AD tertium sic proceditur. { Quolib. 16 artic. 10. } Videtur, ꝙ venditor non teneatur dicere vitium rei venditæ. Cùm enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem, quam vendit, supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium & cognitio rei. Nō ergo videtur imputandum venditori, si emptor in suo iudicio decipitur, præcipitanter emendo, absq; diligenti inquisitione de conditionibus rei. ¶ 2 Præterea. Stultum videtur, quòd aliquis id faciat, vnde eius operatio impediatur. Sed si aliquis vitiarei vendendæ indicet, impedit suam venditionem. Vnde Tullius in lib. † { Libr. 3. parũ ante mediũ libri, in cap. cuius titulus est. In contractibus cōibus qua forma honesti: in fine illius. } de Offic. inducit quendam dicentem, "Quid tam absurdũ , quàm si domini iussu ita præco præ diceret, Domum pestilentem vendo." Ergo venditor non tenetur dicere vitia rei venditæ. ¶ 3 Præterea. Magis necessarium est homini, vt cognoscat viam virtutis, quàm vt cognoscat vitia re rum, quæ vendũtur . Sed homo nō tenetur cuilibet consilium dare & veritatem dicere de his, quæ pertinent ad virtutem, quanuis nulli debeat dicere falsitatem. Ergo multo minus tenetur venditor vitia rei vẽ ditæ dicere, quasi consilium dando emptori. ¶ 4 Præterea. Si aliquis teneatur dicere defectum rei venditæ, hoc non est nisi vt minuatur de pretio. Sed quandoque diminueretur de pretio etiam absque vitio rei venditæ propter aliquid aliud: putà si venditor deferens triticum ad locum vbi est caristia frumenti, sciat multos venire, qui deferant: quod si sciretur ab emẽtibus , minus pretium darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, vt videtur. Ergo pari ratione nec vitia rei venditæ. SED contra est, quod Ambros. † { Lib. 3. ca. 10. parũ à principio, tom. 1. } dicit in 3. lib. de Offic. In contractibus vitia eorũ quæ veneunt, prodi iubentur, ac nisi intimauerit venditor, quanuis in ius emptoris transierint doli actione vacuantur. RESPONDEO dicendum, quòd dare alicui occasionem periculi vel damni, semper est illicitũ , quanuis non sit necessarium, quòd homo alteri semper det auxilium vel cōsilium pertinens ad eius qualemcunq; promotionem. Sed hoc solũ est necessariũ in aliquo casu determinato, putà cum alius eius curæ subditur, vel cùm non potest ei per alium subueniri. Venditor autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso dat emptori damni vel periculi occasionem, quòd rem vitiosam ei offert, si ex eius vitio dā num , vel periculum incurrere possit. Damnum quidem, si propter huiusmodi vitium res, quæ vendenda proponitur, minoris sit pretij: ipse verò propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat. Periculum autem, si propter huiusmodi vitiũ vsus rei reddatur impeditus vel noxius: putà si aliquis alicui vendat equum claudicātem pro veloci, vel ruinosam domum pro firma, vel cibum corruptum siue venenosum pro bono. Vnde si huiusmodi vitia sint occulta, & ipse non detegat, erit illicita & dolosa venditio, & tenetur venditor ad damni recompensationem. Si verò vitium sit manifestum, puta cum equus est monoculus, vel cùm vsus rei etsi non competat venditori, potest tamen esse conueniens alijs, & si ipse propter huiusmodi vitium, subtrahat quantũ oportet de pretio, nō tenet̃ ad manifestandũ vitiũ rei: quia fortè propter huiusmodi vitiũ emptor vellet plus subtrahi de pretio, quā esset subtrahendum. Vnde potest licitè veriditor indemnitati suæ cō sulere , vitium rei reticendo. AD primum ergo dicendum, ꝙ iudicium non potest fieri nisi de re manifesta. Vnusquisque enim iudicat secũdum quod cognoscit, vt dicitur in † { Lib. 1. ca. 3. tom. 5. } 1. Ethic. Vnde si vitia rei, quæ vendenda proponitur, sint occulta, nisi per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur emptori iudicium. Secus autẽ esset, si essent vitia manifesta. AD secundum dicendum, ꝙ nō oportet ꝙ aliquis per præconem vitium rei vendendæ prænũtiet : quia si prædiceret vitium, exterrerentur emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei, secũdum quas est bona & vtilis. Sed singulariter est dicendum vitium rei, ei qui ad emendum accedit, qui potest simul omnes cōditiones ad inuicem comparare bonas & malas. Nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis alijs vtilem esse. AD tertium dicendum, ꝙ quanuis homo non teneatur simpliciter omni homini dicere veritatem de his, quæ pertinent ad virtutes: tenetur tamen in casu illo de his dicere veritatem, quando ex eius facto alteri periculum immineret in detrimentum virtutis, nisi diceret veritatem: & sic est in proposito. AD quartum dicendum, quòd vitium rei facit rem in præsenti esse minoris valoris, quā videatur. Sed in casu præmisso in futurum res expectatur esse minoris valoris per superuentum negotiatorum, qui ab ementibus ignoratur. Vnde venditor, qui vendit rem secundum pretium quod inuenit, non videtur cō tra iustitiam facere, si quod futurũ est, non exponat: si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset virtutis, quanuis ad hoc non videatur teneri ex iustitiæ debito.