ARTICVLVS IIII.Vtrùm liceat negotiādo negotiando , aliquid cariùs vendere, quàm emere.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd non liceat negotiando aliquid cariùs vendere, quàm emere. Dicit enim Chrysostomus super Matth. 21. Quicunque rem comparat, vt | integram & immutatam vendẽdo vendendo lucretur: ille est mercator, qui de templo Dei eijcitur. Et idem dicit Cassiodorus super illud Psalm. 70. Quoniam non cognoui literaturā literaturam , vel negotiationem, secundùm aliā aliam literam. Quid, inquit, est aliud negotiatio, nisi vilius comparare, & cariùs velle distrahere? Et subdit
Eod. loco.
, Negotiatores tales Dominus eiecit de templo. Sed nullus eijcitur de templo, nisi propter aliquod peccatũ peccatum . Ergo talis negotiatio est peccatum.
¶ 2 Præterea. Contra iustitiam est, quòd aliquis rem carius vendat, quàm valeat, vel vilius emat, vt ex dictis
Artic. 1.
apparet. Sed ille qui negotiando rem carius vendit, quā quam emerit, necesse est quòd vel vilius emerit, quā quam valeat, vel carius vendat. Ergo hoc sine peccato fieri non potest.
¶ 3 Præterea. Hieron.
dicit, Negotiatorem clericum ex inope diuitem, ex ignobili gloriosum, quasi quandam pestem fuge. Non autem negotiatio clericis interdicta esse videtur, nisi propter peccatum. Ergo negotiando aliquid vilius emere, & carius vendere est peccatum.
SED contra est quod August.
dicit super illud Psal. 70. Quoniam non cognoui literaturam. Negotiator auidus acquirendi pro damno blasphemat, pro pretijs rerum mentitur & peierat. Sed hæc vitia hominis sunt, non artis quæ sine his vitijs agi potest: ergo negotiari secũdùm secundùm se non est illicitum.
RESPONDEO dicendum, quod ad negotiatores pertinet com mutationibus rerum insistere. Vt autem Philosophus dicit in 1. Politic.
duplex est rerum commutatio. Vna quidem quasi naturalis & necessaria, per quam scilicet fit commutatio rei ad rem, vel rerum, & denariorum propter necessitatem vitæ. Et talis commutatio non propriè pertinet ad negotiatores, sed magis ad œconomicos, vel politicos, qui habent prouidere vel domui, vel ciuitati de rebus necessarijs ad vitam. Alia verò commutationis species est, vel denariorum ad denarios, vel quarumcunque rerum ad denarios, non propter res necessarias vitæ, sed propter lucrũ lucrum quærendum. Et hæc quidem negotiatio propriè videtur ad negotiatores pertinere, secundùm
Li. 1. Polic. cap. 6. tom. 5.
Philosophum. Prima autem commutatio laudabilis est, quia deseruit naturali necessitati. Secunda autem iustè vituperatur: quia quātum quantum est de se, deseruit cupiditati lucri, quæ terminum nescit, sed in infinitum tendit. Et ideo negotiatio secundùm se considerata quandam turpitudinem habet, inquantum non importat de sui ratione finem honestum, vel necessarium. Lucrum tamen, quod est negotiationis finis, etsi in sui ratione non importet aliquid honestum vel necessarium, nihil tamen importat in sui ratione vitiosum vel virtuti contrarium. Vnde nihil prohibet lucrum ordinari ad aliquem finem necessarium, vel etiam honestum, & sic negotiatio licita reddetur. Sicut cùm aliquis lucrum moderatum, quod nego| tiando quærit, ordinat ad domus suæ sustentationem, vel etiam ad subueniendum indigentibus. Vel etiam cùm aliquis negotiationi intẽdit intendit propter publicam vtilitatem, ne scilicet res necessariæ ad vitam patriæ desint, & lucrum expetit non quasi finem, sed quasi stipendium laboris.
AD primum ergo dicendum, quòd verbum Chrysostomi est intelligendum de negotiatione, secundùm quod vltimum finem in lucro constituit: quod præcipuè videtur, quando aliquis rem non immutatam carius vendit. Si enim rem in melius mutatam carius vendat, videtur præmium sui laboris accipere: quanuis & ipsum lucrum possit licitè intendi, non sicut vltimus finis, sed propter alium finem necessarium vel honestum, vt dictum est.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd non quicunque carius vendit aliquid, quàm emerit, negotiatur, sed solum qui ad hoc emit, vt carius vendat. Si autem emit rem non vt vendat, sed vt teneat, & postmodum propter aliquam causam eam vendere velit, non est negotiatio: quanuis carius vendat. Potest enim hoc licitè facere, vel quia in aliquo rem meliorauit: vel quia pretium rei est mutatum secundùm diuersitatem loci vel temporis: vel propter periculum, cui se exponit, transferendo rem de loco ad locũ locum , vel eam
Al. ferri.
fieri faciendo. Et secundùm hoc nec emptio nec venditio est iniusta.
AD tertium dicendum, quòd clerici non solùm debent abstinere ab his quæ sunt secundùm se mala, sed etiam ab his quæ habent speciem mali. Quod quidem in negotiatione cōtingit contingit , tum propter hoc, quòd est ordinata ad lucrum terrenum, cuius clerici debent esse contemptores: tum etiam propter frequentia negotiatorum vitia, quia difficulter exuitur negotiator à peccatis labiorũ labiorum , vt dicitur Ecclesiast. 26. Est & alia causa: quia negotiatio nimis implicat animum secularibus curis, & per consequens à spiritualibus retrahit. Vnde Apostolus dicit. 2. ad Timoth. 2. Nemo militans Deo implicat se negotijs secularibus, licet tamẽ tamen clericis vti prima commutationis specie, quæ ordinatur ad necessitatem vitæ, emẽ do emendo vel vendendo.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Commutatio rerum pro rebus, vel pro pecunia quæ ordinatur ad vitæ necessitatem, est laudabilis.
Secunda conclusio. Permutatio pro rebus, vel pecunia quæ ordinatur ad lucrum habet quandam turpitudinem & damnabilis videtur.
Tertia conclusio. Poterit tamen ista negotiatio honestari ex hoc, quòd lucrum ordinetur in bonum finem.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

PRima conclusio articuli manifesta est, & quidem de contractu negotiationis de quo loquimur in illa conclusione satis dictum est, quomodo debeat iustificari. At vero circa secundam & tertiam conclusionem notandum est primò. Quòd negotiatio propter lucrum, dupliciter potest considerari. Vno modo in communi abstrahendo à singularibus negotiationi| bus, & sic intelligitur secunda conclusio Diui Thomæ quando dicit, quòd secundùm se habet quandam turpitudinem: sed quia non est adeo intrinsece mala, quanuis sit de genere male sonantium, sicut est habere plura beneficia: ideo Diuus Thomas apposuit tertiam conclusionem, vbi aduertit, quod huiusmodi negotiatio potest honestari: quā do quando lucrum ordinatur in finem honestum. Altero modo potest considerari quælibet negotiatio in particulari, cum omnibus suis circunstantijs: & sic nulla negotiatio est indifferens, sed omnis est determinata ad bonum vel ad malum: eo quod in singulari non datur aliquis actus humanus indifferens.
Notandum secundò, quòd negotiatio dupliciter potest referri ad lucrum. Vno modo tanquam ad vltimum finem ipsius negotiationis non autem negotiantis: & sic negotiatio nusquam est mortale peccatum: sed poterit esse peccatum veniale auaritiæ, secundùm doctrinam Diui Thomæ, infra quæstione. 118. artic. 4. Altero modo negotiatio refertur ad lucrum tanquam ad vltimum finem ipsius negotiantis: ita vt negotiator actualiter vel virtualiter, constituat vltimum finem in lucro: quod quidem contingit quando propter lucrum frangit aliquod præceptum, v. g. est periurus vel defraudat proximũ proximum in re graui. Et isto modo negotiatio est peccatum mortale. Quod si aliquis obijciat contra prædictā prædictam distinctionem, quòd Diuus Thomas 1. 2. quæst. 1. artic. 6. docet, quòd omnis actus humanus refertur ab agente in vltimum finem ipsius agentis, ergo falsum est quòd diximus, negotiationem referri posse in lucrum tanquam in vltimum finem ipsius negotiationis, non autem negotiantis. Respondetur, quòd Diuus Thomas in illo loco sufficienter explicatur de relatione saltim habituali in vltimum finem agentis: non autem opus est, quòd omnes actiones humanæ referantur semper in vltimum finem agentis actualiter vel virtualiter: sed sufficit quòd referantur habitualiter: & hoc vsque adeo verum est, quòd etiā etiam ipsa peccata venialia existentis in gratia, referantur habitualiter in ipsum Deum tanquam in vltimum finem agentis: sicut docet expressè Diuus Thomas 1. 2. quæstio ne. 88. arti. 1. ad tertium. Non verò referuntur in Deum actualiter neque virtualiter: sed dicuntur referri habitualiter in Deum tanquam in finem operantis: quia ipse operans est per gratiam habitualiter relatus in Deum, à qua relatione habituali non auertunt illum peccata venialia. Sicut viceuersa homo existens in peccato mortali potest facere aliqua bona opera moralia, vt est dare eleemosynam pauperi, absque mala circunstantia finis actualis aut virtualis: nihilominus bona opera illius referuntur habitualiter in ipsum operantem, tanquam in vltimum finem: quia cum ille sit in peccato mortali & auersus à Deo conuersus est ad seipsum tāquam tanquam ad vltimum finem. Sed hic maxime est obseruandum, quòd ista habitualis relatio operum, non sufficit facere de bono opere malum neque de malo bonum: etenim venialia peccata hominis iusti, non sunt bona quantumlibet referantur habitualiter in Deum: & rursus eleemosyna existentis in peccato mortali bona potest esse moraliter absque mala circunstantia facta, etiam si habitualiter referatur ad creaturam ex parte operantis tanquam in vltimum finem: dummodo non referatur actualiter vel virtualiter, scilicet, in virtute alicuius actus præcedentis. Sed de hac re latius diximus. 2. 2. quæstione. 10. articulo. 4. Cum igitur dicimus hic, quòd negotiatio quædam fit propter lucrum tanquam propter vltimum finem actionis, non autem operantis: intelligimus de vltimo fine operatis in quem actualiter vel virtualiter actio referatur. Et dicitur vltimus finis actionis, quia actio sistit secundùm se in lucro: sicut gula habet pro vltimo fine actionis delectationem cibi, non autem est vltimus finis ipsius comedentis: aliàs semper esset mortale peccatum gula, si referretur in illum finem, scilicet, delectationem cibi actualiter vel virtualiter.
