AD primum ergo dicendum, quòd verbum Chrysostomi est intelligendum de negotiatione, secundùm quod vltimum finem in lucro constituit: quod præcipuè videtur, quando aliquis rem non immutatam carius vendit. Si enim rem in melius mutatam carius vendat, videtur præmium sui laboris accipere: quanuis & ipsum lucrum possit licitè intendi, non sicut vltimus finis, sed propter alium finem necessarium vel honestum, vt dictum est.