ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm venditio reddatur illicita propter defectũ rei venditæ. AD Secũdum sic proceditur. Videtur, ꝙ venditio non reddatur iniusta & illicita propter defectum rei venditæ. Minus enim cætera sunt pẽsanda in iure quàm rei species substantialis. Sed propter defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio rei illicita, puta si aliquis vendat argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod est vtile ad omnes humanos vsus ad quos necessarium est argentum & aurũ , puta ad vasa & ad alia huiusmodi. Ergo multo minùs erit illicita venditio, si sit defectus in alijs. ¶ 2 Præterea. Defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem, maximè videtur iustitiæ contrariari quæ in æqualitate cō sistit . Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensuræ autem rerum quæ in vsum hominum veniunt, non sunt determinatæ, sed alicubi maiores, alicubi minores: vt patet per Philosophum in quinto * { Lib. 5. ca. 7. tom. 5. } Ethicorum. Ergo non potest euitari defectus ex parte rei venditæ: & ita videtur quòd ex hoc venditio non reddatur illicita. ¶ 3 Præterea. Ad defectum rei pertinet, si ei conueniens qualitas deest. Sed ad qualitatem rei cognoscendā requiritur magna scientia, quæ plerisque venditoribus deest. Ergo non redditur venditio illicita propter rei defectum. SED contra est, quod Ambros. * { Lib. 3. ca. 11. à med. illiꝰ . to. 1. } dicit in libr. de Offic. Regula iustitiæ manifesta est, quòd à vero declinare virum nō deceat bonum, nec damno iniusto afficere quenquam, nec doli aliquid annectere rei suæ. RESPONDEO dicendum, ꝙ circa rem, quæ venditur, triplex defectus considerari potest. Vnus quidem secundũ speciem rei. Et hunc quidem defectum si venditor cognoscat in re, quam vendit, fraudem committit in venditione. Vnde venditio illicita redditur. Et hoc est, quod dicitur contra quosdam Isai. 1. " Argentũ tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua." Quod enim permixtum est, patitur defectum, quantum ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quæ per mensurā cognoscitur. Et ideo si quis scienter vtatur deficienti mensura in vendendo, fraudem committit, & est illicita venditio. Vnde dicitur Deut. 25. "Non habebis in sacculo diuersa pondera maius & minus, nec erit in domo tua modius maior & minor." Et postea subditur, "Abominatur enim Dominus eum qui facit hæc, & auersatur omnem iniustitiam." Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal infirmũ vendat quasi sanum. Quod si quis scienter fecerit, fraudem committit in venditione: vnde est illicita venditio. Et in omnibus talibus non solùm aliquis peccat, iniustam venditionem faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si verò eo ignorante aliquis prædictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit iniustum materialiter: nec eius operatio est iniusta, vt ex supradictis* { Q. 59. artic. 2. } patet: tenetur tamen cùm ad eius notitiam peruenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore, etiam intelligendũ est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere rem suam esse minùs pretiosam, quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci, emptor si id cognoscat, iniustè emit, & ad restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de defectu qualitatis & quantitatis. AD primum ergo dicendum, quòd aurum & argentum non solùm cara sunt propter vtilitatem vasorum, quæ ex eis fabricā tur , aut aliorum huiusmodi: sed etiam propter dignitatẽ & puritatem substantiæ ipso rum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum, veram speciem non habeat auri & argenti, est fraudulenta & iniusta venditio: præsertim cùm sint aliquæ vtilitates auri & argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quæ non conueniunt auro per alchimiam sophisticato. Sicut, quòd habet proprietatem lætificandi, & contra quasdam infirmitates medicinaliter iuuat. Frequentius etiam potest poni in operatione, & diutiùs in sua puritate permanet aurum verum, quàm aurum sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro vero vendere, quia nihil prohibet artem vti aliquibus naturalibus causis ad producendũ naturales & veros effectus: sicut Aug. * { Lib. 3. ca. 8. tom. 3. } dicit in 3. de Trin. de his quę arte dæmonũ fiunt. AD secundum dicendum, quod mensuras rerum venalium necesse est in diuersis locis esse diuersas, propter diuersitatem copiæ & inopiæ rerum: quia vbi res magis abundant, consueuerunt esse maiores mensuræ. In vnoquoque tamen loco ad rectores ciuitatis pertinet determinare quæ sint iustæ mensuræ rerum venalium, pensatis conditionibus locorum & rerum. Et ideo has mensuras publica autoritate vel cōsuetudine institutas præterire non licet. AD tertium dicendum, quòd sicut August. dicit in 11. * { Lib. 11. c. 16. to. 5. } de ciuit. Dei. Pretium rerũ venalium non consideratur secundum gradum naturæ, cùm quandoq; pluris vendatur vnus equus, quàm vnus seruus, sed consideratur secundum quod res in vsum hominis veniunt. Et ideo non oportet, quòd venditor, vel emptor cognoscat occultas rei vẽ ditæ qualitates, sed illas solum, per quas redditur humanis vsibus apta, puta quòd equus sit fortis, & bene currat: & similiter in cæteris. Has autem qualitates de facili venditor & emptor cognoscere possunt. SVMMA ARTICVLI. PRima cōclusio . Venditio redditur iniusta, propter defectum rei venalis siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate. Hæc conclusio intelligitur à Diuo Thoma quando venditor cognoscit defectum rei venalis. Secunda conclusio. Qui bona fide venditiem cum defectu, etiam si non peccet contra iustitiam, tenetur tamen restituere quando cognouerit, rem habere defectum. Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore intelligendum est de emptore proportionabiliter. V. g. si emptor cognoscit rem esse maioris pretij quam existimet venditor, vel propter substantiam vel quantitatem vel qualitatem: tunc enim emptor tenebitur restituere illud maius pretium.