ARTICVLVS III.Vtrùm venditor teneatur dicere vitium rei venditæ.

Source
AD tertium sic proceditur.
Quolib. 16 artic. 10.
Videtur, quod venditor non teneatur dicere vitium rei venditæ. Cùm enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem, quam vendit, supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium & cognitio rei. Non ergo videtur imputandum venditori, si emptor in suo iudicio decipitur, præcipitanter emendo, absq; absque diligenti inquisitione de conditionibus rei.
¶ 2 Præterea. Stultum videtur, quòd aliquis id faciat, vnde eius operatio impediatur. Sed si aliquis vitiarei vendendæ indicet, impedit suam venditionem. Vnde Tullius in lib.
de Offic. inducit quendam dicentem, Quid tam absurdũ absurdum , quàm si domini iussu ita præco præ diceret, Domum pestilentem vendo. Ergo venditor non tenetur dicere vitia rei venditæ.
¶ 3 Præterea. Magis necessarium est homini, vt cognoscat viam virtutis, quàm vt cognoscat vitia re| rum, quæ vendũtur venduntur . Sed homo non tenetur cuilibet consilium dare & veritatem dicere de his, quæ pertinent ad virtutem, quanuis nulli debeat dicere falsitatem. Ergo multo minus tenetur venditor vitia rei vẽ ditæ venditæ dicere, quasi consilium dando emptori.
¶ 4 Præterea. Si aliquis teneatur dicere defectum rei venditæ, hoc non est nisi vt minuatur de pretio. Sed quandoque diminueretur de pretio etiam absque vitio rei venditæ propter aliquid aliud: putà si venditor deferens triticum ad locum vbi est caristia frumenti, sciat multos venire, qui deferant: quod si sciretur ab emẽtibus ementibus , minus pretium darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, vt videtur. Ergo pari ratione nec vitia rei venditæ.
SED contra est, quod Ambros.
dicit in 3. lib. de Offic. In contractibus vitia eorũ eorum quæ veneunt, prodi iubentur, ac nisi intimauerit venditor, quanuis in ius emptoris transierint doli actione vacuantur.
RESPONDEO dicendum, quòd dare alicui occasionem periculi vel damni, semper est illicitũ illicitum , quanuis non sit necessarium, quòd homo alteri semper det auxilium vel cōsilium consilium pertinens ad eius qualemcunq; qualemcunque promotionem. Sed hoc solũ solum est necessariũ necessarium in aliquo casu determinato, putà cum alius eius curæ subditur, vel cùm non potest ei per alium subueniri. Venditor autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso dat emptori damni vel periculi occasionem, quòd rem vitiosam ei offert, si ex eius vitio dā num damnum , vel periculum incurrere possit. Damnum quidem, si propter huiusmodi vitium res, quæ vendenda proponitur, minoris sit pretij: ipse verò propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat. Periculum autem, si propter huiusmodi vitiũ vitium vsus rei reddatur impeditus vel noxius: putà si aliquis alicui vendat equum claudicātem claudicantem pro veloci, vel ruinosam domum pro firma, vel cibum corruptum siue venenosum pro bono. Vnde si huiusmodi vitia sint occulta, & ipse non detegat, erit illicita & dolosa venditio, & tenetur venditor ad damni recompensationem. Si verò vitium sit manifestum, puta cum equus est monoculus, vel cùm vsus rei etsi non competat venditori, potest tamen esse conueniens alijs, & si ipse propter huiusmodi vitium, subtrahat quantũ quantum oportet de pretio, non tenet̃ tenetur ad manifestandũ manifestandum vitiũ vitium rei: quia fortè propter huiusmodi vitiũ vitium emptor vellet plus subtrahi de pretio, quā quam esset subtrahendum. Vnde potest licitè veriditor indemnitati suæ cō sulere consulere , vitium rei reticendo.
AD primum ergo dicendum, quod iudicium non potest fieri nisi de re manifesta. Vnusquisque enim iudicat secũdum secundum quod cognoscit, vt dicitur in
Lib. 1. ca. 3. tom. 5.
1. Ethic. Vnde si vitia rei, quæ vendenda proponitur, sint occulta, nisi per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur emptori iudicium. Secus autẽ autem esset, si essent vitia manifesta.
AD secundum dicendum, quod non oportet quod aliquis per præconem vitium rei vendendæ prænũtiet prænuntiet : quia si prædiceret vitium, exterrerentur emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei, secũdum secundum quas est bona & vtilis. Sed singulariter est dicendum vitium rei, ei qui ad emendum accedit, qui potest simul omnes cōditiones conditiones ad inuicem comparare bonas & malas. Nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis alijs vtilem esse.