Denique notandum est, quòd negotiatio eò vel maxime dicitur habere quandam turpitudinem, quia implicatur multis difficultatibus & periculis peccandi, vt docet D. Thom. ad tertium.
DVbitatur ergo primò. An licita sit negotiatio venditionis, in illis rebus qui| bus emptores male vtuntur & ad malum finem emunt?
Ad hoc dubium Nauarrus scrupulosè satis respondet in Manuali cap. 23. numer. 91. ait enim, quod non est licitum, sed esse mortale peccatum, quòd venditor v. g. vendat cartas lusorias personis de quibus credit quod abutentur illis. Imo dicit, quòd omnis venditor qui indifferẽter indifferenter vendit omnibus eiusmodi res, peccat mortaliter. Et in hoc sequitur Ioannem à Medina vbi supra, citat etiam Caietanum in hac 2. 2. quæstione. 169. art. 2. prope finem, sed certè Caietanus potius sentit oppositum.
Nos tamen ponimus conclusionẽ conclusionem , quòd quando merces secundùm se sunt indifferentes ad bonum & malum, potest venditor illas vendere etiam si verosimiliter & prudenter arbitretur, quòd emptor abutetur illis: quin potius etiam si certo sciat quòd emptor abutetur illis: poterit sæpe numero vendere absque peccato. Probatur prima pars conclusionis. Quoniam inquirere mores alienos, & discernere quisnam velit emere ad bonum vsum, & quis ad malum: non est officium venditoris, sed potius est curiositas perniciosa in republica, vt quibus non competit ex officio velint discernere vitas proximorum. Item, quia alias pari ratione condemnaremus sartores qui faciunt vestes curiosas, quibus probabiliter creditur, quòd multi vel multæ abutentur ad luxuriam. Item essent condemnandi qui indiscriminatim vendunt omnibus communes cibos, quibus probabiliter creditur & experimur, quòd multi abutuntur ad gulā gulam & ad luxuriam.
Sed probatur secunda pars conclusionis quæ difficilior est, scilicet, quòd si venditor est certus, quòd hic & nunc emptor emit rem vt abutatur illa ad peccatum mortale non peccat. Arguitur primò. Venditor non tenetur impedire peccatum alienum, per hoc quòd non vendat illi rem venalem quam paratus est vendere, ergo nullo modo peccat. Probatur consequentia. Quia vendendo ille non consentit peccato alieno directè nec indirectè: & quidem quod directe non consentiat manifestum est, quia ille non intendit vendere mer ces suas vt alter peccet, sed ad suam vtilitatem: quòd vero non consentiat indirectè; probatur, quia tunc aliquis consentit indirectè in aliquam operationem malam quando tenebatur illam impedire & non impedit: sed ille venditor non tenetur impedire illam malam operationem emptoris, nisi ex præcepto correctionis fraternæ per media ordinata ad correctionem & cum spe aliqua emendationis ipsius. Sed non vendere illi merces non est medium correctionis fraternæ: ergo nullo modo peccat mortaliter contra illud præceptum vendendo illi merces. Confirmatur. Quia nemo tenetur ad correctionem proximi amittere suum commodum temporale, quando proximus peccat ex sua malitia, ergo venditor non tenetur amittere suum lucrum vt impediat proximum ab exequutione peccati.
Præterea. Licitum est vendere aut locare domum meretricibus, etiam si locans certus sit quòd abutentur meretrices illa domo: similiter licitum est vendere Iudæis agnum, etiam si venditor sciat, quòd volunt illum ad sacrificandũ sacrificandum , vt diximus 2. 2. quæ stione. 10. art. 11.
Denique probatur. Contractus emptionis quātum quantum ad bonitatem vel malitiam extrinsecam, quæ non consideratur ex parte pretij, vel rei venalis, iudicandus erit propter comparationem ad commodum vel incommodũ incommodum reipublicæ, ergo saltem quando malus vsus rei venalis permittitur à republica propter maius bonum: non erit mala venditio rei indifferenter: quin potius si non esset qui locaret domum meretricibus ipsa respublica prudenter ædificaret illis domũ domum propter maiora mala euitanda, ergo non erit peccatum locare domum aut vendere meretricibus.
Sed vt magis explicetur ista doctrina, arguitur contra illam. Primò. Quia non est licitum vendere arma tempore iniusti belli militibus paratis ad tale bellum gerendum: similiter non est licitum vendere gladium homini parato occidere proximum, ergo à simili dicendum est in præsenti.
Secundò. Non est licitum deponere pecunias apud vsurarium, de quo probabiliter creditur quòd dabit illas ad vsuram.
Ad hæc argumenta respondetur, quòd nos non ponimus vniuersalem conclusionem, quòd licitum sit semper vendere rem emptori qui male illa vsurus est: sed diximus, quòd sæpenumero licitum est ita contingere. Est autem prima exceptio, quando illud non est licitum: scilicet, quādo quando ille malus vsus cedit in aliquam violentiam contra tertiam personam. v. g. in casu primi argumenti tenetur venditor tum ex charitate defendere rempublicam & innocentem: tum etiam ex iustitia non cooperari ad iniuriam faciendam alteri: & ideo si in tali casu vendiderit instrumenta offensiua, tenebitur ad rationem damni consequuti. Et per hoc patet ad primum argumentum.
Ad secundum videbatur, quòd eadem esset ratio sicut de primo argumento. Depositio siquidem pecuniæ apud vsurarium est quasi collatio instrumenti ad iniuriā iniuriam faciendam tertiæ personæ, scilicet illi, à quo vsurarius iniquè accepturus est vsuras, quod est peccatum contra iustitiam, ergo videtur quod etiam sit peccatum in tali casu deponere pecunias apud vsurarium. Nihilominus respō detur respondetur non esse parem rationem vtriusque casus: quia vsurarius nullam facit violentiam mutuatario vt accipiat mutuum ad vsuras: sed mutuatarius propter suum cōmodum commodum patitur illud damnum soluens vsuras, & idcirco depositor non tenetur illum defendere non deponendo suas pecunias apud depositarium paratũ paratum accipere vsuras pro mutuo. Supponimus enim, quod ipse depositor non persuadet vt sit vsurarius, neque etiam scandalizat illum occasione depositi vt moueatur ad peccatum vsuræ. Dicimus ergo licitum esse deponere pecunias apud talem vsurarium aliàs paratum accipere vsuras ex mutuo. Neque obstat, quòd ille iniuriam faciat proximo accipiendo vsuras ab illo: quia in tali iniuria proximus non patitur violentiam, quin potius qui impediret vsurarium ne mutuaret illi pecunias iniuriam illi faceret impediendo illum à maiori commodo. Tota igitur ratio iniuriæ manet in vsurario. Sed contra. Si aliquis vult seipsum occidere, non est licitum vendere illi gladium, imo neque depositum gladium reddere, ergo etiam si proximus in damno quod pati tur non patiatur violentiam: teneor impedire tale damnum. Respondetur, quòd non est eadẽ eadem ratio. Etenim qui se occidit non est dominus vitæ suæ, sed Deus est specialis dominus vitæ & respublica specialis custos: quapropter iniuriam facit Deo & reipublicæ qui se occidit, vt diximus quæst. 64. art. 3. Deinde qui seipsum occidit, non acquirit aliud maius commodum, sicut ille qui soluit vsuras acquirit: & ideo teneor omnino defendere si possum ne aliquis seipsum occidat, & teneor ex iustitia non dare illi instrumentum quo se occidat.
Præterea possumus facere aliam exceptionem, videlicet, quando abusus emptoris probabiliter creditur, quòd cedit in scandalum alicuius innocentis, & pusilli: tunc enim venditor rei peccabit contra charitatem. v. g. si meretrix petat à venditore aliquem ornatum aptum ad scandalizandum aliquem iuuenem innocentem, tunc venditor peccabit contra charitatem vendendo talem ornatum. Habemus igitur ex dictis, quod venditor non excusatur à præcepto correctionis fraternæ: sed dicimus non esse medium proportionatum, quòd venditor priuet seipsum suis commodis vniuersaliter, vt impediat abusum rerum venalium. Et ratio est: quia peccatum potissimè consistit in voluntate & affectu, ergo per hoc quod impeditur executio operis non impeditur correctio frater, neq; neque liberatur à peccato: sed sæpe cōtinget continget , quod vehementius peccabit dum priuatur occasione peccandi: iuxta illud commune, Priuatio est causa appetitus. Eadem ratione excusamus à peccato, illum qui accipit mutuo pecunias ad vsuram ab vsurario parato mutuare ad vsuram: quoniam mutuatarius non tenetur priuare se suo commodo, propter malitiam alterius qui paratus est peccare: quin potius commune proloquiũ proloquium est inter Theologos, quòd possumus vti malitia alterius, dummodo non cooperemur ad illam. Denique adijcimus, quòd non solum erit licitum sæpe venditori vẽdere vendere rem ei qui male ea vsurus est: sed etiam peccabit si non vendat. v. g. si sit obligatus vendere reipublicæ aliquod genus mercium: tenetur vendere ei cui licitè potest vendere, & facit illi iniuriam si non vendat.
