SVMMA ARTICVLI. IN expositionem huius quæstionis est prima conclusio. Maledictio qua alteri malum imprecamur, est peccatum mortale ex genere suo. Verum est, quòd Diuus Thomas artic. 1. dicit, quòd maledictio potest accipi optatiuè & imperatiuè. In communi tamen sermone accipitur optatiuè. Probatur hoc dictum. Optare alteri malum est contra charitatem: ergo est peccatum mortale ex genere suo. Secunda conclusio. Imprecari alteri malum propter bonum vtile & honestũ , non est peccatum: vel imprecari alteri malum, vt impleatur diuina iustitia, vel vt peccator resipiscat. Et ita Prophetæ aliquando imprecantur malum. Psalm. 118. "Confundantur superbi qui iniustè iniquitatem fecerunt in me." Et Psalmo 108. "Constitue super eum peccatorem & diabolus stet à dextris eius." Has imprecationes Prophetarum explicat quadrupliciter Diuus Tho. infra quæst. 83. artic. 8. ad primum. Ex hoc sequitur, quòd maledictio est imprecari alteri malum, nihil aliud curando, quod est velle alteri malum formaliter. ¶ Contra secundam conclusionem sunt aliqua argumenta. Primum est, quod licet desiderare licet facere: sed licet alteri desiderare malum, vt impleatur diuina iustitia: ergo licet facere. Secundò. Ex præcepto diuino tenemur diligere inimicos & illis benefacere: ergo non possumus illis optare malum. Ad primum argumentum respondetur primo, negādo maiorem. Nam priuata persona potest desiderare, vt fur puniatur à iudice: non tamen potest punire. Secundò respondetur, quòd eo modo quo possumus desiderare possumus facere, ita quòd propositio maior faciat istum sensum, quod si obiectum factibile à nobis est licitum in ipso facto, tunc desiderium talis obiecti est licitum. In hoc vero casu licet desiderare, ꝙ Deus hominẽ puniat, & ita Deo est licitũ punire, non vero licet priuatæ personæ punire hominem: vnde neq; ipsi priuatæ personę licet desiderare. ¶ Ad secundũ respondetur, ꝙ tale desiderium non procedit ex maleuolentia, sed potius ex charitate: nam desiderare alteri malũ sub ratione boni melioris, non est absolutè desiderare malũ . Vltima conclusio. Filij valde debent timere execrationes parentũ , parentes item impijssimè faciunt, execrando filios, non quia verba parentum vim aliquam habeāt : sed quia Deus aliquando id permittit propter peccata parentum, vel filiorũ . De quo D. Aug. lib. 22. de ciuitate. cap. 8.