# 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum venditor teneatur dicere vitium rei venditae. AD tertium sic proceditur. { Quolib. 16 artic. 10. } Videtur, quod venditor non teneatur dicere vitium rei venditae. Cum enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem, quam vendit, supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium & cognitio rei. Non ergo videtur imputandum venditori, si emptor in suo iudicio decipitur, praecipitanter emendo, absque diligenti inquisitione de conditionibus rei. ¶ 2 Praeterea. Stultum videtur, quod aliquis id faciat, vnde eius operatio impediatur. Sed si aliquis vitiarei vendendae indicet, impedit suam venditionem. Vnde Tullius in lib. + { Libr. 3. parum ante medium libri, in cap. cuius titulus est. In contractibus comunibus qua forma honesti: in fine illius. } de Offic. inducit quendam dicentem, "Quid tam absurdum , quam si domini iussu ita praeco prae diceret, Domum pestilentem vendo." Ergo venditor non tenetur dicere vitia rei venditae. ¶ 3 Praeterea. Magis necessarium est homini, vt cognoscat viam virtutis, quam vt cognoscat vitia re rum, quae venduntur . Sed homo non tenetur cuilibet consilium dare & veritatem dicere de his, quae pertinent ad virtutem, quanuis nulli debeat dicere falsitatem. Ergo multo minus tenetur venditor vitia rei venditae dicere, quasi consilium dando emptori. ¶ 4 Praeterea. Si aliquis teneatur dicere defectum rei venditae, hoc non est nisi vt minuatur de pretio. Sed quandoque diminueretur de pretio etiam absque vitio rei venditae propter aliquid aliud: puta si venditor deferens triticum ad locum vbi est caristia frumenti, sciat multos venire, qui deferant: quod si sciretur ab ementibus , minus pretium darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, vt videtur. Ergo pari ratione nec vitia rei venditae. SED contra est, quod Ambros. + { Lib. 3. ca. 10. parum a principio, tom. 1. } dicit in 3. lib. de Offic. In contractibus vitia eorum quae veneunt, prodi iubentur, ac nisi intimauerit venditor, quanuis in ius emptoris transierint doli actione vacuantur. RESPONDEO dicendum, quod dare alicui occasionem periculi vel damni, semper est illicitum , quanuis non sit necessarium, quod homo alteri semper det auxilium vel consilium pertinens ad eius qualemcunque promotionem. Sed hoc solum est necessarium in aliquo casu determinato, puta cum alius eius curae subditur, vel cum non potest ei per alium subueniri. Venditor autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso dat emptori damni vel periculi occasionem, quod rem vitiosam ei offert, si ex eius vitio damnum , vel periculum incurrere possit. Damnum quidem, si propter huiusmodi vitium res, quae vendenda proponitur, minoris sit pretij: ipse vero propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat. Periculum autem, si propter huiusmodi vitium vsus rei reddatur impeditus vel noxius: puta si aliquis alicui vendat equum claudicantem pro veloci, vel ruinosam domum pro firma, vel cibum corruptum siue venenosum pro bono. Vnde si huiusmodi vitia sint occulta, & ipse non detegat, erit illicita & dolosa venditio, & tenetur venditor ad damni recompensationem. Si vero vitium sit manifestum, puta cum equus est monoculus, vel cum vsus rei etsi non competat venditori, potest tamen esse conueniens alijs, & si ipse propter huiusmodi vitium, subtrahat quantum oportet de pretio, non tenetur ad manifestandum vitium rei: quia forte propter huiusmodi vitium emptor vellet plus subtrahi de pretio, quam esset subtrahendum. Vnde potest licite veriditor indemnitati suae consulere , vitium rei reticendo. AD primum ergo dicendum, quod iudicium non potest fieri nisi de re manifesta. Vnusquisque enim iudicat secundum quod cognoscit, vt dicitur in + { Lib. 1. ca. 3. tom. 5. } 1. Ethic. Vnde si vitia rei, quae vendenda proponitur, sint occulta, nisi per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur emptori iudicium. Secus autem esset, si essent vitia manifesta. AD secundum dicendum, quod non oportet quod aliquis per praeconem vitium rei vendendae praenuntiet : quia si praediceret vitium, exterrerentur emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei, secundum quas est bona & vtilis. Sed singulariter est dicendum vitium rei, ei qui ad emendum accedit, qui potest simul omnes conditiones ad inuicem comparare bonas & malas. Nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis alijs vtilem esse. AD tertium dicendum, quod quanuis homo non teneatur simpliciter omni homini dicere veritatem de his, quae pertinent ad virtutes: tenetur tamen in casu illo de his dicere veritatem, quando ex eius facto alteri periculum immineret in detrimentum virtutis, nisi diceret veritatem: & sic est in proposito. AD quartum dicendum, quod vitium rei facit rem in praesenti esse minoris valoris, quam videatur. Sed in casu praemisso in futurum res expectatur esse minoris valoris per superuentum negotiatorum, qui ab ementibus ignoratur. Vnde venditor, qui vendit rem secundum pretium quod inuenit, non videtur contra iustitiam facere, si quod futurum est, non exponat: si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset virtutis, quanuis ad hoc non videatur teneri ex iustitiae debito. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si vitium rei sit occultum inferat damnum vel periculum em ptori, venditor tenetur illud vitium indicare. Secunda conclusio. Si vitium rei sit manifestum, non tenetur venditor admonere emptorem de illo vitio. Tertia conclusio. Si vitium sit occultum, non tamen damnosum, aut perniciosum emptori, non tenetur venditor illud manifestare: dum tamen diminuat de pretio tantum quantum oportet propter illum defectum. COMMENTARIVS. DVbitatur primo circa istos articulos, an vitium rei venditae annullet contractum , quando venditur res quasi integra in quantitate qualitate & substantia. Arguitur primo pro parte negatiua. Si quis vendat vinum. v. g. Metinense pro vino Sancti Martini, sit autem illud ita pretiosum sicut Sancti Martini, tunc est valida venditio: & tamen est defectus in substantia: ergo iste defectus non irritat contractum . Confirmatur. Esto ita quod, qui emit vinum Metinense, non soluat pretium in pecunia sed in alia re. v. g. in pecoribus, vel in alia re fructuosa: tunc si ille contractus non esset validus, sequeretur, quod venditor teneretur restituere rem ipsam cum fructu. Consequens videtur dubium. Sequela probatur. Nam omnis res fructificat vero domino. Arguitur secundo a simili. Si quis baptizet Petrum putans se baptizare Paulum, re vera baptismus est validus & verus. Ergo error in substantia non irritabit contractum emptionis & venditionis. Et confirmatur a simili. Si episcopus conferat beneficium indigno hypocritae putans illum esse dignissimum, nihilominus collatio beneficij est valida, ergo error in qualitate non irritabit contractum venditionis. Confirmatur secundo. Matrimonium contractum per errorem qualitatis personae. v. g. si vir contrahens putet mulierem esse virginem aut diuitem, vel generosam, nihilominus illud matrimonium est validum, ergo etiam multo magis ille contractus emptionis & venditionis, non obstante errore in qualitate rei. Arguitur tertio. Et sit casus, quod iudex per iniquitatem vel ignorantiam taxet pretium rei venalis multo minus quam oporteat: tunc venditor licite poterit augere mensuram rei venalis quantum necesse fuerit ad supplendum iustum pretium, ergo defectus in quantitate non irritat contractum. Arguitur vltimo. Quando emptor emit rem pretiosam, quam quidem venditor existimat minoris dignitatis, contractus est validus: etiam si fiat illo pretio secundum aestimationem venditoris, vt ostendemus infra dubio tertio. Ergo pari ratione erit validus contractus, quando venditur res pretiosa pro integra. Patet consequentia , quia eadem est ratio & proportio de emptore & venditore, vt dicit tertia conclusio articuli. Sed si venditor ipse cognosceret, quod res illa venalis est minoris pretij & dignitatis, & vendit illam pro re maioris dignitatis, dicit Diuus Tho. quod contractus esset nullus. Ergo ista non bene per se consonant: neque erit eadem ratio de emptore & venditore. Sed in oppositum est, quod matrimonium contractum per errorem personae non est validum, ergo neque contractus emptionis & venditionis erit validus, quando vna res substituitur pro alia. PRO decisione sit prima conclusio. Per se loquendo & regulariter, quodlibet rei vitium siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate, irritat contractum, quando res venditur pro integra & sana absque defectu aliquo. Hanc docet Diuus Tho. & explicat in articul. 2. & confirmat ex Diuo Ambrosio libr. 3. de officijs, capit. 