DVbitatur secundò. An sit licitum negotiatori emere magnam copiā copiam mercium, vt postea minutatim vendat, & inde maius lucrum capiat? Ratio dubij est, quia in huiusmodi negotiationibus ciues patiuntur damnum: etenim vilius emerent si nemo magnam copiam mercium colligeret. Respondetur breuiter. Quòd merces sunt in duplici differentia, quædam quæ non sunt necessarię ad vitæ sustentationem neque ad communem statum reipublicę, v. g. psittaci & simiæ & multi ornatus mulierum. Et de huiusmodi nulla difficultas est: vnusquisq; vnusquisque enim potest emere quantam velit copiam harum mercium: quia inde non damnificatur respublica. Aliæ merces sunt necessariæ & cōuenientes conuenientes ad communem statum reipublicæ. Verbi gratia, Panis & vinum & cæ teri cibi cōmunes communes , & panni ad vestes communes faciendas.
De huiusmodi mercibus sit prima conclusio. Regulariter loquendo, iniquè agunt mercatores qui magnam copiam eiusmodi mercium emunt præuenientes ciues paratos ad emendum sigillatim. Probatur, quia pretium illarum mercium erit multò maius, quam si tales merces à pluribus in publico repræsentarentur: ergo sua industria huiusmodi negotiatores damnificant rempublicam, & ciues, & tale pretium non est æstimandum licitum, sed potius est impedimẽ tum impedimentum iusti pretij, quod aliàs secundum communi fori æstimationem curreret. Diximus regulariter loquendo: quia si ille negotiator venderet reipublicæ tales merces cō muni communi pretio quo venderent alij negotiatores de longè illas asportantes: licita est talis negotiatio, sed vt in plurimum non ita contingit.
Secunda cōclusio conclusio . Postquam ciues emerunt sibi necessaria & conuenientia, licitum est & cōueniens conueniens , quòd negotiatores emant magnā magnam copiam istarum merciũ mercium , vt postea minutatim vendant & lucrum capiant. Probatur, quia per huiusmodi negotiationẽ negotiationem non resultat incōmodũ incommodum Reipub. sed potius commodũ commodum : oportet enim quòd huiusmodi merces sint in promptu pro peregrinis & pro ciuibus qui non potuerunt emere, & pro pauperibus. Sed de hac re pertinebit ad Præto rem ordinare, ne tales negotiatores præueniant ciues paratos ad emendum, & ne postea dum minutatim vendunt augeant plus nimio pretium.
DVbitatur tertiò. An qui sunt negotiatores ex officio, licitè possint carius vendere quam alij, & quomodo sit mensurandum iustum illorum pretiũ pretium ? Ad quod respondet Scotus in 4. distinct. 15. quæst. 2. artic. 7. quòd soli mercatores ex officio, possunt in rerum venditione lucri facere tantum quantum eis respublica assignasset, si ad hoc officium eos conduxisset. Ratio eius est: quia si non essent in republica huiusmodi negotiatores voluntarij, ipsa respublica teneretur prouidere de ministris qui hoc facerent, videlicet vt asportarent merces necessarias communitati. Magister Soto lib. 6. de Iustitia. quæst. 2. artic. 4. dicit, hanc regulam Scoti non esse omnino repudiandam, neque tamen semper posse seruari.
Nihilominus sit nobis prima conclusio. Hæc regula Scoti valde fallax est regulariter loquendo. Probatur primò. Quia cōtingit contingit sæpè, quod pretium rerum venalium vilescat, postquam isti mercatores asportauerũt asportauerunt merces suas: vel quia est paucitas emptorũ emptorum , vel magna copia mercium quæ aliundè superuenerunt: & tunc constat iniquum esse, quod eiusmodi negotiatores vendant merces suas etiam ipso pretio quo emerunt. Probatur, quia tunc iustum pretium est quod currit iuxta communem æstimationẽ æstimationem fori, quod quidem tunc erit multò vilius quam pretiũ pretium quo ipsi emerunt: quapropter nihil pro sua industria & labore possunt capere. Et rursus poterit cōtingere contingere , quod postquam illi mercatores asportauerunt merces suas, augescat iustum pretium propter multitudinem emptorum, vel raritatem mercium: & tunc iustum pretium erit, quod secundum communem æstimationem fori currit: etiam si sit multò minus quam esset stipendiũ stipendium quod respublica ministris designaret. ¶ Secundò probatur. Nam ex illa regula Scoti sequuntur magna inconuenientia. Primò, quod si mercator casu fortuito facit iacturam omnium mercium, respublica tenetur resarcire illud damnum, vel si faceret iacturam medietatis mercis posset ille mercator vendere aliam | medietatem, tanti quanti totas merces venderet. Probatur sequela. Quia si ille esset purus minister reipublicæ reciperet iustè tantum lucri, nisi integras merces asportasset. Item sequeretur, quòd si duo mercatores ita se haberent, quod alter emeret merces multò cariùs quàm alter, vel quia à remotioribus partibus attulit illas, vel quia erat raritas mercatorum quando ille emebat prudenter tamen emebat: sequeretur, quod isti duo negotiatores eodem tempore & loco possent vendere easdem merces pretijs notabiliter distinctis. Probatur sequela. Quia ille qui cariùs emit, non potest suum integrum stipendium obtinere: nisi multò cariùs vendat quàm alter. Denique probatur conclusio & ostenditur ratio nostræ doctrinæ, scilicet ex differentia quæ est inter purum ministrum & negotiatorem, qui est dominus suæ pecuniæ & suarum mercium. Nam ad officium ministri solum pertinet, vt diligenter & prudenter gerat negotium domini, quod si negotium perierit domino perit: at vero negotiator qui est dominus sicut sentit commodum quando negotiatio prosperè succedit: iustum est, vt etiam sentiat damnum, quando non ita succedit. Verum est tamen, quod consideratio regulæ Scoti potest esse vtilis, quando respublica vult taxare pretium alicui generi mercium propter bonum cō mune commune . V. g. quando vult taxare pretium tritici; tunc enim debet habere rationem industriæ & laboris quem coloni impendunt vt possint sustentari de suo labore: hoc autem respublica in communi considerat, & vt in plurimum, nec enim potest prouidere singulis colonis in omni euentu.
Secunda conclusio. Licitum est negotiatoribus ex officio, aliquanto carius vendere quam alij ciues. Hanc conclusionem ponit Syluester verbo, emptio. quæst. 10. & Scotus vbi supra. Et Caietanus hic expressè dicit, quod isti negotiatores possunt cariùs vendere qua emunt. Ratio est, quia isti negotiatores vtiles sunt reipublicæ & necessarij: ergo non debent frustra negotiare. Sed hæc conclusio ea conditione intelligenda est, vt iustum pretium æstimetur secundùm communem vsum fori inter ipsos negotiatores & populum: non secundùm laborem & in dustriam alicuius particularis negotiatoris. Est etiam intelligenda conclusio, tam de negotiatoribus qui vendunt minutatim, quā quam de his qui vendunt in magna quantitate. Maximè autem intelligitur conclusio de obligatis reipublicæ ad vendendum aliquod genus mercium: quia illa obligatio est pretio æstimabilis, exponunt enim se ipsos multis periculis propter commodum reipublicæ. ¶ Denique probatur conclusio sic intellecta. Quia secundum communem opinionem, iustum est vt campsores aliquid lucri accipiant dum cambiunt pecuniā pecuniam maioris momenti cum pecunia minoris momenti: quia hoc vtile est communitati.
DVbitatur quartò principaliter. An sit licitum vendere cariùs expectata pecunia quàm numerata? Et eadem quæstio est de emptione & venditione quæ fit anticipata solutione, antequàm tradantur merces. Hæc quæstio affinis est materiæ de vsuris, de qua re disputant Iurisperiti in cap. in ciuitate. & in capit. nauiganti. de vsuris. & in capit. ad nostram. de emptione & venditione. Summistæ verbo, venditio. & verbo, vsura. Ioannes à Medina in tractatu de restitutione. quæstione 38. Sotus libr. 6. de Iustitia. quæstione. 4. Et quidem omnes conueniunt in vna fundamentali conclusione, scilicet quòd venditio quæ fit cariori pretio propter solam expectationem solutionis secundùm aliquod tẽpus tempus , iniqua est & vsuraria. Intelligunt autem istam conclusionem, quando pretium excedit totam latitudinem pretij iusti & rigurosi. Probatur conclusio sic intellecta. Primò, quia in illa venditione exceditur iustum pretium quo æstimatur res quæ traditur in præsenti: ergo iniqua est venditio. Secundò probatur conclusio. In illa venditione includitur implicitè vsura: ergo &c. Probatur antecedens, quia perinde est expectare solutionem pecuniæ pro re quæ de præsenti traditur, acsi venditor mutuaret pretium rei emptori, Vt verbi gratia, pro viginti ducatis quibus res de præsenti æstimatur, reddat viginti quinque post annum: ergo &c. Et eadem est ratio de emptione quæ fit anticipata solutione antequàm res tradatur, quæ pluris æstimatur tempore quo tradenda est: perinde enim | valet, acsi emptor mutuaret triginta venditori, vt post certum tempus reddat sibi quadraginta, aut rem quæ valet quadraginta.
Nihilominus negotiatores multa fingũt fingunt , vt licitas faciant huiusmodi emptiones & venditiones. Sunt itaque sex tituli quibus existimant posse iustificari huiusmodi contractus.
PRIMVS titulus est ex communi æ stimatione mercium quæ venduntur ad creditum.
Arguitur ergo primò pro parte affirmatiua quæstionis. Et probatur quòd iste titulus sufficiat iustificare huiusmodi contractus. Quia communis æstimatio omnium negotiatorum est, quòd merces expectata pecunia pluris æstimantur, quàm quæ numerata pecunia venduntur: ergo &c.
Confirmatur. Quia frequentia emptorum est in causa, quòd res cariùs valeant; sed sunt plures emptores, qui quærunt merces quæ expectant solutionem in futurum: ergo ea ratione cariùs vendi possunt.
