# 76 [De maledictione] QVAESTIO LXXVI. De Maledictione. POSTEA considerandum est de maledictione. Et circa hoc quaeruntur quatuor. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum liceat maledicere aliquem. { 4. d. 18. q. 2. ar. 1. q. 2. ad 1. Et virt. q. 2. art. 8. ad 10. & 15. & Psal. 5. col. 7. & Ro. 11. co. 2. & ca. 12. le. 9. co. 2. } AD Primum sic proceditur. Videtur, quod non liceat maledicere aliquem. Non est enim licitum praeterire mandatum Apostoli, in quo Christus loquebatur, vt dicitur 2. ad Corin. 13. Sed ipse praecepit Rom. 12. "Benedicite & nolite maledicere," ergo non licet aliquem maledicere. ¶ 2 Praeterea. Omnes tenentur Deum benedicere, secundum illud Dan. 3. "Benedicite filij hominum domino." Sed non potest "ex eodem ore procedere benedictio Dei & maledictio hominis," vt probatur Iacobi. 3. Ergo nulli licet aliquem maledicere. ¶ 3 Praeterea. Ille qui aliquem maledicit, videtur optare eius malum, culpae vel poenae: quia maledictio videtur esse imprecatio quaedam. Sed non licet desiderare malum alterius: quinimo orare oportet pro omnibus, vt liberentur a malo. Ergo nulli licet maledicere. ¶ 4 Praeterea. Diabolus per obstinationem maxime subiectus est malitiae. Sed non licet alicui maledicere diabolum, sicut nec seipsum. Dicitur enim Ecclesiast. 21. "Cum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam," ergo multo minus licet maledicere hominem. ¶ 5 Praeterea. Numer. 23. super illud, Quomodo maledicam, cui non maledixit Dominus? dicit* { Est Origenis hom. 15. in Numeros, parum a medio, to. 1. } gloss. Non potest esse iusta maledicendi causa, vbi peccantis ignoratur affectus. Sed homo non potest scire affectum alterius hominis, nec etiam vtrum sit maledictus a Deo, ergo nulli licet aliquem hominem maledicere. SED contra est, quod Deuteronom. 27. dicitur, "Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius." Eliseus etiam pueris sibi illudentibus maledixit, vt habetur 4. Regum 2. RESPONDEO dicendum, quod maledicere idem est, quod malum dicere. Dicere autem tripliciter se habet ad id quod dicitur. Vno modo per modum enuntiationis, sicut aliquid exprimitur modo indicatiuo. Et sic maledicere nihil aliud est quam malum alterius referre, quod pertinet ad detractionem: vnde quandoque maledici detractores dicuntur. Alio modo dicere se habet ad id quod dicitur per modum causae. Et hoc quidem primo & principaliter competit Deo, qui omnia suo verbo fecit, secundum illud Psalm. 32. Dixit & facta sunt. Consequenter autem competit hominibus, qui verbo suo alios monent per imperium ad aliquid faciendum. Et ad hoc instituta sunt verba imperatiui modi. Tertio modo ipsum dicere se habet ad id quod dicitur, quasi expressio quaedam affectus desiderantis id quod verbo exprimitur. Et ad hoc instituta sunt verba optatiui modi. Praetermisso ergo primo modo maledictionis, qui est per simplicem enuntiationem mali, considerandum est de alijs duobus: vbi scire oportet, quod facere aliquid, & velle illud, se consequuntur in bonitate & malitia, vt ex supradictis* { 1. 2. q. 20. art. 3. } patet. Vnde in istis duobus modis, quibus malum dicitur per modum imperantis, vel per modum optantis, eadem ratione est aliquid licitum & illicitum. Si enim aliquis imperet vel optet malum alterius, inquantum est malum, quasi ipsum malum intendens, sic maledicere vtroque modo erit illicitum: & hoc est maledicere, per se loquendo. Si autem aliquis imperet vel optet malum alterius sub ratione boni, sic est licitum, nec erit maledictio, per se loquendo, sed per accidens: quia principalis intentio dicentis non fertur ad malum, sed ad bonum. Contingit autem malum aliquod dici imperando, vel optando sub ratione duplicis boni. Quandoque quidem subratione iusti. Et sic iudex licite maledicit illum, cui praecipit iustam poenam inferri. Et sic etiam Ecclesia maledicit anathematizando, sicut