SVMMA ARTICVLI. IN expositionem huius quaestionis est prima conclusio. Maledictio qua alteri malum imprecamur, est peccatum mortale ex genere suo. Verum est, quod Diuus Thomas artic. 1. dicit, quod maledictio potest accipi optatiue & imperatiue. In communi tamen sermone accipitur optatiue. Probatur hoc dictum. Optare alteri malum est contra charitatem: ergo est peccatum mortale ex genere suo. Secunda conclusio. Imprecari alteri malum propter bonum vtile & honestum , non est peccatum: vel imprecari alteri malum, vt impleatur diuina iustitia, vel vt peccator resipiscat. Et ita Prophetae aliquando imprecantur malum. Psalm. 118. "Confundantur superbi qui iniuste iniquitatem fecerunt in me." Et Psalmo 108. "Constitue super eum peccatorem & diabolus stet a dextris eius." Has imprecationes Prophetarum explicat quadrupliciter Diuus Tho. infra quaest. 83. artic. 8. ad primum. Ex hoc sequitur, quod maledictio est imprecari alteri malum, nihil aliud curando, quod est velle alteri malum formaliter. ¶ Contra secundam conclusionem sunt aliqua argumenta. Primum est, quod licet desiderare licet facere: sed licet alteri desiderare malum, vt impleatur diuina iustitia: ergo licet facere. Secundo. Ex praecepto diuino tenemur diligere inimicos & illis benefacere: ergo non possumus illis optare malum. Ad primum argumentum respondetur primo, negando maiorem. Nam priuata persona potest desiderare, vt fur puniatur a iudice: non tamen potest punire. Secundo respondetur, quod eo modo quo possumus desiderare possumus facere, ita quod propositio maior faciat istum sensum, quod si obiectum factibile a nobis est licitum in ipso facto, tunc desiderium talis obiecti est licitum. In hoc vero casu licet desiderare, quod Deus hominem puniat, & ita Deo est licitum punire, non vero licet priuatae personae punire hominem: vnde neque ipsi priuatae persone licet desiderare. ¶ Ad secundum respondetur, quod tale desiderium non procedit ex maleuolentia, sed potius ex charitate: nam desiderare alteri malum sub ratione boni melioris, non est absolute desiderare malum . Vltima conclusio. Filij valde debent timere execrationes parentum , parentes item impijssime faciunt, execrando filios, non quia verba parentum vim aliquam habeant : sed quia Deus aliquando id permittit propter peccata parentum, vel filiorum . De quo D. Aug. lib. 22. de ciuitate. cap. 8.