Arguitur secundò. Pecunia præsens pluris æstimatur quam absens: etenim absens toto illo tempore quo absens est inutilis est, præsens verò est quasi in actu vtilis aut certè in proxima potentia. Ergo hac ratione vt contractus iustificetur & sit æqualis, licitum erit venditori maius pretium exigere ab illo qui emit rem ad creditum: quàm ab illo qui emit numerata pecunia.
Arguitur tertiò à simili. Licitum est emere debita in futurum ab illo cui debentur, pro minori pretio quàm ipsa debita constent & sonent. Verbi gratia. Debet aliquis Paulo 100, licitum est Ioanni emere à Paulo illa 100 pro 90. de præsenti numeratis: ergo licitum etiam erit dare rem quæ modò valet 90 pro 100 in futuro tempore, quod quidem est vendere cariùs ratione expectatæ solutionis.
Eisdem argumentis proportionabiliter potest aliquis probare, quòd sit licitum emere viliùs quàm valeat res quando fuerit tradenda in futurũ futurum anticipata solutione.
Ad hanc difficultatem respondetur & sit secunda conclusio. Iste primus titulus insufficiens est ad iustificandum huiusmodi contractus. Hæc conclusio non aliter de no uo probatur quàm soluendo argumenta facta: quia ratio illius intrinseca, eadem est, atque primæ conclusionis fundamentalis.
Ad primum argumentum vt respondeamus obseruandum est, merces esse in duplici differentia. Quædam enim sunt, quarum minima pars venditur numerata pecunia, & tales esse solent merces quæ nauibus adducuntur ad portum, quæ vt in plurimum venduntur in magna quantitate alijs negotiatoribus capitalibus. Aliæ sunt merces quarum minima pars venditur ad creditum, aut certè magna pars venditur numerata pecunia. De mercibus primi generis diximus in fine huius tractatus: de mercibus vero secundi generis intelligitur nostra conclusio. Et ad primum argumentum negatur antececedens, si intelligatur de negotiatoribus prudentibus & non iniquis. Etenim merces secundum se nihil amplius habent vtilitatis, quando emuntur ad creditum, & quando emuntur numerata pecunia. Sed illa æstimatio quorundam negotiatorum oritur ex facilitate res illas emendi de præsenti, & auiditate vtendi rebus ipsis. Et per hoc patet ad confirmationem: quoniam illa frequentia emptorum ad creditum, non auget iustum rei pretium secundùm quòd de præsenti valet: sed mensura iusti pretij est illa quam faciunt mercatores qui emunt numerata pecunia. Et ratio est, quia iustum rerum pretium est, quo æstimantur quando hic traduntur, vt habetur in. l. Falcidia. & in. l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. quapropter emptores etiam si plurimi sint ementes ad creditum, impertinenter se habent ad iustũ iustum pretium cōstituendũ constituendum in huiusmodi mercibus.
Ad secundum argumentum respondetur nego antecedens, si consideretur pecunia secundum se seclusa industria negotiatoris. Etenim pecunia secundum se infructifera est, neque habet alium vsum in ratione pecuniæ: nisi quando distrahitur per industriam negotiantis. Quapropter ratione temporis expectati, non potest venditor aliquid amplius pecuniæ exigere, quàm hic licitum sit accipere, aliâs enim quilibet mutuator pecuniæ, eadem ratione posset exigere lucrum ex mutuo, propter expectationem temporis.
Ad tertium vt respōdeamus respondeamus , necesse est examinare, an sit licita emptio debiti in futuro soluendi pro minori pretio de præsenti.
DVbitatur ergo quintò. An licitum sit pro minori pretio emere pagas acerbas? de qua re sunt duæ sententiæ. Prima est Adriani in 4. in materia de restitutione folio 36. & videtur esse Syluestri verbo vsura. 2. §. 14. quanuis in fine videatur oppositum tenere quàm Adrianus. Et sententia est quæ negat licitum esse huiusmodi contractum pro minori pretio quàm constent & sonent ipsa debita acerba: nisi quando fuerit periculum recuperandi, vel notabilis difficultas. Eandem sententiam sequitur Ioannes de Medina, vbi supra. Altera sententia est Caiet. verb. vsura, cap. vlt. asserentis licitā licitam esse huiusmodi emptionem: si fiat iusto pretio currente. Et probatur primò hæc sententia. Quia in huiusmodi contractu, si aliqua iniustitia esset, maximè vsura: sed hæc non, ergo. Probatur minor. Quia in huiusmodi contractu, nulla est ratio mutui ex aliqua parte neque implicita neque explicita, ergo nulla est ratio vsuræ. Consequentia patet, quia vsura est mutuum ex lucro. Antecedens probatur. Quia si verbi gratia, Ioannes emit à Paulo 100 quæ illi debet Petrus pro nonaginta datis de præsenti: tũc tunc Ioānes Ioannes nihil mutuat Paulo, quia de ratione mutui est, quòd mutuatarius maneat obligatus ad soluendum aliquid in futuro; sed Paulus statim eripitur ab omni obligatione dato iure Ioanni ad recuperandum illa debita. Eodem argumento constat, quòd neque Ioannes sit vsurarius: quia ille non accipit mutuum, sed ius recuperandi sibi illa debita quæ antea debebantur Paulo, neque vltra manet obligatus ad aliquid reddendum ipsi Paulo. Ergo nulla est ratio mutui ac proinde nec vsuræ.
Probatur secundò & confirmatur. Nam Paulus de præsenti dat totum ius quod habet ad illa 100 ipsi Ioanni emptori, Ioannes autem de præsenti dat nonaginta pro illo iure, suscipiens in seipsum curam recuperandi: ergo totus contractus illic perficitur de præsenti ex vtrâque parte, ac per consequens nulla est ratio vsuræ: siquidem neuter manet alteri obligatus. Ex hoc infert Ca ietanus, quòd contractus ille erit licitus & iustus intra limites emptionis & venditionis, si fiat iusto pretio. Fiet autem iusto pretio, si illud pretium sit quod communiter currit inter negotiatores absq; absque dolo & fraude, attentis circunstantijs loci & temporis, & abundantia vel penuria pecuniæ. Propter hæc argumenta videtur quibusdam Theologis doctissimis, quòd non sit improbabilis sententia Caietani. Nobis tamen semper visa est durissima, vbi non fuerit periculum recuperandi illa debita acerba. Et arguitur primò cōtra contra illā illam . Si ius illud quod habet Paulus ad recuperādum recuperandum 100 est vendibile pro minori pretio de præsenti, sequitur, quòd ipsemet Petrus debitor possit emere pro minori pretio illud ius; consequens videtur magnum inconueniens: quia pro nonaginta datis anticipata solutione eripit se ab obligatione reddendi 100. Aliqui concedunt consequentiam & admittunt consequens secundùm sententiam Caietani. Alij verò assignant differentiam inter illos contractus: quia Petrus debitor, est obligatus ad totum debitum soluendum, vnde datis modò nonaginta, non eripitur ab illa obligatione propter anticipatam solutionem: at vero Ioannes ille, non tenebatur Paulo creditori: quò fit, vt possit dare liberè Paulo creditori nonaginta pro iure quod habet ad illa 100. Arguitur tamen secũdò secundò cōtra contra sententiā sententiam Caiet. quia illa in practica præbet multam occasionem palliandi vsuras; poterunt enim facilè fingi debita acerba, & sub isto titulo fieri multi cōtractus contractus vsurarij, saltim virtualiter & implicitè.
Sed arguitur tertiò. Magis efficaciter & metaphisicè contra istam sententiam. Illud ius quod habet Paulus ad 100 reuera valet 100; ergo iniquum est emere pro nonaginta. Antecedens probatur. Nam quando ipse Paulus vẽdidit vendidit merces suas pro 100 in futurum soluendas, iusto pretio vẽdidit vendidit ; (Hoc enim pręsupponimus, & quod debitũ debitum non habet aliā aliam acerbitatem nisi tẽporis temporis ), ergo æ qualitas est inter ius quod ille habet ad suas merces, & inter ius quod acquirit ad illa 100 in futurum soluenda. Sed ius quod habebat ad merces valebat 100: ergo ius quod acquirit valet 100. Confirmatur. Quia in | contractu mutui hæc est æqualitas, quòd pro 100 quæ mutuat Petrus Paulo teneatur Paulus reddere alia 100. Ergo inæqualitas est quod Ioannes emat illud ius à Petro pro minori pecunia, scilicet pro nonaginta. Neque valet dicere, quòd Ioannes non emit 100 pro 90. Sed ius ipsum quod habet Petrus ad illa 100, quod quidem ius debilitatum est in eo, quòd ipse Petrus ipso facto quòd mutuauit, obligauit se non petere illa 100, vsque ad statutum tempus: cum igitur Ioannes velit nunc subintrare illam obligationem & eripere Petrum ab illa: meretur quòd minatur sibi aliquid de numerata pecunia de præsenti, dum emit ius ad recuperandum illa 100. Non inquā inquam valet ista responsio: quia pari ratione possemus dicere, quòd ipsemet Petrus à principio dum mutuabat Paulo 100, poterat exigere ab illo aliquod lucrum, propterea quod ipse Petrus se libere subijciebat illi obligationi non petendi. Deinde. Ius illud ad recuperandum 100 à Paulo secundum se toto illo tempore expectationis inutile prorsus est: sed totus eius valor desumitur ex illis 100 quæ soluenda sunt transacto tempore, ergo neque plus neque minus valet, quàm illa 100, nisi sit periculum recuperandi: neque est alia acerbitas in illo iure quàm expectatio temporis.
Arguitur quarto contra eandem sententiam Caietani. Sequeretur ex illa, quòd duo socij possent licitè ditari ex alienis sub spe illius contractus emptionis solutionis acerbæ. Verbi gratia, sunt Ioannes & Paulus socij, & Paulus emat ab alio tertio merces pro 100 iusto quidem pretio, expectata tamen solutione vsq; vsque ad annum: tunc accedat Ioannes & emat ab illo tertio pagam illam acerbam pro 90. & rursus ipse Ioannes emat ab eodem tertio alias merces pro 100 expectata solutione ad annum, & tunc accedat Paulus & emat illam pagam acerbam pro 90, atq; atque ita poterunt Petrum expilare & ditari.
