RESPONDEO dicendum, ꝙ circa rem, quæ venditur, triplex defectus considerari potest. Vnus quidem secundũ speciem rei. Et hunc quidem defectum si venditor cognoscat in re, quam vendit, fraudem committit in venditione. Vnde venditio illicita redditur. Et hoc est, quod dicitur contra quosdam Isai. 1. " Argentũ tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua." Quod enim permixtum est, patitur defectum, quantum ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quæ per mensurā cognoscitur. Et ideo si quis scienter vtatur deficienti mensura in vendendo, fraudem committit, & est illicita venditio. Vnde dicitur Deut. 25. "Non habebis in sacculo diuersa pondera maius & minus, nec erit in domo tua modius maior & minor." Et postea subditur, "Abominatur enim Dominus eum qui facit hæc, & auersatur omnem iniustitiam." Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal infirmũ vendat quasi sanum. Quod si quis scienter fecerit, fraudem committit in venditione: vnde est illicita venditio. Et in omnibus talibus non solùm aliquis peccat, iniustam venditionem faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si verò eo ignorante aliquis prædictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit iniustum materialiter: nec eius operatio est iniusta, vt ex supradictis* { Q. 59. artic. 2. } patet: tenetur tamen cùm ad eius notitiam peruenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore, etiam intelligendũ est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere rem suam esse minùs pretiosam, quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci, emptor si id cognoscat, iniustè emit, & ad restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de defectu qualitatis & quantitatis.