vir potestatem non habet sui corporis sed vxor: vxor non habet potestatem sui corporis sed vir: Nolite fraudari inuicem . Secundo dico. Ad regimen si attendamus: minus est iusti inter illos, quam inter Patrem & filium. Patet 1. Corinth. 11. vbi vir appellatur caput vxoris. Quocirca maximam inaequalitatem inter se habent: eo vel maxime quod vxor subdita est totaliter viro. Vnde Genes. 2. dicitur; "Educta de costa viri." In quo non solum denotatur quod homines inde procedentes mutuam deberent inter se habere dilectionem: quia ab hominis vnius principio descendunt, vt ait August. 11. de Ciuit. cap. 21. sed etiam denotatur qualiter vxor subdita debeat esse viro. Etenim non ex capite viri educta est, quia non habebat aequalitatem cum capite: neque ex pedibus, quia non seruiliter subditur viro: sed ex costa, quae media est, & circa cor. Vbi & amor & media subiectio denotatur. Ex his sequitur, quod vir non habeat simpliciter ordinariam potestatem erga vxorem: habet tamen illam in ijs quae pertinent ad regimen domus. Vnde aliquando poterit illam aliqualiter punire, irritare vota illius, & similiter irritare omnes contractus, quos illa fecerit, etiam circa facultates suae dotis. Ad primum, aliqui dicunt ius oeconomicum secundum quid appellari ius. Et ita videntur sibi colligere ex Diuo Thoma in vltimis verbis articuli. Mihi tamen videtur quod licet secundum praecisam rationem qua oeconomicum est, sit multum deficiens a iure: tamen ex ea parte qua respicit bonum commune, & ordinatur non solum in bonum reipublicae , sed in bonum speciei humanae, appellabitur vere & proprie ius. Ad secundum respondetur, quod nunquam vxor fit vnum realiter cum viro, aut efficitur pars illius. Sed solum metaphorice: Qua ratione, quae copulantur in aliquo siue corporis siue animae vnum dicuntur. Neque valet illa consequentia: sicut non valet propter virtutem relinquet homo patrem & matrem, ergo magis vnum est cum virtute, quam cum Patre.