PRO decisione ergo sit nobis prima cō clusio conclusio . Quando non est periculum recuperandi talia debita, neque faciendæ sunt expensæ in recuperatione illorum est iniqua emptio: si fiat pro minori pretio quàm constent & sonent ipsa debita. Hanc con clusionem probat tertium argumentũ argumentum cum sua confirmatione. Est enim inæqualitas inter pretium, & rem venditam: vnde emptor tenebitur ad restitutionem.
Secunda conclusio. Huiusmodi iniquitas est virtualiter vsura palliata. Probatur. Nam virtualiter & æquiualenter ipse emptor Ioannes, quasi mutuat pecunias Petro scilicet nonaginta de præsenti, vt in futuro accipiat 100. Neq; Neque valet respondere, quòd ipse Petrus non manet obligatus reddere illa 100 de futuro, quod erat de ratione mutuatarij, ac proinde nulla est ibi ratio mutui neque vsuræ. Hæc inquam responsio non valet. Nam perinde est æquiualenter, quòd ipse Petrus manet obligatus ad reddendum 100, vel quòd det potestatem suam ad recuperandum illa 100 in tempore futuro: ergo est illic æquiualenter ratio mutui. Confirmatur. Si Petrus in eodem casu, nolet se obligare ad reddendum illa 100 in tempore futuro pro 90 receptis de præsenti, nihilominus daret Ioanni fideiussorem qui se obligaret ad reddendum illa 100, tunc profectò ille contractus habet rationem mutui: sed idem est dare Ioanni ius quod habet certum ad recuperandum illa 100, atque si daret fideiussorem: ergo vtrobique est ratio mutui, saltim virtualis: ac proinde vsurarius est ille contractus & nobis certè improbabilis sententia Caietani.
Tertia cōclusio conclusio . Nihilominus si quis bona fide sequutus sententiam Caietani & aliorum emit pagam acerbam minori pretio: neque peccabit neque tenebitur ad restitutionem, sed poterit prudens confessarius dissimulare factum præteritũ præteritum & admonere ne de cætero id faciat: alioquin quæ rat alium confessarium, nisi forte ipse sit proprius parochus erga quem ipse pœnitens ius habet, vt audiat cōfessionem confessionem suam: & tunc tenebitur confessarius illum absoluere sequutus opinionem probabilem. Ratio istorum est: quia in dubijs melior est cōditio conditio possidentis: ergo ipse pœnitens qui iam possidet lucrum, non tenetur restituere: siquidem dubium est, an sit licitus ille contractus vel non, & rursus ipse pœnitens habet ius acquisitum erga cōfessarium confessarium , qui non est propriè, si iam audiuit eius cōfessio| p. 568 nem confes sionem : at vero erga proprium habet ius vt audiat: vnde vterque in prædicto casu tenebitur absoluere pœnitentem, etiam si sequatur nostram sententiam speculatiuè: eo quòd ipse pœnitens non tenetur illi credere neque capax est tantæ subtilitatis doctrinæ, ad distinguendum rationem mutui & vsuræ in tali contractu.
Secundus titulus sumitur ex ratione lucri cessantis vel damni emergentis. De quo titulo plura dicemus in quæstione sequẽti sequenti , articulo. 2. nunc autem breuiter sit conclusio. Licitum est venditori cariùs vendere expectata pecunia, quando reuera erat venditurus numerata pecunia: & ex eo quòd vendit, sequitur illi aliquod damnum, vel cessat aliquod lucrum. Ratio est: quia licitum est venditori seruare se indemnem, quando solicitatur ab emptore vt vendat expectata pecunia. Ita docet Diuus Thomas in articul. 1. supra. Magister Soto lib. 6. de Iustitia & iure. quæstione. 4. articulo. 1. quanuis concedat, quòd in tali casu licitum est venditori amplius accipere quàm sit iustum rei pretium propter damnum emergens: non tamen propter lucrum cessans. Sed tamen non probat efficaciter istam sententiam, & est singularis in illa; omnes enim conueniunt in hoc quòd ratione lucri verè cessantis, in prædicto casu, licitum est vẽditori venditori aliquid amplius exigere, quàm sit aliâs iustum pretium. Obseruandum est tamen attente à confessarijs, an iste titulus sit fictitius: multi enim ex negotiatoribus dicunt, quòd poterant ipsi pecunia præ senti amplius negotiari & amplius lucrari. Hæc enim excusatio nulla est, quando ipse negotiator habet tantam copiam mercium, quòd partim oportet vendere ad creditum, partim numerata pecunia: vel etiam habet tantam copiam pecuniæ, quòd non erat impẽsurus impensurus totam in negotiationes suas, sed semper seruat aliquid in deposito.
Tertius titulus est, periculum cui venditor se exponit dum vendit merces suas homini malæ fidei, quod vulgo dicitur, mala dita.
DVbitatur ergo sextò, An quando re vera est tale periculum, & prudenter timetur, vel quòd erunt faciendæ ex pensæ in recuperatione pretij, aut quòd omnino peribit pretium: licitum sit venditori aliquid amplius iusto pretio exigere, quando fit contractus expectata pecunia?
Arguitur primò pro parte negatiua, ex capitul. nauiganti. de vsuris, vbi definitur, quòd est vsurarius mutuator qui recipit aliquid vltra sortem: ea ratione quia suscipit in se periculum mutui; sed in casu posito, ille venditor exigit aliquid vltra sortem ea intentione, quia suscipit in se periculum mutui implicitè: ergo vsurarius est.
Arguitur secundò. Venditor non potest exigere aliquid præter damnum & detrimentum quod sequitur ex ipsa venditione secundum se: sed tale periculum non sequitur ex ipsa venditione secundum se, sed quia ipse voluntariè se committit tali periculo, poterat enim exigere fideiussorem si emptor non erat bonæ fidei, vel pacisci cum illo de soluendis expensis faciendis in recuperatione pretij, vel etiam quòd si non soluerit definito tempore, aliquid amplius soluat: ergo si venditor hæc omnia omittit, deputet negligentiæ suæ periculum quod sequitur, & non faciat venditionem iniquam & iniustam.
Arguitur tertiò. Emptor non tenetur liberare venditorem isto metu & periculo aliter quàm soluendo statuto tempore, vel dando illi fideiussorem: ergo venditor iniquè exigit aliquid amplius quàm iustum pretium ratione talis periculi.
Sed pro parte affirmatiua arguitur primò. Venditor licitè potest deducere in pactum damnum emergens, vt dictum est; sed ex tali venditione emergit sibi damnum, eò quòd manet in periculo & metu amittendi bona sua: ergo hac ratione poterit aliquid amplius exigere.
Arguitur secundò. Centum ducati expositi verè periculo, minùs æstimantur à viris prudentibus, ita vt licitum sit emere illos pro nonaginta vel octuaginta: ergo venditor incurrit damnum cum exponit merces suas tali periculo, ita vt iam non æstimentur tanti quanti si haberet illas apud se.
Tertiò. Aliquis fideiussor poterit ali| quid exigere pro fideiussione, eo quòd exponit se periculo soluendi capitale; ergo etiam ipse venditor poterit idipsum exigere: quia se exponit æquali periculo.
Propter argumenta prædicta, quidam tenent partem negatiuam, quidam vero affirmatiuam. Affirmatiuam tenet Ioannes de Medina vbi supra, negatiuam tenet Soto vbi supra.
PRO decisione sit prima conclusio. Venditor licite potest deducere in pactum vltra iustum pretium rei venalis, expensas faciendas in recuperatione debiti. Ratio huius est: quia in tali casu reuera est damnum emergens venditori, qui proprijs expensis recuperat iustum pretium; ergo poterit illas in pactum deducere, vt seruet se indemnem.
Secunda conclusio. Ratione vero periculi & metus recuperandi pretium, non potest venditor aliquid amplius exigere ab emptore quàm iustum pretium. Hanc probant argumenta facta pro parte negatiua. Et præterea probatur. Quia non est medium ordinatum & proportionatum ad tolendum periculum & metum, quòd emptor promittat se daturum 100 pro re quæ valet 90: quoniam ipsamet 100. manent in eodem periculo. Dixi tamen ab eodem emptore non posse venditorem amplius exigere: quia si quidam alius tertius solicitaret venditorem, vt venderet ad creditum homini malæ fidei, licitum esset venditori exigere ab illo solicitatore aliquid pretij, maximè numeratæ pecuniæ: propterea quòd vendit tali homini ad creditum.
Ad argumenta partis affirmatiuæ, quatenus militant contra istam conclusionem respondetur. Ad primum, quòd illud periculum non est damnum emergens præter ipsum iustum pretium quod manet in periculo: cui periculo sufficienter satisfacit emptor, si postea soluat iustum pretium definito tempore. Et hoc quidem verum est quantum est ex parte contractus; cæ terum si emptor sit homo malæ fidei: tunc venditor petat fideiussorem, vel non vendat; quòd si vendiderit: sibi imputet tale periculum. Ad secundum patet ex dictis. Dicimus enim, quòd venditor voluntariè & imprudenter se exponit tali periculo: neque esse medium ordinatum vt se eripiat à tali periculo, quòd exigat aliquid amplius quàm sit iustum pretium.
Ad tertium negatur consequentia. Non enim est eadem ratio de fideiussore & de ipso venditore. Quia ipse fidei iussor nullum expectabat commodum ex contractu venditoris, & dum fidei iubet exponit se periculo soluendi capitale pro homine malæ fidei: & ideo potest exigere aliquid pretij tàm à venditore, quàm ab homine malæ fidei. At vero ipse venditor expectat commodum ex venditione: vnde æquum est, vt se exponat tali periculo, vel petat fideiiussorem.
