AD tertium dicendum, quod sicut August. dicit in 11. * { Lib. 11. c. 16. to. 5. } de ciuit. Dei. Pretium rerum venalium non consideratur secundum gradum naturae, cum quandoque pluris vendatur vnus equus, quam vnus seruus, sed consideratur secundum quod res in vsum hominis veniunt. Et ideo non oportet, quod venditor, vel emptor cognoscat occultas rei venditae qualitates, sed illas solum, per quas redditur humanis vsibus apta, puta quod equus sit fortis, & bene currat: & similiter in caeteris. Has autem qualitates de facili venditor & emptor cognoscere possunt.