ΒΆ 2 Praeterea. Defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem, maxime videtur iustitiae contrariari quae in aequalitate consistit . Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensurae autem rerum quae in vsum hominum veniunt, non sunt determinatae, sed alicubi maiores, alicubi minores: vt patet per Philosophum in quinto * { Lib. 5. ca. 7. tom. 5. } Ethicorum. Ergo non potest euitari defectus ex parte rei venditae: & ita videtur quod ex hoc venditio non reddatur illicita.