Quartus titulus est, quando venditor seruaturus erat merces vendendas in tempore futuro, in quo cariùs erant valituræ: vel asportaturus erat illas in alium locum, vbi cariùs venderentur v. g. erat asportaturus triticum ad locum vbi non est pragmatica.
DVbitatur ergo septimò. An ratione huius tituli, possit venditor amplius exigere quàm sitiustum pretium rei de præ senti? Et idem proportionabiliter quærimus de emptore, an possit emere merces viliùs quàm de præsenti valeant: propterea quod recepturus erat illas merces tempore quo viliùs sunt valituræ? & quoniam iste titulus magnam habet affinitatem cum secundo titulo de damno emergente & lucro cessante: Respondetur breuiter. Venditor potest iustè ratione huius tituli vendere cariùs merces quàm valeant de præsenti: siue vendat numerata pecunia siue expectata. V. g. seruaturus erat Petrus triticum suum reuera ad vendendum mense Maij: quo tempore prudenter iudicatur cariùs valiturum; poterit de præsenti cariùs vendere quā quam nunc valeat. Ista conclusio definitur cap. Nauiganti. de vsuris. Et ratio est: quia venditor potest se indemnem seruare quando solicitatur ab emptore.
Secunda conclusio. Emptor similiter poterit iustè emere merces tradendas in futuro siue numerata siue expectata pecunia: eo pretio quo sunt valituræ quando tradendæ sunt, etiam si sit vilius quàm de præsenti currat. Hæc conclusio similiter est definita | in dict. cap. Nauiganti. Et ratio est: quia merces æstimantur humano iudicio, secundùm quòd veniũt veniunt in vsum hominum; ergo cum illæ merces non veniāt veniant de præsenti in vsum hominum: iustum pretium erit quo æstimabuntur pro illo tempore quando tradendæ sunt. Et ista conclusio cum sua ratione notanda est pro his quæ dicenda sunt in vltimo titulo.
Nota tamen, quòd prædictus contractus dupliciter potest fieri. Primò, non determinando pretium de præsenti sed remittendo in futurum qualecumque fuerit quando tradendæ sunt merces: & iste modus est planissimus absque scrupulo. Secundo modo potest celebrari iste contractus ad arbitrium boni viri, habita ratione circunstantiarum loci & temporis: & tunc iustum pretium poterit taxari secundùm quandam mediocritatem: ita vt vtraque pars maneat in æquali periculo & in æquali commoditate secundùm spem. V. g. si possibile est secundum prædictas circunstantias humano more, quòd mense Maij valeat triticum 14. argenteis: possibile etiam est, quòd valeat 12: tunc æqualis conuentio erit si fiat contractus pro 13.
Quintus titulus est, quando merces non erant seruandæ à venditore in futuro: sed tamen tempore solutionis expectatæ, cariùs erant valituræ secundùm æstimationem hominum.
DVbitatur ergo octauò, An in tali casu liceat vendere cariùs expectata pecunia quàm de præsenti valeant merces? Pro parte affirmatiua arguitur primò ex cap. In ciuitate de vsuris. vbi Alexan. III. dicit, quod si piper & cinnamomum valet numerata pecunia quinque libris, potest venditor expectata pecunia vendere sex libris, dummodo dubium sit, merces illas tempore solutionis plus minusvè esse valituras. Sed tamen communis solutio ad istud cap. esse solet, quod Pontifex intelligit quando merces essent seruandæ in futurũ futurum vendendæ. Sed cōtra contra istā istam intelligẽtiā intelligentiam arguitur tripliciter. Primo, quia Alexan. III. ibi absolutè loquitur. Secundò, quia quāuis quamuis Greg. IX. in. d. c. Nauiganti, ponat illā illam exceptione, scilicet, si venditor seruaturus erat merces in illud tẽpus tempus quo cariùs erant valituræ: tamen casus cap. In ciuitate distinctus est à casu cap. Nauiganti; quod patet, quia casus cap. in Ciuitate habet speciem vsuræ, vt ibidem dicit Pōtifex Pontifex : at vero casus cap. Nauiganti. iustissimus est: neque habet speciem vsuræ, ergo est distinctus, ac per cō sequens consequens exceptio facta in cap. Nauiganti, non potest applicari capitulo in Ciuitate. Tertio arguitur à simili. Licitum est emere viliùs numerata pecunia, quàm tunc valent merces de præsenti, quando verò similiter creditur, quod tempore quo tradendæ sunt merces viliùs sunt valituræ, vt diximus in titulo præ cedenti, conclusione. 2. Ergo viceuersa licitum erit vendere modo cariùs expectata pecunia: quando tempore solutionis veròsimiliter creditur quod merces cariùs sunt valituræ.
Propter hæc argumẽta argumenta Caiet. q. seq. ar. 2. tenet contra communem intelligentiā intelligentiam cap. in Ciuitate. Idipsum dicit in summa verbo vsura exterior. Arbitratur enim distinctum esse casum vtriusq; vtriusque capiti: pro cuius intelligẽtia intelligentia distinguit; Nam prorogatio temporis solutionis dupliciter potest considerari & fieri; Primò vt ipsa prorogatio sit actio distincta à contractu venditionis, ita sanè vt intelligatur venditio iam perfecta per traditionem rei, & deinde ratione expectationis tẽ poris temporis solutionis aliquid amplius exigatur: & isto modo contractus est vsurarius. Altero modo ipsa prorogatio poterit considerari vt complens contractum venditionis; ita sanè vt non antea intelligatur perfecta venditio: nisi pro tempore solutionis pecuniæ: & isto modo vẽdere vendere licitum esse ait cariùs merces quàm nunc valeant: si tempore solutionis creduntur cariùs valituræ. Et iste inquit est casus cap. in Ciuitate. Ratio Caietani esse potest ex doctrina illius, quod venditio non est perfecta & completa vsq; vsque ad tempus solutionis; sed si fieret tempore solutionis esset licita & iusta: ergo etiam modò contractus ille qui fit ex nunc pro tũc tunc erit licitus & iustus. Hāc Hanc sententiam Caietani non probat Soto lib. 6. de Iustitia quæst. 4. art. 2. sed neque omnino improbat illam.
Nihilominus nobis videtur simpliciter reprobanda sententia, & ponimus conclusionem. Ille contractus est illicitus & vsurarius. Probatur primò. Quia sentẽtia sententia Caietani est | contra omnium doctorum decreta & cōtra contra communem intelligentiam cap. in Ciuitate. Deinde, quia fundamentũ fundamentum Caietani nullum est, quod probatur. Quia venditio perficitur quando res traditur emptori tāquàm tanquàm domino illius, etiam si expectetur solutio in futurum; ergo fundamentũ fundamentum Caietani nullum est: & implicat cōtradictionem contradictionem dicere, quod venditio non est perfecta, & quod emptor maneat dominus rei, ita vt sibi stet aut pereat; ergo fictitium est dicere quod illa venditio fit ex nunc pro tunc como entonces valiere : nam reuera perficitur nũc nunc cum res traditur: & secundùm communem omniũ omnium sensum dicitur, quod res illa iam est vendita ad creditum. Confirmatur à simili. Si episcopus vẽ data vendata licui beneficium & statim tradat, expectet autem solutionem in futuro; iam est perfectè simoniacus & incurrit omnes pœnas iuris vt ipse Caietanus concedit infra quæst. 100. at verò si viceuersa episcopus recipiat statim pretium pro beneficio tradendo in futurum, non est perfectè simoniacus nisi mẽ talis mentalis , nec incurrit pœnas iuris donec tradat beneficium. Et ratio est, quia reuera nōdum nondum vendidit beneficium donec tradiderit illud: ergo simili modo, venditio rei temporalis tunc substantialiter perficitur, quādo quando res traditur, siue expectata siue numerata pecunia. Tertio. Quia ex sententia Caietani sequeretur, quod qui non erat seruaturus merces suas in futurum: licitè posset cariùs illas vendere, quàm qui erat seruaturus ad tempus quo cariùs erant valituræ. Probatur sequela. Nam qui erat seruaturus, tenetur minuere de pretio tantum, quantum ipse erat impensurus in seruandis mercibus, & quantum erat periculi in illarum conseruatione; At vero qui non erat seruaturus nullas expensas facturus erat, ac proinde cariùs poterit vendere. Ad argumentum in oppositum ex cap. in Ciuitate bene responsum est illic in argumento. Ad primam replicam respondetur, quòd Gregorius IX. explicuit illud caput in alio cap. Nauiganti: Neque est distinctus casus secundum speciem quantum attinet ad rem præsentem secundùm rationem vsuræ vel non vsuræ. Vnde ad secundam replicam respondetur, quod poterit etiam palliari vsura in casu cap. Nauiganti, si venditor fingit se ser uaturum & non erat seruaturus merces. Ad tertiam replicam negatur cōsequentia consequentia . Differentia est manifesta: quia venditio perficitur quando res traditur, non autem perficitur quādo quando traditur sola pecunia, etiam si fiat pactum in futurum tradendi rem.
Sextus titulus est specialissimus in quoddam genere mercium, non solum propter modum vendendi in magna quantitate: sed etiam quia omnes illæ merces vel quasi omnes, venduntur expectata pecunia. Vt v. g. sunt Tapetes qui deferuntur de Flandria ad portum, vel etiam Pissus quod Hispanè dicitur Olanda & id genus merciũ mercium quæ deferũtur deferuntur ad portũ portum ad prouisionẽ prouisionem totius Regni.
DVbitatur ergo nonò. An licitum sit vẽ dere vendere huiusmodi merces eodem tempore & loco cariori pretio expectata pecunia, quàm vendantur quædā quædam merces ex illis numerata pecunia in parua quantitate? Pro parte negatiua arguitur primò. Iustum rerũ rerum pretium est illud, quod in præsenti æstimatur secũdũ secundum cōmunẽ communem vsum fori numerata pecunia; Sed quædam merces eiusdem speciei æqualiter bonæ vendũtur venduntur eodem tempore & loco viliori pretio: ergo illud est pretium iustum, & non illud alterum carius expectata pecunia. Arguitur secundi. Si omnes illæ merces venderentur eodem tempore & loco numerata pecunia, procul dubio æstimarẽtur æstimarentur multo viliori pretio, ergo carius pretium quod exigunt negotiatores propter expectationem temporis iniquum est. Arguitur tertiò. Nam si licitum est vendere has merces cariùs expectata pecunia, quā quam numerata, ergo quāto quanto ad lōgius longius tẽpus tempus expectatur solutio, licitum erit tanto cariùs vendere.