AD tertium dicendum, quod quanuis homo non teneatur simpliciter omni homini dicere veritatem de his, quæ pertinent ad virtutes: tenetur tamen in casu illo de his dicere veritatem, quando ex eius facto alteri periculum immineret in detrimentum virtutis, nisi diceret veritatem: & sic est in proposito.
AD quartum dicendum, quòd vitium rei facit rem in præsenti esse minoris valoris, quā quam videatur. Sed in casu præmisso in futurum res expectatur esse minoris valoris per superuentum negotiatorum, qui ab ementibus ignoratur. Vnde venditor, qui vendit rem secundum pretium quod inuenit, non videtur cō tra contra iustitiam facere, si quod futurũ futurum est, non exponat: si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset virtutis, quanuis ad hoc non videatur teneri ex iustitiæ debito.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Si vitium rei sit occultum inferat damnum vel periculũ periculum em ptori, vẽditor venditor tenetur illud vitium indicare.
Secunda conclusio. Si vitium rei sit manifestum, non tenetur venditor admonere emptorem de illo vitio.
Tertia conclusio. Si vitium sit occultum, non tamẽ tamen damnosum, aut perniciosum emptori, non tenetur venditor illud manifestare: dum tamen diminuat de pretio tantũ tantum quantum oportet propter illum defectum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primo circa istos articulos, an vitium rei venditæ annullet cōtractum contractum , quando venditur res quasi integra in quantitate qualitate & substantia.
Arguitur primo pro parte negatiua. Si quis vendat vinum. v. g. Metinense pro vino Sancti Martini, sit autem illud ita pretiosum sicut Sancti Martini, tũc tunc est valida venditio: & tamen est defectus in substantia: ergo iste defectus non irritat cōtractum contractum . Confirmatur. Esto ita quòd, qui emit vinũ vinum Metinense, non soluat pretium in pecunia sed in alia re. v. g. in pecoribus, vel in alia re fructuosa: tunc si ille contractus non esset validus, sequeretur, quòd venditor teneretur restituere rem ipsam cum fructu. Consequens videtur dubium. Sequela probatur. Nam omnis res fructificat vero domino.
Arguitur secundo à simili. Si quis baptizet Petrum putans se baptizare Paulum, re vera baptismus est validus & verus. Ergo error in substantia non irritabit contractum emptionis & venditionis. Et confirmatur à simili. Si episcopus conferat beneficium indigno hypocritæ putans illum esse dignissimum, nihilominus collatio beneficij est valida, ergo error in qualitate non irritabit contractum venditionis. Confirmatur secundo. Matrimonium contractum per errorem qualitatis personæ. v. g. si vir contrahens putet mulierem esse virginem aut diuitem, vel generosam, nihilominus illud matrimonium est validum, ergo etiam multo magis ille contractus emptionis & venditionis, non obstante errore in qualitate rei.
Arguitur tertio. Et sit casus, quod iudex per iniquitatem vel ignorantiam taxet pretium rei venalis multo minus quàm oporteat: tũc tunc venditor licitè poterit augere mensurā mensuram rei | venalis quantum necesse fuerit ad supplendũ supplendum iustum pretium, ergo defectus in quantitate non irritat contractum.
Arguitur vltimo. Quando emptor emit rem pretiosam, quam quidem venditor existimat minoris dignitatis, contractus est validus: etiam si fiat illo pretio secundum æstimationem venditoris, vt ostendemus infra dubio tertio. Ergo pari ratione erit validus contractus, quando venditur res pretiosa pro integra. Patet cōsequentia consequentia , quia eadem est ratio & proportio de emptore & venditore, vt dicit tertia conclusio articuli. Sed si venditor ipse cognosceret, quòd res illa venalis est minoris pretij & dignitatis, & vendit illam pro re maioris dignitatis, dicit Diuus Tho. quòd contractus esset nullus. Ergo ista non bene per se consonant: neque erit eadem ratio de emptore & venditore. Sed in oppositum est, quòd matrimonium contractum per errorem personæ non est validum, ergo neque contractus emptionis & venditionis erit validus, quando vna res substituitur pro alia.
