QVÆSTIO LXXVI. De Maledictione. POSTEA considerandum est de maledictione. Et circa hoc quæruntur quatuor. ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrũ liceat maledicere aliquem. { 4. d. 18. q. 2. ar. 1. q. 2. ad 1. Et virt. q. 2. art. 8. ad 10. & 15. & Psal. 5. col. 7. & Ro. 11. co. 2. & ca. 12. le. 9. co. 2. } AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd non liceat maledicere aliquem. Non est enim licitum præterire mandatum Apostoli, in quo Christus loquebatur, vt dicitur 2. ad Corin. 13. Sed ipse præcepit Rom. 12. "Benedicite & nolite maledicere," ergo non licet aliquem maledicere. ¶ 2 Præterea. Omnes tenentur Deum benedicere, secundùm illud Dan. 3. "Benedicite filij hominum domino." Sed non potest "ex eodem ore procedere benedictio Dei & maledictio hominis," vt probatur Iacobi. 3. Ergo nulli licet aliquem maledicere. ¶ 3 Præterea. Ille qui aliquem maledicit, videtur optare eius malum, culpæ vel pœnæ: quia maledictio videtur esse imprecatio quædam. Sed non licet desiderare malum alterius: quinimò orare oportet pro omnibus, vt liberentur à malo. Ergo nulli licet maledicere. ¶ 4 Præterea. Diabolus per obstinationem maximè subiectus est malitiæ. Sed non licet alicui maledicere diabolum, sicut nec seipsum. Dicitur enim Ecclesiast. 21. "Cùm maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam," ergo multo minùs licet maledicere hominem. ¶ 5 Præterea. Numer. 23. super illud, Quomodo maledicam, cui non maledixit Dominus? dicit* { Est Origenis hom. 15. in Numeros, parum à medio, to. 1. } gloss. Non potest esse iusta maledicendi causa, vbi peccantis ignoratur affectus. Sed homo non potest scire affectum alterius hominis, nec etiam vtrum sit maledictus à Deo, ergo nulli licet aliquem hominem maledicere. SED contra est, quod Deuteronom. 27. dicitur, "Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius." Eliseus etiam pueris sibi illudentibus maledixit, vt habetur 4. Regum 2. RESPONDEO dicendum, quòd maledicere idem est, quod malum dicere. Dicere autem tripliciter se habet ad id quod dicitur. Vno modo per modum enuntiationis, sicut aliquid exprimitur modo indicatiuo. Et sic maledicere nihil aliud est quàm malum alterius referre, quod pertinet ad detractionem: vnde quandoque maledici detractores dicuntur. Alio modo dicere se habet ad id quod dicitur per modum causæ. Et hoc quidem primò & principaliter competit Deo, qui omnia suo verbo fecit, secundùm illud Psalm. 32. Dixit & facta sunt. Consequenter autem competit hominibus, qui verbo suo alios monent per imperium ad aliquid faciendum. Et ad hoc instituta sunt verba imperatiui modi. Tertio modo ipsum dicere se habet ad id quod dicitur, quasi expressio quædam affectus desiderantis id quod verbo exprimitur. Et ad hoc instituta sunt verba optatiui modi. Prætermisso ergo primo modo maledictionis, qui est per simplicem enuntiationem mali, considerandum est de alijs duobus: vbi scire oportet, quòd facere aliquid, & velle illud, se consequuntur in bonitate & malitia, vt ex supradictis* { 1. 2. q. 20. art. 3. } patet. Vnde in istis duobus modis, quibus malum dicitur per modum imperantis, vel per modum optantis, eadem ratione est aliquid licitum & illicitum. Si enim aliquis imperet vel optet malum alterius, inquantum est malum, quasi ipsum malum intendens, sic maledicere vtroque modo erit illicitum: & hoc est maledicere, per se loquendo. Si autem aliquis imperet vel optet malum alterius sub ratione boni, sic est licitum, nec erit maledictio, per se loquendo, sed per accidens: quia principalis intentio dicentis non fertur ad malum, sed ad bonum. Contingit autem malum aliquod dici imperando, vel optando sub ratione duplicis boni. Quandoque quidem subratione iusti. Et sic iudex licitè maledicit illum, cui præcipit iustam pœnam inferri. Et sic etiam Ecclesia maledicit