Sed in oppositũ oppositum est pro parte affirmatiua, Primò. Quia modus debitus per se in vẽdendis vendendis huiusmodi mercibus est, vt vendātur vendantur eo loco & tempore in magna quātitate quantitate : ex quo statim sequitur, quod non possint vẽdi vendi numerata pecunia, ergo iustum illarum pretium non potest æstimari numerata pecunia, sed æstimandum erit expectata pecunia.
Arguitur secundò. Si pretiũ pretium iustum harũ harum merciũ mercium æstimādũ æstimandum esset secundũ secundum quod vẽdũtur venduntur quędā quedam ex ipsis đ de pręsenti numerata pecunia: nemo vellet negotiari in huiusmodi mercibus, quia vix posset lucrari factas expensas.
Arguitur tertiò. Si pretium iustum harum mercium deberet æstimari (vt quidam aiunt) ac si omnes illæ merces venderentur numerata pecunia eodem loco & tempore: sequeretur, quòd esset iniustum pretium illud quo modo de facto venduntur quædam merces ex illis numerata pecunia. Probatur sequela. Quia si omnes illæ merces venderentur numerata pecunia. necessariò pretium deberet notabiliter vilescere propter abundantiam mercium, & raritatem emptorum: imò verò non esset numerus emptorum sufficiens ad tantam copiam emendam numerata pecunia, nisi in tātum tantum vilesceret pretium, quòd etiam pauperes inuitarentur ad emendum tapetes.
De hac difficultate sunt & fuerunt varia iudicia inter Magistros nostræ ætatis. Magister Soto olim dicebat, quòd iustum pretium harum mercium deberet æstimari, ac si omnes venderentur numerata pecunia: Idem asserebat Magister Cano doctissimus: quos ego ore proprio consului de ista definitione. Sed postea Magister Soto libro. 6. de iustitia, quæstione. 4. articulo. 1. ad quartum, fatetur se diu ancipitem fuisse in hac re definienda: sed tamen ibi iam declinat in fauorem venditorum expectata pecunia: & ait, licitum esse in casu prædicto cariùs vendere expectata pecunia quàm numerata, & quòd illud ęstimatur iustum pretium quod currit expectata pecunia in mercibus tam magnæ quantitatis: quod quidem probat argumento primo facto pro parte negatiua. Quam sententiam tenuerat olim sapientissimus Victoria com munis præceptor huius scholæ. Alij vero doctores semper persistunt asserentes iniquum esse vendere carius expectata pecunia quàm numerata. Nihilominus aiunt, quòd in casu posito venditores licitè cariùs vendunt expectata pecunia quàm numerata, ratione lucri cessantis: eo quòd sunt perpetui negotiatores, & ideò patiuntur damnum in expectatione pecuniæ, quam si haberent præ manibus, possent amplius negotiari & amplius lucrari.
Sed tamen hæc sententia sufficienter impugnatur argumentis factis pro parte affirmatiua. Deinde. Falsum est, quòd in casu posito sit verè lucrum cessans. Quia illi negotiatores non erant vendituri, imò neque poterant vendere numerata pecunia, ergo reuera non cessat illis lucrum.
PRO decisione notandum est, quòd pretium rei venalis dupliciter potest dici præsens. Vno modo dicitur præsens quod hîc æstimatur à viris probis & prudentibus, etiamsi non statim & de præsenti physicè loquendo soluatur pretium: altero modo dicitur præsens quod statim de præsenti physicè loquendo soluitur.
Notandum est secundò, quòd pretium præsens priori modo est iustum pretium cuiuslibet rei venalis: pretium vero præ sens secundo modo impertinenter se habet ad rationem iusti pretij: nam aliquando contingit vt coniungatur cum illo, aliquando verò expectatur iustum pretium soluendum futuro tempore.
Nota tertiò, quòd ratio quare in emptione mercium de quibus loquimur, non potest statim repræsentari pecunia, ea est: quia pretium non potest colligi nisi ex ipsismet mercibus in alijs locis & temporibus vendendis: propterea quòd huiusmodi prouisio mercium defertur per totam prouinciam & per totum Regnum, & ita ad arbitrium boni viri debet determinari tempus necessarium, intra quod huiusmodi merces possint minutatim vendi in alijs locis & colligi pecunia: vnde totum illud tempus debet reputari tanquam præsens respectu solutionis tantarum mercium. Explicatur hæc doctrina amplius. Si venditor ille magnus negotiator qui vehit tantas merces nauibus, mitteret illos ministros suos per totum Regnum vt minutatim venderent merces numerata pecunia: certè totum illud tempus quo expectaret venditor ille pecunias pro mercibus suis, reputaretur præsens tempus, & diceretur quòd ille vendit merces suas numerata pecunia: sic etiam æquiualenter quando alij negotiatores emunt tales merces, considerandi sunt quasi subordinati ministri illius magni negotiatoris: quanuis enim non sint omnino ministri, quia efficiuntur domini merciũ mercium quas emunt: sed tamẽ tamen quod attinet ad rationem præsentialitatis pretij soluendi, perinde | sunt quasi ministri: sunt enim negotiatores necessariò subordinati pro tantis mercibus expendendis.
Nota quartò, quòd forma quæ seruatur à viris probis & prudentibus in emptione harum mercium ea est, quòd primum taxetur pretium iustum secundùm æstimationem præsentem: deinde venditor & emptores cōueniunt conueniunt de tempore solutionis, quod quidem determinandum erit maius, aut minus ad arbitrium boni viri: secundùm quòd iudicabitur necessarium esse vt expendantur minutatim tales merces à negotiatoribus: & totum illud tempus debet reputari præsens, ac si solutio fieret numerata pecunia.
HIS ita constitutis sit prima conclusio. Licitum est in casu posito vendere illas merces cariùs expectata pecunia vsque ad præ dictum tempus: quàm in præsenti venduntur eædem merces numerata pecunia in parua quantitate. Hæc conclusio patet ex fundamentis præiactis & argumentis factis pro parte affirmatiua.
Secunda conclusio. Non licet vendere merces illas in magna quantitate cariùs quā quam in præsenti æstimantur, etiam expectata pecunia. Ista conclusio probatur argumentis factis pro parte negatiua. Et istæ conclusiones extenduntur ad omnes alios magnos negotiatores, qui in alijs regionibus quàm in portu, vendunt merces in magna quantitate dummodo eædem merces non vendantur in magna quantitate numerata pecunia eodem loco & tempore; tunc enim iustum pretium omnium mercium erit illud quod currit numerata statim pecunia.
Tertia conclusio. Negotiator qui taxato semel pretio prout in præsenti æstimatur, & determinato etiam tempore solutionis necessario ad expeditionem prædictarum mercium vt dictum est, vendiderit cariùs, eo quòd expectat ad longius tempus: vsurarius est. Hoc probatur eisdem argumentis pro parte negatiua factis, & proportionabiliter dicendum est de negotiatore qui emit viliùs in magna quantitate eodem tempore & loco, propterea quòd anticipat solutionem ante illud tempus necessarium, vt merces minutatim expendantur.
Ex dictis sequitur, quòd respectu diuersorum emptorum, in prædicto casu bene potest determinari diuersum tẽpus tempus maius aut minus, necessarium tamen vt merces expendantur minutatim: sed nihilominùs tunc non debet vendere cariùs vni quam alteri: propterea quòd vni est maius tempus necessarium ad expendendas merces quàm alteri: & totum illud reputatur præsens respectu solutionis.
Quarta conclusio. Qui pecunia numerata emunt viliùs eodẽ eodem tempore & loco, quia minutatim emunt merces illas in parua quā titate quantitate : licitè & iustè emunt. Ratio est: quia illæ merces sunt vltroneæ, & ideò meritò vilescunt in illo loco: quia ipse venditor compulsus necessitate vt sustentet se in portu vendit illas in parua quantitate; & signum est quod ille contractus est licitus: siquidem ille venditor illo pretio non venderet omnes merces quas habet. Denique probatur. Quia tũc tunc estraritas emptorum ad emendas illas merces minutatim numerata pecunia: neque est inconueniens quòd eodem tempore & loco sint duo distincta pretia: propter distinctum modum vendendi.
Quinta conclusio. Alij negotiatores qui postea easdem merces vendunt in singulis oppidis, non possunt illas cariori pretio vendere expectata pecunia quā quam numerata. Probatur. Quia tunc magna quantitas illarum mercium venditur numerata pecunia; ergo inde accipienda est æstimatio iusti pretij.
AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum nego maiorẽ maiorem si intelligatur de mercibus quæ vt in plurimum venduntur in magna quantitate, ac proinde expectata pecunia quæ ex ipsis mercibus aliàs venditis debet colligi. Neque tunc inconuenit quòd in parua quantitate viliori pretio vendantur eodem tempore & loco: quia tunc sunt merces vltroneæ.
Ad secundũ secundum negatur consequentia. Quia illæ conditionales non positæ in esse non constituunt pretiũ pretium iustũ iustum : quia pari ratione sequeretur, quod si aliquis habens magnā magnam copiam frumenti, venderet minutatim pretio currenti secundùm communem vsum fori: quòd ille esset iniustus. Probatur sequela. Nam si totum frumentum exponeret simul venditio| ni, certum est quòd pretium vilesceret propter copiam, ergo ille conditionales non faciunt iustum pretium.
