¶ 2 Præterea. Defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem, maximè videtur iustitiæ contrariari quæ in æqualitate cō sistit . Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensuræ autem rerum quæ in vsum hominum veniunt, non sunt determinatæ, sed alicubi maiores, alicubi minores: vt patet per Philosophum in quinto * { Lib. 5. ca. 7. tom. 5. } Ethicorum. Ergo non potest euitari defectus ex parte rei venditæ: & ita videtur quòd ex hoc venditio non reddatur illicita.