10. & 11. Sed probatur ratione. Quia ille contractus per se loquendo rationabiliter est inuoluntarius: ergo per se loquendo nullus est contractus. Probatur secundo. Quoniam maior laesio est, quando quis decipitur in re ipsa venali: quando quam decipitur in pretio, vt habent Iurisperiti in capit. per tuas. de donationibus, quos quidem Pinellus in commentarijs super legem secundam. C. de rescindenda venditione. 3. parte. capit. 2. refert qui dicunt quod laesio in substantia quantitate & qualitate tribuit actionem laeso, etiam si citra dimidium iusti decipiatur: non autem tribuit actionem laeso in pretio nisi vltra dimidium iusti decipiatur: ergo multo maior est in actu qui fit in ipsa re, ac proinde merito irritabitur contractus. Cuius ratio est. Quia laesio quae fit in ipsa re venali, tollit substantiam contractus: etenim contractus fit de ipsa re secundu substantam quantitatem & qualitatem. Secunda conclusio. Contingere potest, vt laesio sit tam minima in substantia quantitate, vel qualitate: quod contractus sit validus. Verbi gratia in exemplo primi argumenti & ratio est: quia in moralibus quod parum est pro nihilo reputatur. Item, quia in venditione attenditur aestimatio rei venalis, secundum quod est vtilis in vsus humanos: sed quando est minima differentia in varietate substantiae, vel quantitate, vel qualitate, res illa aequaliter se habet, vel quasi aequaliter quantum ad vtilitatem emptoris: ergo venditio erit valida. Et confirmatur ex Diuo Thoma articul. 2. ad primum. vbi ait, quod si per artem alchimiae fieret verum aurum: licitum esset illud vendere pro auro naturali. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum & confirmationem eius dicimus, quod probat secundam conclusionem. Dicimus tamen, quod si vinum Sancti Martini habet aliquam qualitatem medicinalem, quam non habet aliud vinum, iniquum erit vnum pro alio substituere, & contractus erit nullus. Ad secundum argumentum negatur consequentia . Et differentia est, quia sacramentum constat essentialiter ex sua materia & forma cum intentione ministri, faciendi quod ecclesia intendit facere in subiecto apto nato: est autem impertinens ad intentionem ministri religiosam, quod intendat baptizare istum vel illum hominem: debet enim intendere baptizare illum circa quem exercet actum ablutionis quicunque ille sit: quod autem ipse putet esse Petrum & ille sit Paulus, est quaedam ignorantia concomitans quae non destruit illam intentionem: alioquin si minister intendit baptizare Petrum praecise & non alium: peccaret mortaliter, & nullus esset baptismus, si ille non erat Petrus. Caeterum ad iustitiam contractus emptionis & venditionis necesse est, vt res illa de qua fuit facta conuentio, tradatur in eadem substantia quantitate, & qualitate sicuti petitur ab emptore. Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam & differentia est: quoniam expedit ad bonum commune ecclesiae, quod talis collatio beneficij sit valida ad hoc, vt ministri ecclesiastici sint certi & determinati, & propterea ecclesia voluit efficaciter dare illi beneficium, etiam si alias sit indignus. At vero ad bonum communitatis nihil retulerit, quod contractus emptionis & venditionis sit validus, quando non traditur res eadem in substantia quantitate & qualitate. Ad secundam confirmationem respondetur, quod ille qui ducit vxorem cum illa ignorantia, potest se habere tripliciter. Vno modo, vt sit ignorantia concomitans intentionem eius, & non sit conditio obiecti intentionis. Vt si verbi gratia, haberet istam opinionem in mente sua, quod mulier est virgo & non acciperet in vxorem: si crederet quod non est virgo. Secundo modo potest se habere cum praedicto consensu conditionali. Tertio modo potest se habere, non exprimendo verbis consensum illum conditionalem: sed absolute loquendo, ego te accipio in meam. Dicimus ergo, quod si primo modo se habet cum ignorantia tantum concomitanti: verum erit matrimonium & ratum. Ratio est, quia de substantia illius contractus absoluti non est, quod mulier sit virgo aut nobilis aut diues. Si autem secundo modo se habeat, non est verum matrimonium in foro conscientiae siue exprimat intentionem suam conditionaliter, siue absolute. Si autem expresserit conditionaliter: non est verum matrimonium in foro exteriori. Dicimus denique, quod si tertio modo se habuerit, loquendo absolute, cum tamen habeat consensum conditionalem: iudicabitur