AD tertium dicendum, quòd sicut August. dicit in 11. * { Lib. 11. c. 16. to. 5. } de ciuit. Dei. Pretium rerũ venalium non consideratur secundum gradum naturæ, cùm quandoq; pluris vendatur vnus equus, quàm vnus seruus, sed consideratur secundum quod res in vsum hominis veniunt. Et ideo non oportet, quòd venditor, vel emptor cognoscat occultas rei vẽ ditæ qualitates, sed illas solum, per quas redditur humanis vsibus apta, puta quòd equus sit fortis, & bene currat: & similiter in cæteris. Has autem qualitates de facili venditor & emptor cognoscere possunt.