PRO decisione sit prima conclusio. Per se loquendo & regulariter, quodlibet rei vitium siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate, irritat contractum, quā do quando res venditur pro integra & sana absque defectu aliquo. Hanc docet Diuus Tho. & explicat in articul. 2. & confirmat ex Diuo Ambrosio libr. 3. de officijs, capit. 10. & 11. Sed probatur ratione. Quia ille contractus per se loquendo rationabiliter est inuoluntarius: ergo per se loquendo nullus est contractus. Probatur secundo. Quoniam maior læsio est, quando quis decipitur in re ipsa venali: quādo quando quā quam decipitur in pretio, vt habent Iurisperiti in capit. per tuas. de donationibus, quos quidem Pinellus in commentarijs super legem secundam. C. de rescindenda venditione. 3. parte. capit. 2. refert qui dicunt quòd læsio in substantia quantitate & qualitate tribuit actionem læso, etiā etiam si citra dimidium iusti decipiatur: non autem tribuit actionem læso in pretio nisi vltra dimidium iusti decipiatur: ergo multo maior est in actu qui fit in ipsa re, ac proindè merito irritabitur contractus. Cuius ratio est. Quia læsio quæ fit in ipsa re venali, tollit substantiam contractus: etenim contractus fit de ipsa re secundu substantā substantam quā titatem quantitatem & qualitatem.
Secunda conclusio. Contingere potest, vt læsio sit tam minima in substantia quantitate, vel qualitate: quòd contractus sit validus. Verbi gratia in exemplo primi argumenti & ratio est: quia in moralibus quod parum est pro nihilo reputatur. Item, quia in venditione attenditur æstimatio rei venalis, secundum quòd est vtilis in vsus humanos: sed quando est minima differentia in varietate substantiæ, vel quantitate, vel qualitate, res illa æqualiter se habet, vel quasi æqualiter quantum ad vtilitatem emptoris: ergo venditio erit valida. Et confirmatur ex Diuo Thoma articul. 2. ad primum. vbi ait, quòd si per artem alchimiæ fieret verum aurum: licitum esset illud vendere pro auro naturali.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primũ primum & confirmationem eius dicimus, quòd probat secundam conclusionem. Dicimus tamen, quòd si vinum Sancti Martini habet aliquam qualitatem medicinalem, quam non habet aliud vinum, iniquum erit vnum pro alio substituere, & contractus erit nullus.
Ad secundum argumentum negatur cō sequentia consequentia . Et differentia est, quia sacramentum constat essentialiter ex sua materia & forma cum intentione ministri, faciendi quòd ecclesia intendit facere in subiecto apto nato: est autem impertinens ad intentionem ministri religiosam, quòd intendat baptizare istum vel illum hominem: debet enim intendere baptizare illum circa quem exercet actum ablutionis quicunque ille sit: quod autem ipse putet esse Petrum & ille sit Paulus, est quædam ignorantia concomitans quæ non destruit illam intentionem: alioquin si minister intendit baptizare Petrum præcise & non alium: peccaret mortaliter, & nullus esset baptismus, si ille non erat Petrus. Cæterum ad iustitiam contractus emptionis & venditionis necesse est, vt res illa de qua fuit facta conuentio, tradatur in eadem substantia quantitate, & qualitate sicuti petitur ab emptore.
Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam & differentia est: quoniam expedit ad bonum commune ecclesiæ, quòd talis collatio beneficij sit valida ad hoc, vt ministri ecclesiastici sint certi & determinati, & propterea ecclesia voluit efficaciter dare illi beneficium, etiam si aliàs sit indignus. At vero ad bonum communitatis nihil retulerit, quòd contractus emptionis & venditionis sit validus, quando non traditur res eadem in substantia quā titate quantitate & qualitate.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd ille qui ducit vxorem cum illa ignorantia, potest se habere tripliciter. Vno modo, vt sit ignorantia concomitans intentionem eius, & non sit conditio obiecti intentionis. Vt si verbi gratia, haberet istam opinionem in mẽte mente sua, quod mulier est virgo & non acciperet in vxorem: si crederet quòd non est virgo. Secundo modo potest se habere cum prædicto consensu conditionali. Tertio modo potest se habere, non exprimendo verbis consensum illum conditionalem: sed absolutè loquendo, ego te accipio in meam. Dicimus ergo, quòd si primo modo se habet cum ignorantia tantum concomitanti: verum erit matrimonium & ratum. Ratio est, quia de substantia illius contractus absoluti non est, quòd mulier sit virgo aut nobilis aut diues. Si autem secundo modo se habeat, non est verum matrimonium in foro cōscientiæ conscientiæ siue exprimat intentionem suam conditionaliter, siue absolutè. Si autem expresserit conditionaliter: non est verum matrimonium in foro exteriori. Dicimus denique, quòd si tertio modo se habuerit, loquendo absolutè, cum tamen habeat consensum conditionalem: iudicabitur verum matrimonium in foro ecclesiæ. Et quanuis non sit verum matrimonium: tamen ipse vir tenebitur in foro conscientiæ facere verum matrimonium. Et ratio est, quia grauiter decipit mulierem, quæ putabat se vinculo matrimonij astrictam propter verba ipsius viri. Quæ iniuria non potest aliter resarciri, nisi vir faciat verum matrimonium.