verum matrimonium in foro ecclesiae. Et quanuis non sit verum matrimonium: tamen ipse vir tenebitur in foro conscientiae facere verum matrimonium. Et ratio est, quia grauiter decipit mulierem, quae putabat se vinculo matrimonij astrictam propter verba ipsius viri. Quae iniuria non potest aliter resarciri, nisi vir faciat verum matrimonium. Ad tertium argumentum respondetur, quod non facile sunt admittendae illae excusationes venditorum: semper enim in re dubia circa pretium iustum, praesumendum est bonam & iustam esse iudicis taxationem. Nihilominus, si quando constiterit quod ipsa taxatio est iniqua, licitum erit venditori, vti cautela. Neque enim per hoc fit iniuria emptoribus: cum detur illis quod debetur secundum iustitiam. Ad quartum argumentum dicemus in dubio tertio. Ad argumentum vero quod fecimus in oppositum, quatenus militat contra secundam conclusionem respondetur, quod matrimonium quidem in quo est error personae, nunquam est validum: etiam si substituatur alia mulier tam sufficiens sicut illa quam intendit vir ducere in vxorem . Et ratio est manifesta: quia matrimonium ex natura sua est quidam contractus amicitiae coniugalis: ad rationem autem amicitiae pertinet vt amicus afficiatur ad singularem personam cum qua vult amicitiam contrahere. At vero in contractu emptionis & venditionis attenditur vtilitas rei. Vnde si substituatur alia res tam vtilis ipsi emptori, validus erit contractus. Verbi gratia, si quis emat ancillam & venditor substituat illi aliam tam vtilem: validus erit contractus. DVbitatur secundo consequenter circa tertiam conclusionem articuli tertij, Vtrum si vitium rei sit occultum, non tamen perniciosum emptori, sit validus contractus , tacente venditore vitium rei, sed minuente de pretio quantum oportet. Pro parte negatiua arguitur primo. Si emptor sciret vitium illud, non emeret rem illam, ergo est inuoluntarius interpretatiue in illo contractu: ac proinde non est validus contractus. Arguitur secundo. Venditor tacens decipit emptorem, ergo emptor est inuoluntarius in illo contractu. Arguitur tertio magis efficaciter. In huiusmodi contractibus non potest non grauari emptor, etiam si res habeat vtilitatem pro quantitate pretij. Primo quidem, quia cum cognouerit vitium rei, cogitur detinere apud se rem sibi ingratam. Deinde si velit illam vendere, cogitur non vendere il lam cuilibet emptori, poterit enim ille defectus esse perniciosus alteri. Verbi gratia, si medicus emit equum cum illo defectu sibi quidem vtilem, non poterit illum vendere militi cum illo defectu: quia erit illi perniciosus: ergo ex illa deceptione medicus iniuriam patitur. Et confirmatur, quia ipse venditor tacens defectum rei, causa erit periculi quod inde potest euenire tertiae personae quae potest emere rem illam a primo emptore. Propter haec argumenta aliqui tenent partem negatiuam. Vt Ioannes de Medina de contractibus. quaestione 34. & a quibusdam citatis a Syluestro pro ista sententia, in verbo, emptio. quaestione 20. Sed certe Syluester satis confuse loquitur. Nos tamen argumentamur quarto pro ista sententia. Laesio propter vitium rei, maior est quam laesio propter iniquitatem pretij: sed laesio propter iniquitatem pretij irritat contractum, quando emptor ignorabat iustum rei pretium. Ergo multo magis irritabitur quando emptor habet ignorantiam vitij. PRO decisione huius difficultatis, notandum est, quod venditor in praedicto casu dupliciter potest se habere. Vno modo mere negatiue, tacendo vitium rei. Alio modo positiue affirmando nullum vitium esse in re vel etiam interrogatus negatiue respondendo, vel suo silentio rem approbando. Proportionabiliter emptor dupliciter potest se habere. Vno modo vt virtualiter habeat istam intentionem, si scirem rem istam habere vitium, non emerem illam: tamen non explicat illam intentionem. Altero modo se potest habere explicando venditori suam intentionem, quod si res habet vitium, non intendit emere. Prima conclusio. Venditore negatiue se habente, quanuis emptor habeat intentionem illam virtualem, quam non explicat: validus erit contractus in praedicto casu: quando res non est perniciosa emptori, neque venditor peccat aliquod peccatum . Ista conclusio intelligenda est per se & absolute loquendo, quantum est ex parte talis contractus. Probatur conclusio. Quoniam contractus quilibet per se loquendo est va