# 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum venditio reddatur illicita propter defectum rei venditae. AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod venditio non reddatur iniusta & illicita propter defectum rei venditae. Minus enim caetera sunt pensanda in iure quam rei species substantialis. Sed propter defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio rei illicita, puta si aliquis vendat argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod est vtile ad omnes humanos vsus ad quos necessarium est argentum & aurum , puta ad vasa & ad alia huiusmodi. Ergo multo minus erit illicita venditio, si sit defectus in alijs. ¶ 2 Praeterea. Defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem, maxime videtur iustitiae contrariari quae in aequalitate consistit . Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensurae autem rerum quae in vsum hominum veniunt, non sunt determinatae, sed alicubi maiores, alicubi minores: vt patet per Philosophum in quinto * { Lib. 5. ca. 7. tom. 5. } Ethicorum. Ergo non potest euitari defectus ex parte rei venditae: & ita videtur quod ex hoc venditio non reddatur illicita. ¶ 3 Praeterea. Ad defectum rei pertinet, si ei conueniens qualitas deest. Sed ad qualitatem rei cognoscendam requiritur magna scientia, quae plerisque venditoribus deest. Ergo non redditur venditio illicita propter rei defectum. SED contra est, quod Ambros. * { Lib. 3. ca. 11. a med. illius . to. 1. } dicit in libr. de Offic. Regula iustitiae manifesta est, quod a vero declinare virum non deceat bonum, nec damno iniusto afficere quenquam, nec doli aliquid annectere rei suae. RESPONDEO dicendum, quod circa rem, quae venditur, triplex defectus considerari potest. Vnus quidem secundum speciem rei. Et hunc quidem defectum si venditor cognoscat in re, quam vendit, fraudem committit in venditione. Vnde venditio illicita redditur. Et hoc est, quod dicitur contra quosdam Isai. 1. " Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua." Quod enim permixtum est, patitur defectum, quantum ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quae per mensuram cognoscitur. Et ideo si quis scienter vtatur deficienti mensura in vendendo, fraudem committit, & est illicita venditio. Vnde dicitur Deut. 25. "Non habebis in sacculo diuersa pondera maius & minus, nec erit in domo tua modius maior & minor." Et postea subditur, "Abominatur enim Dominus eum qui facit haec, & auersatur omnem iniustitiam." Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal infirmum vendat quasi sanum. Quod si quis scienter fecerit, fraudem committit in venditione: vnde est illicita venditio. Et in omnibus talibus non solum aliquis peccat, iniustam venditionem faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si vero eo ignorante aliquis praedictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit iniustum materialiter: nec eius operatio est iniusta, vt ex supradictis* { Q. 59. artic. 2. } patet: tenetur tamen cum ad eius notitiam peruenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore, etiam intelligendum est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere rem suam esse minus pretiosam, quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci, emptor si id cognoscat, iniuste emit, & ad restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de defectu qualitatis & quantitatis. AD primum ergo dicendum, quod aurum & argentum non solum cara sunt propter vtilitatem vasorum, quae ex eis fabricantur , aut aliorum huiusmodi: sed etiam propter dignitatem & puritatem substantiae ipso rum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum, veram speciem non habeat auri & argenti, est fraudulenta & iniusta venditio: praesertim cum sint aliquae vtilitates auri & argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quae non conueniunt auro per alchimiam sophisticato. Sicut, quod habet proprietatem laetificandi, & contra quasdam infirmitates medicinaliter iuuat. Frequentius etiam potest poni in operatione, & diutius in sua puritate permanet aurum verum, quam aurum sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro vero vendere, quia nihil prohibet artem vti aliquibus naturalibus causis ad procedendum naturales & veros effectus: sicut Aug. * { Lib. 3. ca. 8. tom. 3. } dicit in 3. de Trin. de his que arte daemonum fiunt. AD secundum dicendum, quod mensuras rerum venalium necesse est in diuersis locis esse diuersas, propter diuersitatem copiae & inopiae rerum: quia vbi res magis abundant, consueuerunt esse maiores mensurae. In vnoquoque tamen loco ad rectores ciuitatis pertinet determinare quae sint iustae mensurae rerum venalium, pensatis conditionibus locorum & rerum. Et ideo has mensuras publica autoritate vel consuetudine institutas praeterire non licet. AD tertium dicendum, quod sicut August. dicit in 11. * { Lib. 11. c. 16. to. 5. } de ciuit. Dei. Pretium rerum venalium non consideratur secundum gradum naturae, cum quandoque pluris vendatur vnus equus, quam vnus seruus, sed consideratur secundum quod res in vsum hominis veniunt. Et ideo non oportet, quod venditor, vel emptor cognoscat occultas rei venditae qualitates, sed illas solum, per quas redditur humanis vsibus apta, puta quod equus sit fortis, & bene currat: & similiter in caeteris. Has autem qualitates de facili venditor & emptor cognoscere possunt. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio . Venditio redditur iniusta, propter defectum rei venalis siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate. Haec conclusio intelligitur a Diuo Thoma quando venditor cognoscit defectum rei venalis. Secunda conclusio. Qui bona fide venditiem cum defectu, etiam si non peccet contra iustitiam, tenetur tamen restituere quando cognouerit, rem habere defectum. Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore intelligendum est de emptore proportionabiliter. V. g. si emptor cognoscit rem esse maioris pretij quam existimet venditor, vel propter substantiam vel quantitatem vel qualitatem: tunc enim emptor tenebitur restituere illud maius pretium.