Ad tertium argumentum respondetur, quòd non facilè sunt admittendæ illæ excusationes venditorum: semper enim in re dubia circa pretium iustum, præsumendum est bonam & iustam esse iudicis taxationem. Nihilominus, si quando constiterit quòd ipsa taxatio est iniqua, licitum erit venditori, vti cautela. Neque enim per hoc fit iniuria emptoribus: cum detur illis quod debetur secundum iustitiam.
Ad quartum argumentum dicemus in dubio tertio. Ad argumentum vero quod fecimus in oppositum, quatenus militat cō tra contra secundam conclusionem respondetur, quòd matrimonium quidem in quo est error personæ, nunquam est validum: etiam si substituatur alia mulier tam sufficiens sicut illa quam intendit vir ducere in vxorẽ vxorem . Et ratio est manifesta: quia matrimonium ex natura sua est quidam contractus amicitiæ coniugalis: ad rationem autem amicitiæ pertinet vt amicus afficiatur ad singularem personam cum qua vult amicitiam contrahere. At vero in contractu emptionis & venditionis attenditur vtilitas rei. Vnde si substituatur alia res tam vtilis ipsi emptori, validus erit contractus. Verbi gratia, si quis emat ancillam & venditor substituat illi aliam tam vtilem: validus erit contractus.
DVbitatur secundò consequenter circa tertiam conclusionem articuli tertij, Vtrum si vitium rei sit occultum, non tamen perniciosum emptori, sit validus cō tractus contractus , tacente venditore vitium rei, sed minuente de pretio quantum oportet.
Pro parte negatiua arguitur primo. Si emptor sciret vitium illud, non emeret rem illam, ergo est inuoluntarius interpretatiuè in illo contractu: ac proinde non est validus contractus.
Arguitur secundò. Venditor tacens decipit emptorem, ergo emptor est inuoluntarius in illo contractu.
Arguitur tertio magis efficaciter. In huiusmodi contractibus non potest non grauari emptor, etiam si res habeat vtilitatem pro quantitate pretij. Primò quidem, quia cum cognouerit vitium rei, cogitur detinere apud se rem sibi ingratam. Deinde si velit illam vendere, cogitur non vendere il| lam cuilibet emptori, poterit enim ille defectus esse perniciosus alteri. Verbi gratia, si medicus emit equum cum illo defectu sibi quidem vtilem, non poterit illum vendere militi cum illo defectu: quia erit illi perniciosus: ergo ex illa deceptione medicus iniuriam patitur. Et confirmatur, quia ipse venditor tacens defectum rei, causa erit periculi quod inde potest euenire tertiæ personæ quæ potest emere rem illam à primo emptore.
Propter hæc argumenta aliqui tenent partem negatiuam. Vt Ioannes de Medina de contractibus. quæstione 34. & à quibusdam citatis à Syluestro pro ista sententia, in verbo, emptio. quæstione 20. Sed certè Syluester satis confusè loquitur.
Nos tamen argumentamur quartò pro ista sententia. Læsio propter vitium rei, maior est quàm læsio propter iniquitatem pretij: sed læsio propter iniquitatem pretij irritat contractum, quando emptor ignorabat iustum rei pretium. Ergo multo magis irritabitur quando emptor habet ignorantiam vitij.
PRO decisione huius difficultatis, notandum est, quòd venditor in prædicto casu dupliciter potest se habere. Vno modo merè negatiuè, tacendo vitium rei. Alio modo positiuè affirmando nullum vitium esse in re vel etiam interrogatus negatiuè respondendo, vel suo silentio rem approbando. Proportionabiliter emptor dupliciter potest se habere. Vno modo vt virtualiter habeat istam intentionem, si scirem rem istam habere vitium, non emerem illam: tamen non explicat illam intentionem. Altero modo se potest habere explicando venditori suam intentionem, quòd si res habet vitium, non intendit emere.