lidus, quando celebratur secundum rationem iustitiae commutatiuae: sed ille contractus ita celebratur, siquidem datur res vtilis emptori pro quantitate iusti pretij: ergo validus est. Probatur secundo. Quando aliquis pater donat filio aliquam pecuniam, valida est donatio: etiam si pater non esset donaturus si sciret ad quem malum finem filius petit. Ergo simul in casu posito venditio erit valida. Et confirmatur. Nam facultas data a superiori valida est, etiam si non esset illam daturus si sciret finem malum ad quem petitur a subdito. Ergo similiter, &c. Probatur tertio. Viceuersa, si emptor iusto pretio emit rem aliquam, cuius virtutem singularem non cognoscit venditor, neque communiter cognoscitur: non tenetur illam virtutem indicare venditori neque augere pretium, sed sufficit dare pretium secundum communem aestimationem vt dicemus dubio tertio. Ergo similiter viceuersa, venditor non tenebitur indicare vitium rei occultum, quando non est damnosum aut perniciosum, sed res est tam vtilis quantum est pretium quod pro illa datur. Denique probatur. Si vitium rei esset manifestum, verbi gratia, si equus est monoculus, & emptor sua negligentia non aduertit: nihilominus contractus est validus etiam si non erat empturus si cognouisset illud vitium. Ergo similiter in praedicto casu contingit. Probatur consequentia. Quia vtrobique sua negligentia ignorat vitium rei. Secunda conclusio. Si venditor secundo modo se habeat, scilicet quod sua sponte vel interrogatus affirmet rem nullum habere vitium, vel etiam silentio suo persuadeatur emptor, quod nullum vitium inest rei: tunc contractus est illicitus & inualidus. Probatur. Nam voluntas expressa venditoris est emere rem absque aliquo vitio: ergo contractus ille est inuoluntarius, ac proinde inualidus: & ex parte venditoris illicitus. Secundo probatur. Quoniam venditor ex officio, tenetur dicere veritatem quando interrogatur, & non dicere sua sponte mendacium circa rem ipsam: ergo si contrarium faciat decipit emptorem, ac proinde contractus est inualidus. Hanc conclusio nem probant tria argumenta proposita in principio. Tertia conclusio. Si vitium rei efficiat illam omnino inutilem emptori, etiam si non sit perniciosa contractus erit inualidus, & venditor tenetur ad restitutionem. Probatur, quia in tali casu nulla prorsus est voluntas emptoris emendi rem sibi inutilem, etiam si alias possit illam vendere alijs vtilem. Secundo probatur. Contractus emptionis & venditionis introductus est in republica propter vtilitatem contrahentium: ergo quando res omnino fuerit inutilis emptori nullus erit contractus: si venditor taceat vitium illud. Neque valet respondere oppositum opinantes, quod res illa alijs sit vtilis, & quod emptor possit illam vendere & inde capere vtilitatem : etenim emptio per se loquendo ordinatur in vtilitatem ipsius emptoris. Ergo quando emptor emit rem in proprios vsus, nullam habet voluntatem emendi rem alijs vtilem & sibi inutilem: ergo fit iniuria illi quando cogitur rem illam vendere ne pretium amittat: ac proinde ipse venditor tenetur statim repetere pretium. Verum est tamen, quod si emptor alias est negotiator, ita vt intelligatur, quod emit ad vendendum: validus erit contractus, quia venditur illi res sibi vtilis ratione negotiationis. Tertio probatur conclusio. Si res sit perniciosa emptori quanuis alijs sit vtilis: est contractus inualidus, vt patet ex Diuo Thoma, articulo tertio. Ergo similiter, si res sit omnino inutilis emptori erit irritus contractus, etiam si alijs possit esse vtilis. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum negatur antecedens: si consequens intelligatur de inuoluntario rationabiliter secundum leges iustitiae. AD secundum respondetur, non esse proprie deceptionem ex parte venditoris, quando venditor non interrogatus tacet vitium rei, ex quo non redditur inutilis neque periculosa emptori: minuit tamen de pretio quantum oportet ad aequalitatem iustitiae. Ad tertium argumentum respondetur, quod quanuis sit aliqua molestia emptori habere rem sibi ingratam: non tamen propterea est inualidus contractus celebratus secundum leges iustitiae. Ad confirmationem iam patet ex prima conclusione. Diximus enim validum esse talem contractum per se & absolute loquendo, hoc est quantum ex meritis ipsius contractus. At vero vbi fuerit tale periculum, vel propter conditionem rei