Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore intelligendum est de emptore proportionabiliter. V. g. si emptor cognoscit rem esse maioris pretij quam existimet venditor, vel propter substantiam vel quantitatem vel qualitatem: tunc enim emptor tenebitur restituere illud maius pretium.