Prima conclusio. Venditore negatiuè se habente, quanuis emptor habeat intentionem illam virtualem, quam non explicat: validus erit contractus in prædicto casu: quando res non est perniciosa emptori, neque venditor peccat aliquod peccatũ peccatum . Ista conclusio intelligenda est per se & absolutè loquendo, quantùm est ex parte talis contractus. Probatur conclusio. Quoniam contractus quilibet per se loquendo est va lidus, quando celebratur secundum rationem iustitiæ commutatiuæ: sed ille contractus ita celebratur, siquidem datur res vtilis emptori pro quantitate iusti pretij: ergo validus est. Probatur secundò. Quando aliquis pater donat filio aliquam pecuniam, valida est donatio: etiam si pater non esset donaturus si sciret ad quem malum finem filius petit. Ergo simul in casu posito venditio erit valida. Et confirmatur. Nam facultas data à superiori valida est, etiam si non esset illam daturus si sciret finem malum ad quem petitur à subdito. Ergo similiter, &c. Probatur tertio. Viceuersa, si emptor iusto pretio emit rem aliquam, cuius virtutẽ virtutem singularem non cognoscit venditor, neq; neque communiter cognoscitur: non tenetur illam virtutem indicare venditori neque augere pretium, sed sufficit dare pretium secundum communem æstimationem vt dicemus dubio tertio. Ergo similiter viceuersa, venditor non tenebitur indicare vitium rei occultum, quando non est damnosum aut perniciosum, sed res est tam vtilis quantum est pretium quod pro illa datur.
Denique probatur. Si vitium rei esset manifestum, verbi gratia, si equus est monoculus, & emptor sua negligentia non aduertit: nihilominus contractus est validus etiam si non erat empturus si cognouisset illud vitium. Ergo similiter in prædicto casu contingit. Probatur consequentia. Quia vtrobique sua negligentia ignorat vitium rei.
Secunda conclusio. Si venditor secundo modo se habeat, scilicet quod sua sponte vel interrogatus affirmet rem nullum habere vitium, vel etiam silentio suo persuadeatur emptor, quòd nullum vitium inest rei: tunc contractus est illicitus & inualidus. Probatur. Nam voluntas expressa venditoris est emere rem absque aliquo vitio: ergo contractus ille est inuoluntarius, ac proinde inualidus: & ex parte venditoris illicitus. Secundò probatur. Quoniam venditor ex officio, tenetur dicere veritatem quando interrogatur, & non dicere sua sponte mendacium circa rem ipsam: ergo si contrarium faciat decipit emptorem, ac proinde contractus est inualidus. Hanc conclusio| nem probant tria argumenta proposita in principio.
Tertia conclusio. Si vitium rei efficiat illam omnino inutilem emptori, etiam si non sit perniciosa contractus erit inualidus, & venditor tenetur ad restitutionem. Probatur, quia in tali casu nulla prorsus est voluntas emptoris emendi rem sibi inutilem, etiam si aliàs possit illam vendere alijs vtilem. Secundò probatur. Contractus emptionis & venditionis introductus est in republica propter vtilitatem contrahentium: ergo quando res omnino fuerit inutilis emptori nullus erit contractus: si venditor taceat vitium illud.
Neque valet respondere oppositum opinantes, quòd res illa alijs sit vtilis, & quòd emptor possit illam vendere & inde capere vtilitatẽ vtilitatem : etenim emptio per se loquendo ordinatur in vtilitatem ipsius emptoris. Ergo quando emptor emit rem in proprios vsus, nullam habet voluntatem emendi rem alijs vtilem & sibi inutilem: ergo fit iniuria illi quando cogitur rem illam vendere ne pretium amittat: ac proinde ipse venditor tenetur statim repetere pretium. Verum est tamen, quòd si emptor aliàs est negotiator, ita vt intelligatur, quòd emit ad vendendum: validus erit contractus, quia venditur illi res sibi vtilis ratione negotiationis. Tertiò probatur conclusio. Si res sit perniciosa emptori quanuis alijs sit vtilis: est contractus inualidus, vt patet ex Diuo Thoma, articulo tertio. Ergo similiter, si res sit omnino inutilis emptori erit irritus contractus, etiam si alijs possit esse vtilis.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum negatur antecedens: si consequens intelligatur de inuoluntario rationabiliter secundum leges iustitiæ.
AD secundum respondetur, non esse propriè deceptionem ex parte venditoris, quando venditor non interrogatus tacet vitium rei, ex quo non redditur inutilis neque periculosa emptori: minuit tamen de pretio quantum oportet ad æqualitatem iustitiæ.
Ad tertium argumentum respondetur, quòd quanuis sit aliqua molestia emptori habere rem sibi ingratam: non tamen propterea est inualidus contractus celebratus secundum leges iustitiæ. Ad confirmationem iam patet ex prima conclusione. Diximus enim validum esse talem contractum per se & absolutè loquendo, hoc est quantum ex meritis ipsius contractus. At vero vbi fuerit tale periculum, vel propter conditionem rei quæ facilè venditur alteri cui erit perniciosa, vel etiam propter conditionem emptoris qui facilè etiam inclinatur ad vendendam rem illam: tunc contractus non erit validus ex eo, quòd ipse emptor rationabiliter est inuitus: quia exponitur periculo alterum decipiendi perniciose, & idcirco venditor peccat contra iustitiam: quia est causa periculi quod nocebit tertiæ personæ.