quae facile venditur alteri cui erit perniciosa, vel etiam propter conditionem emptoris qui facile etiam inclinatur ad vendendam rem illam: tunc contractus non erit validus ex eo, quod ipse emptor rationabiliter est inuitus: quia exponitur periculo alterum decipiendi perniciose, & idcirco venditor peccat contra iustitiam: quia est causa periculi quod nocebit tertiae personae. Ad quartum argumentum respondetur, quod laesio de qua loquimur in prima conclusione non est tanta quanta est lae sio quae fit in pretio, quando emptor ignorat quod nam sit pretium iustum. Sed tamen adhuc replicatur contra ipsam tertiam conclusionem & praedictam doctrinam. Si res sit maxime commoda emptori in particulari, non propterea augebitur iustum pretium secundum communem aestimationem rei: ergo proportionabiliter non minuetur tale pretium, si res non sit vtilis in particulari. Patet consequentia. Nam alias non videtur esse aequalis conditio ex vtraque parte contrahentium. Replicatur secundo. Emptor non tenetur indicare venditori vitium pecuniae: ergo neque venditor emptori vitium rei. Probatur antecedens, in casu quod emptor sit certus, quod pecunia quam dat postridie sit deponenda a Principe, tunc non tenetur indicare euentum illum, sed licite emit & licitus est contractus. Ergo similiter &c. Confirmatur. Si quis locat domum in curia homini curiali pretio currente, sciens tamen quod cito discedet curia ab illo loco: nihilominus non tenetur locans indicare conducenti, quod domus illa erit illi inutilis propter euentum futurum. Ergo neque venditor tenetur indicare vitium rei. Respondetur ad primam replicam negando consequentiam. Quin potius iustitiae ratio postulat, quod sicut pretium iustum augescit, ex eo quod venditor in particulari incurrit incommodum quando rogatus vendit: ita etiam postulat quod minuatur pretium, quando emptor in particulari incurrit incommodum ex emptione ipsa. Ad secundum respondetur, quod in illo casu pecunia nullum habet vitium de praesenti: sed potius est legitima secundum aestimationem Reipublicae. Caeterum per accidens est & ab extrinseco, quod illa pecunia sit deponenda a Rege, neque ipse emptor tenetur reuelare illud futurum quod sua industria vel bona sorte nouit. Eodem modo respondetur ad confirmationem dicendo, quod illa domus in praesenti vtilis est, neque habet vitium intrinsecum: est autem per accidens euentus ille futurus cognitus per industriam, vel bonam sortem locantis, neque tenetur indicare illum euentum. DVbitatur tertio circa tertiam conclusionem articuli secundi, An debeat esse aequalis conditio venditoris & emptoris in huiusmodi contractibus celebrandis? Arguitur primo pro parte negatiua. Sit aliquis emptor peritissimus lapidarius qui cognoscit singularem virtutem & valorem alicuius margaritae, quam non cognoscunt homines communiter, etiam lapidarij: iste potest emere margaritam minori pretio quam secundum se valeat, & tamen venditor nunquam potest vendere margaritam minoris valoris pro maiori pretio: ergo non est aequalis vtriusque conditio. Et confirmatur. Sit aliquis rusticus habens margaritam, & occurrat ille lapidarius dicens, quod vult possidere illam margaritam, & quod dabit illi centum pro illa, etiamsi valeat mille: tunc lapidarius, si rusticus vendiderit, potest bona conscientia illam possidere: & tamen econtrario, si venditor aliquis venderet margaritam pro mille, & tamen reuera non valeret nisi centum, contractus ille esset iniquus, ergo &c. Arguitur secundo. Qui emit agrum in quo certus est latere thesaurum, non te netur indicare domino agri ignoranti quod ibi lateat: sed potest agrum emere secundum communem aestimationem illius: & tamen viceuersa nunquam venditor potest vendere agrum minoris valoris pro maiori pretio, ergo non est aequalis vtriusque conditio. PRO decisione sit prima conclusio. In celebrandis huiusmodi contractibus emptionis & venditionis, aequalis debet esse conditio emptoris & venditoris secundum leges iustitiae commutatiuae: & vterque tenetur illas seruare. V. g. sicut venditor peccat contra iustitiam vendens rem vitiosam pro integra: ita emptor peccat emendo rem integram pro vitiosa. Item sicut venditor etiam non interrogatus tenetur dicere vitium rei, vel minuere pretium: vt iam diximus: ita tenetur emptor augere pretium cognoscens valorem rei, vel indicare venditori, vt est exemplum in