AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod venditio non reddatur iniusta & illicita propter defectum rei venditae. Minus enim caetera sunt pensanda in iure quam rei species substantialis. Sed propter defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio rei illicita, puta si aliquis vendat argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod est vtile ad omnes humanos vsus ad quos necessarium est argentum & aurum , puta ad vasa & ad alia huiusmodi. Ergo multo minus erit illicita venditio, si sit defectus in alijs.