Ad quartum argumentum respondetur, quòd læsio de qua loquimur in prima conclusione non est tanta quanta est læ sio quæ fit in pretio, quando emptor ignorat quod nam sit pretium iustum.
Sed tamen adhuc replicatur contra ipsam tertiam cōclusionem conclusionem & prædictam doctrinam. Si res sit maximè commoda emptori in particulari, non propterea augebitur iustum pretium secundùm communem æstimationem rei: ergo proportionabiliter non minuetur tale pretium, si res non sit vtilis in particulari. Patet consequentia. Nam aliàs non videtur esse æqualis conditio ex vtraque parte contrahentium. Replicatur secundò. Emptor non tenetur indicare venditori vitium pecuniæ: ergo neque venditor emptori vitium rei. Probatur antecedens, in casu quòd emptor sit certus, quòd pecunia quam dat postridie sit deponenda à Principe, tunc non tenetur indicare euentum illum, sed licitè emit & licitus est contractus. Ergo similiter &c. Confirmatur. Si quis locat domum in curia homini curiali pretio currente, sciens tamen quòd cito discedet curia ab illo loco: nihilominus non tenetur locans indicare conducenti, quòd domus illa erit illi inutilis propter euentum futurum. Ergo neque venditor tenetur indicare vitium rei.
Respondetur ad primam replicam negando consequentiam. Quin potius iustitiæ ratio postulat, quòd sicut pretium iustum augescit, ex eo quòd venditor in particulari incurrit incommodum quando rogatus vendit: ita etiam postulat quòd minuatur pretium, quando emptor in particulari incurrit incommodum ex emptione ipsa.
Ad secundum respondetur, quòd in illo casu pecunia nullum habet vitium de præsenti: sed potius est legitima secundùm æstimationem Reipublicæ. Cæterum per accidens est & ab extrinseco, quod illa pecunia sit deponenda à Rege, neque ipse emptor tenetur reuelare illud futurum quod sua industria vel bona sorte nouit. Eodem modo respondetur ad confirmationem dicendo, quòd illa domus in præsenti vtilis est, neque habet vitium intrinsecum: est autem per accidens euentus ille futurus cognitus per industriam, vel bonam sortem locantis, neque tenetur indicare illum euentum.
DVbitatur tertiò circa tertiam conclusionem articuli secundi, An debeat esse æqualis conditio venditoris & emptoris in huiusmodi contractibus celebrandis?
Arguitur primò pro parte negatiua. Sit aliquis emptor peritissimus lapidarius qui cognoscit singularem virtutem & valorem alicuius margaritæ, quam non cognoscunt homines communiter, etiam lapidarij: iste potest emere margaritam minori pretio quam secundùm se valeat, & tamen venditor nunquam potest vendere margaritam minoris valoris pro maiori pretio: ergo non est æqualis vtriusque conditio. Et confirmatur. Sit aliquis rusticus habens margaritam, & occurrat ille lapidarius dicens, quòd vult possidere illam margaritam, & quòd dabit illi centum pro illa, etiamsi valeat mille: tunc lapidarius, si rusticus vendiderit, potest bona conscientia illam possidere: & tamen ècontrario, si venditor aliquis venderet margaritam pro mille, & tamen reuera non valeret nisi centum, contractus ille esset iniquus, ergo &c.
Arguitur secundò. Qui emit agrum in quo certus est latere thesaurum, non te netur indicare domino agri ignoranti quòd ibi lateat: sed potest agrum emere secundùm communem æstimationem illius: & tamen viceuersa nunquam venditor potest vendere agrum minoris valoris pro maiori pretio, ergo non est æqualis vtriusque conditio.
PRO decisione sit prima conclusio. In celebrandis huiusmodi cōtractibus contractibus emptionis & venditionis, æqualis debet esse conditio emptoris & venditoris secundùm leges iustitiæ commutatiuæ: & vterque tenetur illas seruare. V. g. sicut venditor peccat contra iustitiam vendens rem vitiosam pro integra: ita emptor peccat emendo rem integram pro vitiosa. Item sicut venditor etiam non interrogatus tenetur dicere vitium rei, vel minuere pretium: vt iam diximus: ita tenetur emptor augere pretium cognoscens valorem rei, vel indicare venditori, vt est exemplum in confirmatione primi argumenti. Probatur ergo conclusio. Quia contractus emptionis & venditionis est actio iustitiæ commutatiuæ: ergo ad vtramque partem æqualiter pertinet prouidere commodis alterius partis secundùm æqualitatem rei ad rem.
