SVMMA ARTICVLI. PRima cōclusio . Venditio redditur iniusta, propter defectum rei venalis siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate. Hæc conclusio intelligitur à Diuo Thoma quando venditor cognoscit defectum rei venalis. Secunda conclusio. Qui bona fide venditiem cum defectu, etiam si non peccet contra iustitiam, tenetur tamen restituere quando cognouerit, rem habere defectum. Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore intelligendum est de emptore proportionabiliter. V. g. si emptor cognoscit rem esse maioris pretij quam existimet venditor, vel propter substantiam vel quantitatem vel qualitatem: tunc enim emptor tenebitur restituere illud maius pretium.