anathematizando, sicut etiam prophetæ in scripturis quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam diuinæ iustitiæ: licet hæ imprecationes possint etiam per modum præ nuntiationis intelligi. Quandoque verò dicitur aliquod malum sub ratione vtilis, puta cùm aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam ægritudinem, aut aliquod impedimentum, vel vt ipse melior efficiatur, vel vt saltem ab aliorum nocumento cesset. AD primum ergo dicẽdum , quòd Apostolus prohibet maledicere, per se loquendo cum intentione mali. Et similiter dicendum est ad Secundum. AD tertium dicendum, quòd optare alicui malum sub ratione boni, non contrariatur affectui quo quis simpliciter alicui optat bonum, sed magis habet conformitatem ad ipsum. AD quartum dicendum, quòd in diabolo est considerare naturam & culpam. Natura quidem eius bona est, & à Deo, nec eam maledicere licet. Culpa autem eius est maledicenda, secundùm illud Iob. 3. " Maledicāt ei qui maledicunt diei." Cùm autem peccator maledicit diabolum propter culpam, seipsum simili ratione iudicat maledictione dignum: & secundùm hoc dicitur maledicere animam suam. Ad quintum dicendum, quòd affectus peccantis, etsi in se non videatur, potest tamen percipi ex aliquo manifesto peccato pro quo pœna est infligenda. Similiter etiā quanuis sciri non possit quem Deus maledicat secundum finalem reprobationem, potest tamen sciri quis sit maledictus à Deo secundùm reatum præsentis culpæ. ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm liceat creaturam irrationalem maledicere. AD Secundum sic proceditur. Vide{ Inf. ar. 4. ad 1. } tur, quòd non liceat creaturam irrationalem maledicere. Maledictio enim præ cipuè videtur esse licita, inquantum respicit pœnam. Sed creatura irrationalis non est susceptiua nec culpæ, nec pœnæ: ergo eam maledicere non licet. ¶ 2 Præterea. In creatura irrationali nihil inuenitur nisi natura, quam Deus fecit. Hanc autem maledicere non licet, etiam in diabolo, vt dictum* { Art. præ ced. ad 4. } est, ergo creaturam irrationalem nullo modo licet maledicere. ¶ 3 Præterea. Creatura irrationalis aut est permanens, sicut corpora: aut est transiens, sicut tempora. Sed sicut Gregor. dicit in * { Li. 4. c. 3. paulò â principio. } 4. Moral. "Otiosum est maledicere non existẽti : vitiosum verò, si existeret:" ergo nullo modo licet maledicere creaturæ irrationali. SED contra est, quòd Dominus maledixit ficulneæ, vt habetur Matth. 21. Et Iob maledixit diei suo, vt habetur Iob. 3. RESPONDEO dicendum, quòd benedictio vel maledictio propriè ad illam rem pertinet, cui potest aliquid bene vel malè cōtingere , scilicet rationali creaturæ. Creaturis autem irrationalibus bonum vel ma lum dicitur contingere in ordine ad creaturam rationalem, propter quam sunt. Ordinantur autẽ ad eam multipliciter. Vno quidem modo per modum subuentionis: inquantum scilicet ex creaturis irrationalibus subuenitur humanæ necessitati. Et hoc modo Dominus homini dixit Genes. 3. "Maledicta terra in opere tuo:" vt scilicet per eius sterilitatem homo puniretur. Et ita etiam intelligitur quod habetur Deuter. 28. "Benedicta horrea tua." Et infrà, "Maledictum horreum tuum." Sic etiam Dauid maledixit montes Gelboe: secũdùm * { Li. 4. Moral. cap. 3. in fine. } Gregor. expositionem. Alio modo creatura irrationalis ordinatur ad rationalem per modum significationis. Et sic Dominus maledixit ficulneam in significationem Iudeæ. Tertiò modo ordinatur creatura irrationalis ad rationalem per modum continentis, scilicet temporis, vel loci. Et sic maledixit Iob diei natiuitatis suæ propter culpam originalem, quam nascẽdo contraxit, & propter sequentes pœnalitates. Et propter hoc etiam potest intelligi Dauid maledixisse montibus Gelboe: vt legitur 2. Reg. 1. scilicet propter eædem populi, quæ in eis contigerat. Maledicere autem rebus irrationalibus, inquantũ sunt creaturæ Dei, est peccatum blasphemiæ: maledicere autẽ eis secundùm se consideratis, est otiosum & vanum, & per consequens illicitum. Et per hoc patet responsio ad obiecta. ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm maledicere sit peccatum mortale. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd maledicere non sit peccatũ mortale. August. enim in homilia de igne purgatorio, numerat maledictionem inter leuia peccata. Hæc autem sunt venialia. Ergo maledictio nō est peccatũ mortale, sed veniale. ¶ 2 Præterea. Ea quæ ex leui motu mẽ tis procedunt, nō videntur esse peccata mortalia. Sed interdum maledictio ex leui motu procedit. Ergo maledictio non est peccatum mortale. ¶ 3 Præterea. Grauius est malefacere, quam maledicere. Sed malefacere non semper est peccatum mortale. Ergo multo minus maledicere. SED cōtra . Nihil excludit à regno Dei nisi peccatum mortale. Sed maledictio excludit à regno Dei: secundum illud 1. ad Corinth. 6. "Neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt." Ergo maledictio est peccatum mortale. RESPONDEO dicendum, ꝙ maledictio, de quo nunc loquimur, est, per quā pronuntiatur malum cōtra aliquem vel imperando, vel optando. Velle autẽ , vel imperio mouere ad malum alterius, secundum se repugnat charitati, qua diligimus proximum, volentes bonum ipsius: & ita secundum suum genus est peccatum mortale, & tanto grauius, quanto personam, cui maledicimus, magis amare & reuereri tenemur. Vnde dicitur Leuit. 20. "Qui maledixerit patri suo & matri, morte moriatur." Contingit tamen verbum maledictionis prolatũ , esse peccatum veniale, vel propter paruitatem mali, quod quis alteri maledicendo, imprecatur: vel etiam propter affectum eius, qui profert maledictionis verba, dum ex leui motu, vel ex ludo, aut ex surreptione aliqua, talia verba profert, quia peccata verborum maximè ex affectu pensantur, vt suprà dictum* { Q. 72. articul. 2. }est. Et per hoc patet responsio ad obiecta. ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm maledicere sit grauius peccatum, quam detractio. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd maledictio sit grauius peccatum, quàm detractio. Maledictio enim videtur esse blasphemia quæ dam, vt patet per id quod dicitur in Canonica Iudæ, quòd cùm Michael Archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiæ. Et accipitur ibi blasphemia pro maledictione, secundum † { Glos. interlin. ibid. } glossam, Blasphemia au tem est grauius peccatum, quàm detractio. Ergo maledictio est grauior detractione. ¶ 2 Præterea, Homicidium est detractione grauius, vt suprà dictum † { Q. 73. articul. 3. } est. Sed maledictio est par peccato homicidij. Dicit † { Homilia 20. ĩ Matthæ. intermediũ & finẽ . to. 2. } enim Chrysostomus super Matthæum. " Cum dixeris, Maledic ei, & domũ euerte, & omnia perire fac: nihil ab homicida differs." Ergo maledictio est grauior quàm detractio. ¶ 3 Præterea, Causa præeminet signo. Sed ille qui maledicit, causat malum suo imperio. Ille autem qui detrahit, solum significat malũ iam existens. Grauius ergo peccat maledicus, quàm detractor. SED cōtra est, ꝙ detractio non potest bene fieri. Male dictio autem fit bene & male, vt ex dictis † { Art. 1. huius quæst. } patet. Ergo grauior est detractio, quā maledictio. RESPONDEO dicendum, quòd sicut in primo habitum † { 1. p. q. 48. arti. 5. } est, duplex est malum, scilicet culpæ & pœnæ. Malum autem culpæ peius est, vt ibidem ostensum † { 1. p. q. 48. art. 6. } est: vnde dicere malum culpæ, peius est, quàm dicere malum pœnæ, dummodo sit idem modus dicendi. Ad contumeliosum, ergo & susurronem & detractorem, & etiam derisorem pertinet dicere malum culpæ. Sed ad maledicentem, prout nunc loquimur, pertinet dicere malum pœnæ, non autem malum culpæ, nisi fortè sub ratione pœnæ. Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad prædicta quatuor vitia pertinet dicere malum culpæ, solum enuntiando. Per maledictionem verò dicitur malum pœnæ: vel causando per modum imperij, vel optando. Ipsa autem enũtiatio culpæ, peccatum est, inquantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Grauius autem est nocumentum inferre, quàm nocumẽ tũ desiderare, cæteris paribus. Vnde detractio secundum communẽ rationem grauius peccatũ est, quā maledictio, simplex desiderium exprimens. Maledictio verò quæ fit per modum imperij, cùm habeat rationem causæ, potest esse detractione grauior, si maius nocumentum inferat, quàm sit denigratio famæ: vel leuior, si minus. Et hæc quidem accipienda sunt secũdum ea, quæ per se pertinent ad rationem horum vitiorum. Possunt autem & alia per accidẽs cōsiderari , quæ præ dicta vitia, vel augent, vel minuũt . AD primum ergo dicendum, ꝙ maledictio creaturæ, inquantum creatura est, redundat in Deum: & sic per accidens habet rationẽ blasphemiæ: non autem si maledicatur creaturæ propter culpam. Et eadẽ ratio est de detractione. AD secundum dicendum, quòd sicut dictum † { Art. præ cedenti. } est, maledictio vno modo includit desideriũ mali. Vnde si ille qui maledicit, velit malum occisionis alterius, desiderio non differt ab homicida. Differt tamen, inquantum actus exterior aliquid adijcit voluntati. AD tertium dicendum, ꝙ ratio illa procedit de maledictione, secũ dùm quod importat imperium. SVMMA ARTICVLI. IN expositionem huius quæstionis est prima conclusio. Maledictio qua alteri malum imprecamur, est peccatum mortale ex genere suo. Verum est, quòd Diuus Thomas artic. 1. dicit, quòd maledictio potest accipi optatiuè & imperatiuè. In communi tamen sermone accipitur optatiuè. Probatur hoc dictum. Optare alteri malum est contra charitatem: ergo est peccatum mortale ex genere suo. Secunda conclusio. Imprecari alteri malum propter bonum vtile & honestũ , non est peccatum: vel imprecari alteri malum, vt impleatur diuina iustitia, vel vt peccator resipiscat. Et ita Prophetæ aliquando imprecantur malum. Psalm. 118. "Confundantur superbi qui iniustè iniquitatem fecerunt in me." Et Psalmo 108. "Constitue super eum peccatorem & diabolus stet à dextris eius." Has imprecationes Prophetarum explicat quadrupliciter Diuus Tho. infra quæst. 83. artic. 8. ad primum. Ex hoc sequitur, quòd maledictio est imprecari alteri malum, nihil aliud curando, quod est velle alteri malum formaliter. ¶ Contra secundam conclusionem sunt aliqua argumenta. Primum est, quod licet desiderare licet facere: sed licet alteri desiderare malum, vt impleatur diuina iustitia: ergo licet facere. Secundò. Ex præcepto diuino tenemur diligere inimicos & illis benefacere: ergo non possumus illis optare malum. Ad primum argumentum respondetur primo, negādo maiorem. Nam priuata persona potest desiderare, vt fur puniatur à iudice: non tamen potest punire. Secundò respondetur, quòd eo modo quo possumus desiderare possumus facere, ita quòd propositio maior faciat istum sensum, quod si obiectum factibile à nobis est licitum in ipso facto, tunc desiderium talis obiecti est licitum. In hoc vero casu licet desiderare, ꝙ Deus hominẽ puniat, & ita Deo est licitũ punire, non vero licet priuatæ personæ punire hominem: vnde neq; ipsi priuatæ personę licet desiderare. ¶ Ad secundũ respondetur, ꝙ tale desiderium non procedit ex maleuolentia, sed potius ex charitate: nam desiderare alteri malũ sub ratione boni melioris, non est absolutè desiderare malũ . Vltima conclusio. Filij valde debent timere execrationes parentũ , parentes item impijssimè faciunt, execrando filios, non quia verba parentum vim aliquam habeāt : sed quia Deus aliquando id permittit propter peccata parentum, vel filiorũ . De quo D. Aug. lib. 22. de ciuitate. cap. 8.