Nihilominus sit secunda cōclusio conclusio . Quando in ipsa re venali est aliqua virtus specialis, quæ communiter ignoratur ab hominibus etiam peritis in illa arte, non tenetur emptor peritissimus cognoscens illam virtutem, indicare venditori: sed licitum erit illi emere pretio communi. Verbi gratia, in casibus primi & secundi argumenti. Probatur conclusio. Quia iustum rei pretium illud est, quòd communiter æstimatur ab hominibus secundùm circunstantiam loci & temporis, sed illa virtus occultissima non æstimatur ab hominibus, siquidem non cognoscitur, ergo emptor non tenetur dare pretium pro illa virtute quam ipse specialiter cognoscit. Probatur secundò. Quia virtus illa gemmæ occulta, habet se respectu lapidarij peritissimi sicut thesaurus absconditus in agro: de quo dicemus statim, quòd licitum est emptori emere agrum illum, nihil indicando de thesauro, sed potest applicare sibi thesaurum titulo inuentionis. Er| go similiter poterit lapidarius ille possidere gemmam excellentissimæ virtutis, titulo inuentionis: etiam si emerit illam secundùm communem æstimationem hominũ hominum . Probatur tertiò. Si lapidarius ille ignorans virtutem gemmæ emisset illam pretio communi, & postea cognouisset virtutem illam, non teneretur ad aliquam restitutionem, ergo neque si sciens emerit. Probatur consequentia. Quia si ex iustitia teneretur ante emptionem, teneretur etiam post emptionem restituere ratione rei alienæ acceptæ, sicut si sciens & prudens accepisset. Denique probatur. Quando Hispani inuenerunt Indias, poterant emere ab Indis aurum, & margaritas secundùm æstimationem illius reipublicæ: neque tenebatur indicare, quanti æstimaretur aurum in alijs regionibus. Et per hoc patet ad primum argumentum & confirmationem eius.
Sed obserua in casu confirmationis, quòd lapidarius tenetur indicare absque dolo cō munem communem valorem illius margaritæ: aliàs merito præsumitur ipse rusticus inuoluntarius rationabiliter. Neq; Neque credibile est quòd ipse rusticus velit facere tantam gratiam lapidario, nisi deceptus ab illo.
Ad secundum argumentum vt plenè respondeamus recolenda sunt quæ supra diximus quæstione. 66. articulo. 5. circa tertiam conclusionem articuli de thesauro dupliciter sumpto, scilicet, propriè & impropriè. Et per illa patet solutio ad secundum.
DVbitatur quartò circa solutionem ad tertium articuli tertij, Vtrùm venditor sciens futuram magnam copiam mercium, teneatur indicare emptoribus, aut verò minuere de pretio.
Pro parte affirmatiua arguitur primò. Qui vendit equum proximè moriturum vel contracturum aliquod vitium notabile, tenetur indicare vel minuere de pretio, ergo etiam venditor in nostro casu.
Secundò. Quia ex opposita sententia sequuntur magna incommoda. Primò, quòd mercator qui scit ciuitatem obsidendā obsidendam , posset nihilominus omnia bona sua vẽdere vendere pretio currenti, quod videtur iniquum & cōtra contra bonum non tantũ tantum ciuiũ ciuium , sed etiam reipublicæ. Secundò sequitur, quòd qui sciret cra stina die futuram esse taxationem frumenti minori pretio quàm modo: posset hodie vendere omne triticum pretio pragmaticæ. ¶ Tertiò sequitur, quòd qui sciret, aliquam monetam esse deponendam citò in Regno: nihilominus posset permutari illam quam habet apud se. His argumentis conuictus est Ioan. de Medina vbi supra quæst. 35. pro parte affirmatiua.
Nihilominus sit prima conclusio. Venditor sciens futuram magnam copiam merciũ mercium non erit iniustus tacendo & vendendo suas merces pretio currẽte currente . Dixi iniustus quia cō tra contra charitatem aliquādo aliquando peccabit, vt infra patebit. Probatur conclusio. Quia iustũ iustum pretiũ pretium est quod taxatur secundùm communem æstimationem fori. Sed iste vendit suas merces pretio currente communi æstimatione, ergo non est iniustus. Secundò sequeretur, quòd qui haberet in animo post triduum vendere magnam copiam frumenti, quòd non possit hodie vendere triticum pretio currente. Probatur sequela. Quia iste scit ex venditione futura cras, triticum minùs valiturum propter ingentem copiam quam venditurus est, ergo non posset hodie vendere pretio currenti. Tertiò sequeretur, quòd venditor ignorans illam copiam futuram & vendens pretio currente, teneatur restituere. Probatur sequela. Quia obligatio restituendi oritur non solùm ex iniusta acceptione, sed etiam ratione rei acceptæ, ergo mercator sciens futuram copiam tenetur restituere ratione iniustæ acceptionis & etiam ille qui ignorat copiam futuram tenebitur restituere ratione rei alienæ, scilicet, excessus pretij quod accepit pro tritico minùs valituro.
