AD primum ergo dicendum, quòd aurum & argentum non solùm cara sunt propter vtilitatem vasorum, quæ ex eis fabricā tur , aut aliorum huiusmodi: sed etiam propter dignitatẽ & puritatem substantiæ ipso rum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum, veram speciem non habeat auri & argenti, est fraudulenta & iniusta venditio: præsertim cùm sint aliquæ vtilitates auri & argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quæ non conueniunt auro per alchimiam sophisticato. Sicut, quòd habet proprietatem lætificandi, & contra quasdam infirmitates medicinaliter iuuat. Frequentius etiam potest poni in operatione, & diutiùs in sua puritate permanet aurum verum, quàm aurum sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro vero vendere, quia nihil prohibet artem vti aliquibus naturalibus causis ad producendũ naturales & veros effectus: sicut Aug. * { Lib. 3. ca. 8. tom. 3. } dicit in 3. de Trin. de his quę arte dæmonũ fiunt.