AD primum ergo dicendum, quod aurum & argentum non solum cara sunt propter vtilitatem vasorum, quae ex eis fabricantur , aut aliorum huiusmodi: sed etiam propter dignitatem & puritatem substantiae ipso rum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum, veram speciem non habeat auri & argenti, est fraudulenta & iniusta venditio: praesertim cum sint aliquae vtilitates auri & argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quae non conueniunt auro per alchimiam sophisticato. Sicut, quod habet proprietatem laetificandi, & contra quasdam infirmitates medicinaliter iuuat. Frequentius etiam potest poni in operatione, & diutius in sua puritate permanet aurum verum, quam aurum sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro vero vendere, quia nihil prohibet artem vti aliquibus naturalibus causis ad procedendum naturales & veros effectus: sicut Aug. * { Lib. 3. ca. 8. tom. 3. } dicit in 3. de Trin. de his que arte daemonum fiunt.