Secunda conclusio. Etiam si iste venditor interrogetur, an sit futura magna copia tritici, & dicat se nescire, vel dicat copiam non esse futuram, non peccat contra iustitiam. Conclusio patet primo argumento facto pro conclusione præcedenti. Et secundò probatur. Quia contractus iste habet omnia quæ sunt de substantia iusti contractus: traditur enim merces absque aliquo vitio, & pretio currente, ergo, &c.
Sed arguis. Quia ille mentitur perniciosè in damnum multorum, ergo facit iniu| stum. Et confirmatur primò. Quia si alius assistens ita mentiretur faceret iniustum, & teneretur restituere, vt communiter conceditur, ergo multo magis quando mercator ipse mentitur. Secundò confirmatur. Quia si aliquis mentiendo impediat eleemosynam pauperi, tenetur illam restituere, ergo &c.
Ad argumentum tamen respondetur, quòd venditor tacendo vel mentiendo non facit iniustum. Primò, quia solum inducit emptorem ad contractum iustum pretio currente. Et secundò, quia si diceret veritatem incurreret ipse simile damnum in proprijs facultatibus, ergo ipse non tenetur pati. Vnde mendacium illud non est formaliter perniciosum, sed officiosum: quia ipse ordinat ad fugiendum damnum: quod venditor non tenetur subire. Et ideo per accidens est quod emptor ex tali mendacio damnificetur.
Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam: quia alius mentiens perniciosè mentitur & non officiosè, eo quod ex tali mendacio nec bonum comparat nec malum effugit: sicut mercator qui verè detrimentum incurrit ex tali manifestatione.
Ad secundam confirmationem distinguendum est. Nam si ille alius qui mentitur sit pauper, & vt sibi detur eleemosyna dupla decipit alterum, dicendo dominum non adesse vel eleemosynam esse iam elargitam: iste mentiens non tenetur restituere: nec peccat contra iustitiam: quia vterque pauper habet idem ius. Verumtamen si diues sit qui mentitur pauperi: quia mendacium istud est tantum perniciosum nihil habens officij, tenetur restituere peccans contra iustitiam.
Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore, dicendum est proportionabiliter de emptore. v. g. si emptor sciat futuram magnam copiam ementium, ex quo augebuntur pretia rerum: aut verò sciat futuram magnam inopiam mercium, poterit tacere, vel si mentiatur non facit iniustũ iniustum dum emit pretio currente. Conclusio patet ex facto Ioseph, Gen. 41. Qui sciens futuram inopiam frumenti, nihilominus magnam summam comparauit. Et etiam vt refert Aristo. 1. Polit. cap. 7. Tales Milesius emit magnam copiam oleisciens per Astrologiam, futuram sterilitatem oliuarum. Et ita licitũ licitum est scienti depositionem pecuniæ futuram, emere pecunia quam apud se retinet. Et etiam non erit iniustus qui tacet interrogatus de copia vel inopia mercium, si emat quæ sibi necessaria sunt. Ratio omnium istorum est, quia scientia vel ignorātia ignorantia eius quod futurum est, habent se per accidens ad iustitiam contractus præsentis.
Quarta conclusio. Aliquando in prædictis casibus peccabit venditor & emptor cō tra contra charitatem. Quod iudicandum est secũ dùm secundùm leges cōmunes communes charitatis quibus tenemur prouidere bono proximi, dummodo non fiat cum magno detrimento proprio. Explicatur conclusio. Si Ioannes sciat ingentem summam tritici futuram. Et Petrus velit emere ab illo modò aliquam quātitatem quantitatem frumenti, ex quo crastina die propter aduentum tritici & abundantiam illius Petrus incidet in pauperiẽ pauperiem : tenebitur ex charitate Ioannes dicere non emas modo, sed reserua in crastinum: maxime si Ioannes posset facile vendere triticum alijs diuisim: secus est si Ioannes ex hoc quòd non vendat triticum Petro, incideret in similem pauperiẽ pauperiem : quia tunc non tenetur indicare.
Ad primum argumentum respondetur, quod si venditor sciat, ex vitio præsenti equum illum cito moriturum, aut vero quòd ex dispositione intrinseca quam habet modò incurret notabile vitium: vel non potest vendere, vel debet minuere de pretio.
Ad aliud argumentum iam patet ex dictis, quòd illa non sunt incommoda.
Loading...