AD secundum dicendum, quod mensuras rerum venalium necesse est in diuersis locis esse diuersas, propter diuersitatem copiæ & inopiæ rerum: quia vbi res magis abundant, consueuerunt esse maiores mensuræ. In vnoquoque tamen loco ad rectores ciuitatis pertinet determinare quæ sint iustæ mensuræ rerum venalium, pensatis conditionibus locorum & rerum. Et ideo has mensuras publica autoritate vel cōsuetudine institutas præterire non licet.