confirmatione primi argumenti. Probatur ergo conclusio. Quia contractus emptionis & venditionis est actio iustitiae commutatiuae: ergo ad vtramque partem aequaliter pertinet prouidere commodis alterius partis secundum aequalitatem rei ad rem. Nihilominus sit secunda conclusio . Quando in ipsa re venali est aliqua virtus specialis, quae communiter ignoratur ab hominibus etiam peritis in illa arte, non tenetur emptor peritissimus cognoscens illam virtutem, indicare venditori: sed licitum erit illi emere pretio communi. Verbi gratia, in casibus primi & secundi argumenti. Probatur conclusio. Quia iustum rei pretium illud est, quod communiter aestimatur ab hominibus secundum circunstantiam loci & temporis, sed illa virtus occultissima non aestimatur ab hominibus, siquidem non cognoscitur, ergo emptor non tenetur dare pretium pro illa virtute quam ipse specialiter cognoscit. Probatur secundo. Quia virtus illa gemmae occulta, habet se respectu lapidarij peritissimi sicut thesaurus absconditus in agro: de quo dicemus statim, quod licitum est emptori emere agrum illum, nihil indicando de thesauro, sed potest applicare sibi thesaurum titulo inuentionis. Er go similiter poterit lapidarius ille possidere gemmam excellentissimae virtutis, titulo inuentionis: etiam si emerit illam secundum communem aestimationem hominum . Probatur tertio. Si lapidarius ille ignorans virtutem gemmae emisset illam pretio communi, & postea cognouisset virtutem illam, non teneretur ad aliquam restitutionem, ergo neque si sciens emerit. Probatur consequentia. Quia si ex iustitia teneretur ante emptionem, teneretur etiam post emptionem restituere ratione rei alienae acceptae, sicut si sciens & prudens accepisset. Denique probatur. Quando Hispani inuenerunt Indias, poterant emere ab Indis aurum, & margaritas secundum aestimationem illius reipublicae: neque tenebatur indicare, quanti aestimaretur aurum in alijs regionibus. Et per hoc patet ad primum argumentum & confirmationem eius. Sed obserua in casu confirmationis, quod lapidarius tenetur indicare absque dolo communem valorem illius margaritae: alias merito praesumitur ipse rusticus inuoluntarius rationabiliter. Neque credibile est quod ipse rusticus velit facere tantam gratiam lapidario, nisi deceptus ab illo. Ad secundum argumentum vt plene respondeamus recolenda sunt quae supra diximus quaestione. 66. articulo. 5. circa tertiam conclusionem articuli de thesauro dupliciter sumpto, scilicet, proprie & improprie. Et per illa patet solutio ad secundum. DVbitatur quarto circa solutionem ad tertium articuli tertij, Vtrum venditor sciens futuram magnam copiam mercium, teneatur indicare emptoribus, aut vero minuere de pretio. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Qui vendit equum proxime moriturum vel contracturum aliquod vitium notabile, tenetur indicare vel minuere de pretio, ergo etiam venditor in nostro casu. Secundo. Quia ex opposita sententia sequuntur magna incommoda. Primo, quod mercator qui scit ciuitatem obsidendam , posset nihilominus omnia bona sua vendere pretio currenti, quod videtur iniquum & contra bonum non tantum ciuium , sed etiam reipublicae. Secundo sequitur, quod qui sciret cra stina die futuram esse taxationem frumenti minori pretio quam modo: posset hodie vendere omne triticum pretio pragmaticae. ¶ Tertio sequitur, quod qui sciret, aliquam monetam esse deponendam cito in Regno: nihilominus posset permutari illam quam habet apud se. His argumentis conuictus est Ioan. de Medina vbi supra quaest. 35. pro parte affirmatiua. Nihilominus sit prima conclusio. Venditor sciens futuram magnam copiam mercium non erit iniustus tacendo & vendendo suas merces pretio currente . Dixi iniustus quia contra charitatem aliquando peccabit, vt infra patebit. Probatur conclusio. Quia iustum pretium est quod taxatur secundum communem aestimationem fori. Sed iste vendit suas merces pretio currente communi aestimatione, ergo non est iniustus. Secundo sequeretur, quod qui haberet in animo post triduum vendere magnam copiam frumenti, quod non possit hodie vendere triticum pretio currente. Probatur sequela. Quia iste scit ex venditione futura cras, triticum minus valiturum propter ingentem copiam quam venditurus est, ergo non posset hodie vendere pretio currenti. Tertio sequeretur, quod venditor ignorans illam copiam futuram & vendens