etiam prophetae in scripturis quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam diuinae iustitiae: licet hae imprecationes possint etiam per modum prae nuntiationis intelligi. Quandoque vero dicitur aliquod malum sub ratione vtilis, puta cum aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam aegritudinem, aut aliquod impedimentum, vel vt ipse melior efficiatur, vel vt saltem ab aliorum nocumento cesset. AD primum ergo dicendum , quod Apostolus prohibet maledicere, per se loquendo cum intentione mali. Et similiter dicendum est ad Secundum. AD tertium dicendum, quod optare alicui malum sub ratione boni, non contrariatur affectui quo quis simpliciter alicui optat bonum, sed magis habet conformitatem ad ipsum. AD quartum dicendum, quod in diabolo est considerare naturam & culpam. Natura quidem eius bona est, & a Deo, nec eam maledicere licet. Culpa autem eius est maledicenda, secundum illud Iob. 3. " Maledicant ei qui maledicunt diei." Cum autem peccator maledicit diabolum propter culpam, seipsum simili ratione iudicat maledictione dignum: & secundum hoc dicitur maledicere animam suam. Ad quintum dicendum, quod affectus peccantis, etsi in se non videatur, potest tamen percipi ex aliquo manifesto peccato pro quo poena est infligenda. Similiter etiam quanuis sciri non possit quem Deus maledicat secundum finalem reprobationem, potest tamen sciri quis sit maledictus a Deo secundum reatum praesentis culpae. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum liceat creaturam irrationalem maledicere. AD Secundum sic proceditur. Vide{ Inf. ar. 4. ad 1. } tur, quod non liceat creaturam irrationalem maledicere. Maledictio enim prae cipue videtur esse licita, inquantum respicit poenam. Sed creatura irrationalis non est susceptiua nec culpae, nec poenae: ergo eam maledicere non licet. ¶ 2 Praeterea. In creatura irrationali nihil inuenitur nisi natura, quam Deus fecit. Hanc autem maledicere non licet, etiam in diabolo, vt dictum* { Art. prae ced. ad 4. } est, ergo creaturam irrationalem nullo modo licet maledicere. ¶ 3 Praeterea. Creatura irrationalis aut est permanens, sicut corpora: aut est transiens, sicut tempora. Sed sicut Gregor. dicit in * { Li. 4. c. 3. paulo a principio. } 4. Moral. "Otiosum est maledicere non existenti : vitiosum vero, si existeret:" ergo nullo modo licet maledicere creaturae irrationali. SED contra est, quod Dominus maledixit ficulneae, vt habetur Matth. 21. Et Iob maledixit diei suo, vt habetur Iob. 3. RESPONDEO dicendum, quod benedictio vel maledictio proprie ad illam rem pertinet, cui potest aliquid bene vel male contingere , scilicet rationali creaturae. Creaturis autem irrationalibus bonum vel ma lum dicitur contingere in ordine ad creaturam rationalem, propter quam sunt. Ordinantur autem ad eam multipliciter. Vno quidem modo per modum subuentionis: inquantum scilicet ex creaturis irrationalibus subuenitur humanae necessitati. Et hoc modo Dominus homini dixit Genes. 3. "Maledicta terra in opere tuo:" vt scilicet per eius sterilitatem homo puniretur. Et ita etiam intelligitur quod habetur Deuter. 28. "Benedicta horrea tua." Et infra, "Maledictum horreum tuum." Sic etiam Dauid maledixit montes Gelboe: secundum * { Li. 4. Moral. cap. 3. in fine. } Gregor. expositionem. Alio modo creatura irrationalis ordinatur ad rationalem per modum significationis. Et sic Dominus maledixit ficulneam in significationem Iudeae. Tertio modo ordinatur creatura irrationalis ad rationalem per modum continentis, scilicet temporis, vel loci. Et sic maledixit Iob diei natiuitatis suae propter culpam originalem, quam nascendo contraxit, & propter sequentes poenalitates. Et propter hoc etiam potest intelligi Dauid maledixisse montibus Gelboe: vt legitur 2. Reg. 1. scilicet propter eaedem populi, quae in eis contigerat. Maledicere autem rebus irrationalibus, inquantum sunt creaturae Dei, est peccatum blasphemiae: maledicere autem eis secundum se consideratis, est otiosum & vanum, & per consequens illicitum. Et per hoc patet responsio ad obiecta. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum maledicere sit peccatum mortale. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod maledicere non sit peccatum mortale. August. enim in homilia de igne purgatorio, numerat maledictionem inter leuia peccata. Haec autem sunt venialia. Ergo maledictio non est peccatum mortale, sed veniale. ¶ 2 Praeterea. Ea quae ex leui motu mentis procedunt, non videntur esse peccata mortalia. Sed interdum maledictio ex leui motu procedit. Ergo maledictio non est peccatum mortale. ¶ 3 Praeterea. Grauius est malefacere, quam maledicere. Sed malefacere non semper est peccatum mortale. Ergo multo minus maledicere. SED contra . Nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Sed maledictio excludit a regno Dei: secundum illud 1. ad Corinth. 6. "Neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt." Ergo maledictio est peccatum mortale. RESPONDEO dicendum, quod maledictio, de quo nunc loquimur, est, per quam pronuntiatur malum contra aliquem vel imperando, vel optando. Velle autem , vel imperio mouere ad malum alterius, secundum se repugnat charitati, qua diligimus proximum, volentes bonum ipsius: & ita secundum suum genus est peccatum mortale, & tanto grauius, quanto personam, cui maledicimus, magis amare & reuereri tenemur. Vnde dicitur Leuit. 20. "Qui maledixerit patri suo & matri, morte moriatur." Contingit tamen verbum maledictionis prolatum , esse peccatum veniale, vel propter paruitatem mali, quod quis alteri maledicendo, imprecatur: vel etiam propter affectum eius, qui profert maledictionis verba, dum ex leui motu, vel ex ludo, aut ex surreptione aliqua, talia verba profert, quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur, vt supra dictum* { Q. 72. articul. 2. }est. Et per hoc patet responsio ad obiecta. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum maledicere sit grauius peccatum, quam detractio. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod maledictio sit grauius peccatum, quam detractio. Maledictio enim videtur esse blasphemia quae dam, vt patet per id quod dicitur in Canonica Iudae, quod cum Michael Archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae. Et accipitur ibi blasphemia pro maledictione, secundum + { Glos. interlin. ibid. } glossam, Blasphemia au tem est grauius peccatum, quam detractio. Ergo maledictio est grauior detractione. ¶ 2 Praeterea, Homicidium est detractione grauius, vt supra dictum + { Q. 73. articul. 3. } est. Sed maledictio est par peccato homicidij. Dicit + { Homilia 20. in Matthae. intermedium & finem . to. 2. } enim Chrysostomus super Matthaeum. " Cum dixeris, Maledic ei, & domum euerte, & omnia perire fac: nihil ab homicida differs." Ergo maledictio est grauior quam detractio. ¶ 3 Praeterea, Causa praeeminet signo. Sed ille qui maledicit, causat malum suo imperio. Ille autem qui detrahit, solum significat malum iam existens. Grauius ergo peccat maledicus, quam detractor. SED contra est, quod detractio non potest bene fieri. Male dictio autem fit bene & male, vt ex dictis + { Art. 1. huius quaest. } patet. Ergo grauior est detractio, quam maledictio. RESPONDEO dicendum, quod sicut in primo habitum + { 1. p. q. 48. arti. 5. } est, duplex est malum, scilicet culpae & poenae. Malum autem culpae peius est, vt ibidem ostensum + { 1. p. q. 48. art. 6. } est: vnde dicere malum culpae, peius est, quam dicere malum poenae, dummodo sit idem modus dicendi. Ad contumeliosum, ergo & susurronem & detractorem, & etiam derisorem pertinet dicere malum culpae. Sed ad maledicentem, prout nunc loquimur, pertinet dicere malum poenae, non autem malum culpae, nisi forte sub ratione poenae. Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad praedicta quatuor vitia pertinet dicere malum culpae, solum enuntiando. Per maledictionem vero dicitur malum poenae: vel causando per modum imperij, vel optando. Ipsa autem enuntiatio culpae, peccatum est, inquantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Grauius autem est nocumentum inferre, quam nocumentum desiderare, caeteris paribus. Vnde detractio secundum communem rationem grauius peccatum est, quam maledictio, simplex desiderium exprimens. Maledictio vero quae fit per modum imperij, cum habeat rationem causae, potest esse detractione grauior, si maius nocumentum inferat, quam sit denigratio famae: vel leuior, si minus. Et haec quidem accipienda sunt secundum ea, quae per se pertinent ad rationem horum vitiorum. Possunt autem & alia per accidens considerari , quae prae dicta vitia, vel augent, vel minuunt . AD primum ergo dicendum, quod maledictio creaturae, inquantum creatura est, redundat in Deum: & sic per accidens habet rationem blasphemiae: non autem si maledicatur creaturae propter culpam. Et eadem ratio est de detractione. AD secundum dicendum, quod sicut dictum + { Art. prae cedenti. } est, maledictio vno modo includit desiderium mali. Vnde si ille qui maledicit, velit malum occisionis alterius, desiderio non differt ab homicida. Differt tamen, inquantum actus exterior aliquid adijcit voluntati. AD tertium dicendum, quod ratio illa procedit de maledictione, secundum quod importat imperium. SVMMA ARTICVLI. IN expositionem huius quaestionis est prima conclusio. Maledictio qua alteri malum imprecamur, est peccatum mortale ex genere suo. Verum est, quod Diuus Thomas artic. 1. dicit, quod maledictio potest accipi optatiue & imperatiue. In communi tamen sermone accipitur optatiue. Probatur hoc dictum. Optare alteri malum est contra charitatem: ergo est peccatum mortale ex genere suo. Secunda conclusio. Imprecari alteri malum propter bonum vtile & honestum , non est peccatum: vel imprecari alteri malum, vt impleatur diuina iustitia, vel vt peccator resipiscat. Et ita Prophetae aliquando imprecantur malum. Psalm. 118. "Confundantur superbi qui iniuste iniquitatem fecerunt in me." Et Psalmo 108. "Constitue super eum peccatorem & diabolus stet a dextris eius." Has imprecationes Prophetarum explicat quadrupliciter Diuus Tho. infra quaest. 83. artic. 8. ad primum. Ex hoc sequitur, quod maledictio est imprecari alteri malum, nihil aliud curando, quod est velle alteri malum formaliter. ¶ Contra secundam conclusionem sunt aliqua argumenta. Primum est, quod licet desiderare licet facere: sed licet alteri desiderare malum, vt impleatur diuina iustitia: ergo licet facere. Secundo. Ex praecepto diuino tenemur diligere inimicos & illis benefacere: ergo non possumus illis optare malum. Ad primum argumentum respondetur primo, negando maiorem. Nam priuata persona potest desiderare, vt fur puniatur a iudice: non tamen potest punire. Secundo respondetur, quod eo modo quo possumus desiderare possumus facere, ita quod propositio maior faciat istum sensum, quod si obiectum factibile a nobis est licitum in ipso facto, tunc desiderium talis obiecti est licitum. In hoc vero casu licet desiderare, quod Deus hominem puniat, & ita Deo est licitum punire, non vero licet priuatae personae punire hominem: vnde neque ipsi priuatae persone licet desiderare. ¶ Ad secundum respondetur, quod tale desiderium non procedit ex maleuolentia, sed potius ex charitate: nam desiderare alteri malum sub ratione boni melioris, non est absolute desiderare malum . Vltima conclusio. Filij valde debent timere execrationes parentum , parentes item impijssime faciunt, execrando filios, non quia verba parentum vim aliquam habeant : sed quia Deus aliquando id permittit propter peccata parentum, vel filiorum . De quo D. Aug. lib. 22. de ciuitate. cap. 8.