pretio currente, teneatur restituere. Probatur sequela. Quia obligatio restituendi oritur non solum ex iniusta acceptione, sed etiam ratione rei acceptae, ergo mercator sciens futuram copiam tenetur restituere ratione iniustae acceptionis & etiam ille qui ignorat copiam futuram tenebitur restituere ratione rei alienae, scilicet, excessus pretij quod accepit pro tritico minus valituro. Secunda conclusio. Etiam si iste venditor interrogetur, an sit futura magna copia tritici, & dicat se nescire, vel dicat copiam non esse futuram, non peccat contra iustitiam. Conclusio patet primo argumento facto pro conclusione praecedenti. Et secundo probatur. Quia contractus iste habet omnia quae sunt de substantia iusti contractus: traditur enim merces absque aliquo vitio, & pretio currente, ergo, &c. Sed arguis. Quia ille mentitur perniciose in damnum multorum, ergo facit iniu stum. Et confirmatur primo. Quia si alius assistens ita mentiretur faceret iniustum, & teneretur restituere, vt communiter conceditur, ergo multo magis quando mercator ipse mentitur. Secundo confirmatur. Quia si aliquis mentiendo impediat eleemosynam pauperi, tenetur illam restituere, ergo &c. Ad argumentum tamen respondetur, quod venditor tacendo vel mentiendo non facit iniustum. Primo, quia solum inducit emptorem ad contractum iustum pretio currente. Et secundo, quia si diceret veritatem incurreret ipse simile damnum in proprijs facultatibus, ergo ipse non tenetur pati. Vnde mendacium illud non est formaliter perniciosum, sed officiosum: quia ipse ordinat ad fugiendum damnum: quod venditor non tenetur subire. Et ideo per accidens est quod emptor ex tali mendacio damnificetur. Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam: quia alius mentiens perniciose mentitur & non officiose, eo quod ex tali mendacio nec bonum comparat nec malum effugit: sicut mercator qui vere detrimentum incurrit ex tali manifestatione. Ad secundam confirmationem distinguendum est. Nam si ille alius qui mentitur sit pauper, & vt sibi detur eleemosyna dupla decipit alterum, dicendo dominum non adesse vel eleemosynam esse iam elargitam: iste mentiens non tenetur restituere: nec peccat contra iustitiam: quia vterque pauper habet idem ius. Verumtamen si diues sit qui mentitur pauperi: quia mendacium istud est tantum perniciosum nihil habens officij, tenetur restituere peccans contra iustitiam. Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore, dicendum est proportionabiliter de emptore. v. g. si emptor sciat futuram magnam copiam ementium, ex quo augebuntur pretia rerum: aut vero sciat futuram magnam inopiam mercium, poterit tacere, vel si mentiatur non facit iniustum dum emit pretio currente. Conclusio patet ex facto Ioseph, Gen. 41. Qui sciens futuram inopiam frumenti, nihilominus magnam summam comparauit. Et etiam vt refert Aristo. 1. Polit. cap. 7. Tales Milesius emit magnam copiam oleisciens per Astrologiam, futuram sterilitatem oliuarum. Et ita licitum est scienti depositionem pecuniae futuram, emere pecunia quam apud se retinet. Et etiam non erit iniustus qui tacet interrogatus de copia vel inopia mercium, si emat quae sibi necessaria sunt. Ratio omnium istorum est, quia scientia vel ignorantia eius quod futurum est, habent se per accidens ad iustitiam contractus praesentis. Quarta conclusio. Aliquando in praedictis casibus peccabit venditor & emptor contra charitatem. Quod iudicandum est secundum leges communes charitatis quibus tenemur prouidere bono proximi, dummodo non fiat cum magno detrimento proprio. Explicatur conclusio. Si Ioannes sciat ingentem summam tritici futuram. Et Petrus velit emere ab illo modo aliquam quantitatem frumenti, ex quo crastina die propter aduentum tritici & abundantiam illius Petrus incidet in pauperiem : tenebitur ex charitate Ioannes dicere non emas modo, sed reserua in crastinum: maxime si Ioannes posset facile vendere triticum alijs diuisim: secus est si Ioannes ex hoc quod non vendat triticum Petro, incideret in similem pauperiem : quia tunc non tenetur indicare. Ad primum argumentum respondetur, quod si venditor sciat, ex vitio praesenti equum illum cito moriturum, aut vero quod ex dispositione intrinseca quam habet modo incurret notabile vitium: vel non potest vendere, vel debet minuere de pretio. Ad aliud argumentum iam patet ex dictis, quod illa non sunt incommoda.