Ad tertium respondetur, quòd nos nunquam concessimus, quòd formaliter loquẽ do loquendo ratione expectationis soluendæ pecuniæ: licitum sit cariùs vendere quam numerata concedimus autem quòd materialiter loquendo aliquando expectata pecunia, licitum est carius vendere quàm numerata propter alium iustum titulum: non solum ratione lucri cessantis vel damni emergentis: sed etiam propter modum vendendi in magna quantitate, quo venduntur aliquæ merces necessario expectata pecunia, quæ ex ipsismet debet colligi alibi venditis in alio loco & tempore, & totum illud tempus necessarium ad talem expeditionem reputatur tempus præsens moraliter loquendo pro illis mercibus.
DVbitatur decimò & vltimò. An sicut est licitum vendere cariùs expectata pecunia quam numerata propter prædictũ prædictum modum vendendi in magna quantitate: ita possit esse licitum aliquo titulo emere viliori pretio anticipata solutione propter modum emendi in magna quantitate, vel alia quauis ratione?
Arguitur primò pro parte affirmatiua. Ex communi vsu negotiatorum lanarum, qui emunt illas à pastoribus mense Octobris, aut Nouembris anticipata solutione: multo viliori pretio, quàm sunt valituræ mẽ se mense Aprilis aut Maij: quando tradentur. V. g. emunt mense Octobris. 30. argenteis arrobam vnam lanæ, quæ quidem quando tradenda est æstimabitur quadraginta argenteis. Sed durissimum esset condemnare multitudinem talium negotiatorum, ergo signũ signum est, quòd est aliquis titulus iustificans talem contractum.
Arguitur secundò. Negotiatio lanarum necessaria est Regno Hispaniæ multipliciter: non solum ad faciendos pannos pro vestibus, sed etiam vt asportentur in Flandriā Flandriam ex quibus illic conficiantur tapetes & in Hispaniam remittātur remittantur : sed talis negotiatio fieri non potest nisi magna copia lanarum ematur & vendatur ante ouium attonsionem, ad hoc vt negotiatores certi quòd habituri sunt illas illo tempore, præparent se & ministros suos ad lauandum & componendum illas merces: ergo licitum erit emere mense octobri viliori pretio, quod quidem pro tũc tunc æstimatur iustum.
Arguitur tertiò. Multitudo venditorum meritò solet esse causa minuendi pretium rerum venalium: sed mense Octobri & Nouembri, plurimi pastores vendunt lanas anticipata solutione lanarũ lanarum , quas tradituri sunt mense Aprili aut Maio: ergo merito mense Octobri viliori pretio æstimantur. ¶ Confirmatur. Quia tunc videntur esse quasi merces vltroneæ propter necessitatem pastorũ pastorum ad soluendum pastum gregum.
Arguitur quartò. Nam quod tempore traditionis lanarum pluris æstimentur, causa est raritas mercium: eo quòd iam maxima pars vendita fuerat anteriori pretio, ergo iustum pretium quod soluitur anticipata solutione, non debet regulari per illud pretium quod currit tempore traditionis lanarum. Probatur consequentia. Quia si iam non essent venditæ lanæ, profectò viliùs æstimarentur tempore attonsionis: eo quòd esset magna copia mercium. Et confirmatur. Non enim videtur iustum, vt maxima pars mercium venalium sequatur pretium minimæ partis: sed minima pars lanarum venditur tempore attonsionis: ergo lanæ quæ venduntur mense Octobri aut Nouembri, non debent sequi pretium lanarum quæ vendutur mense Maio.
Quintò arguitur. Merces istæ lanarũ lanarum habent ex natura sua, quòd sumptus pascendi greges ex ipsa lana nutrienda colligantur, ergo cum tempus soluendi pastũ pastum sit priusquā priusquam tempus attondendi oues: sequitur, quod pretiũ pretium iustum lanarum debeat æstimari & iudicari pro tempore solutionis pastus, quando lanæ venduntur anticipata solutione.
Vltimò. Idem modus emẽdi emendi permittitur & est in vsu in emptione piscaturæ marinæ anticipata solutione viliori pretio: eo quod piscatura non posset seruari nisi iam essent certi emptores, & soluissent aliquod pretiũ pretium pro expensis piscatorũ piscatorum , ergo pari ratione iustus erit ille contractus lanarum. De hac difficultate sunt duæ seutentiæ. Altera est Magistri Soto libro. 6. de iustitia, quæst. 4. art. 1. ad 4. | vbi tenet partem affirmatiuā affirmatiuam propter quintum argumentum quod fecimus: sed adijcit cōditionem conditionem , dummodò absit fraus, scilicet, quòd non fiat solutio anticipata solutione nisi per tres vel quatuor menses ante attonsionem ouium, aut saltem fiat intra annum traditionis lanarum: nam si fiat antea viliori pretio, erit emptio vsuraria. Altera sententia est Ioannis de Medina in lib. de restitutione quæst. 88. capit. 6. vbi reprobat omnino talem contractum emptionis rationibus communibus, quibus reprobari solet emptio quæ fit viliori pretio propter anticipatam solutionem.
Pro intelligentia huius difficultatis, oportet examinare factum ipsum quod facile variatur pro diuersitate temporum. Etenim quando scripsit Soto & Ioannes de Medina, ita contingebat in contractibus huiusmodi mercium, quòd omnes lanæ quæ attondebantur mense Aprili, ferè omnes iam venditæ erant anticipata solutione, saltim mense Decembri: pauci autem pastores diuites reseruabant venditionem ad mensem Aprilem aut Maium. Ratio autem facti erat: quia tunc erant plurimi emptores lanarum qui transmittebant illas in Flandriam, ita sanè vt nulla vellera lanæ remanebant apud pastores exposita venditioni. Nunc autem nostris temporibus non ita se habent res. Quoniam propter quotidiana bella in Flandria, & propter pericula piratarũ piratarum , non est tam frequens iste contractus & negotiatio lanarum: sed omnino superest apud pastores magna multitudo vellerum: ita vt vendantur postea etiam in mense Decembri, partim numerata pecunia partim expectata.
Nunc igitur si loquamur de priori illo tempore, sit prima conclusio. Probabilis est sententia Magistri Soto propter argumenta pro parte affirmatiua. Etenim ratio quare tempore traditionis lanarum, quæ venditæ fuerant anticipata solutione, aliæ lanæ vendātur vendantur cariori pretio numerata pecunia erat quia tunc erat raritas mercium & frequentia emptorum, quæ ratio erat quasi per accidens respectu iusti pretij lanarum quæ venditæ fuerant in maxima quantitate anticipata solutione. Huic sententiæ adhærent multi viri docti ex nostra familia Prædicatoria.
Nihilominùs sit secunda conclusio. Eodem ipso tempore mihi probabilius est, quod illa emptio est iniqua & vsuraria. Probatur primò. Nam pari ratione ex opposita sententia sequeretur, licitum esse emere quoscunque fructus terræ ab agricolis patientibus necessitatem, viliori pretio quàm sint valituri tempore traditionis. Probatur sequela. Quia eadem est ratio vtriusque contractus. Præterea. Talis contractus habet manifestam speciem vsuræ; nam continet implicitè mutuum ex quo mutuator lucrum recepturus est. v. g. pro 30. datis de præsenti recepturus est 40. tempore attonsionis lanarum. Quod si aliquis dicat, quòd modo pastor non vendit immediatè lanas quando recipit numeratam pecuniam, sed vendit obligationem reddendi certam quantitatem lanarum tempore attonsionis. Ista tamen solutio non sufficit. Quoniam obligatio ad reddendum 40. valet 40. emptor autem dat triginta: ergo vsurarius est, ac si mutuaret 30. recepturus 40. Et deniquè. Nulla ratio est sufficiens ad excusandum huiusmodi contractũ contractum ab vsura: ergo cum habeat speciẽ speciem vsurę vsura est. Antecedens probatur soluendo argumenta sententiæ affirmatiuæ, & simul proferendo nouas rationes, quibus ille contractus probatur vsurarius. ¶ Ad primũ primum enim respondetur, quòd illa consuetudo est iniqua sicut aliæ multæ in republica: quanuis aliquando excusentur negotiatores autoritate Doctorum quos consulunt: aliquando verò non excusantur: quia nolunt cognoscere veritatem, sed affectant ignorantiam ne faciant restitutionem. ¶ Ad secundum argumentum negatur consequentia. Nam tunc temporis dupliciter fieri poterat talis negotiatio lanarum. Vno modo emendo eas expectata etiam pecunia ad tempus traditionis lanarum, eodem pretio quo tunc erant valituræ: altero modo numerata pecunia & anticipata solutione, eodem pretio quo erāt erant valituræ tempore traditionis.
Ad tertium respondetur, quòd multitudo venditorum in casu posito superabatur à multitudine emptorum qui diligentissimè quærebant lanas emendas anticipata solutione viliori pretio: quapropter illa multitudo venditorum non minuebat pretiũ pretium iu| stum; sed necessitas pastorum erat in causa vt quærerent pecunias quasi ad vsuras: vnde quanuis appellaretur ille cōtractus contractus emptionis, non tamen erat reuera venditio quātùm quantùm ad substantiam: quia non tradebantur merces. ¶ Ad confirmationem respondetur, quod propriè loquendo non sunt merces vltroneæ. Primò quidem, quia sunt plurimi emptores quærentes eas. Deinde, quia reuera pro tunc illæ merces non sunt in actu sed producendæ erant in ipsis gregibus: quapropter vendentes de præsenti nihil tradũt tradunt , nisi obligationem tradendi lanas eo tempore, quo cariùs sunt valituræ. Quapropter quemadmodũ quemadmodum si quis alius negotiator emeret illam obligationem tradendi quadraginta, tempore attonsionis, pro triginta de præ senti numeratis, erit vsurarius: ita erit vsurarius qui dicitur emere lanas valituras quadraginta, pro triginta numeratis de pręsenti.
Ad quartum respondetur, quòd in illo casu ratio quare pretium augebatur tempore attonsionis, non erat solum raritas mercium venalium: sed etiam multitudo emptorum, ita sanè vt si nullæ merces venditæ fuissent anticipata solutione: nihilominùs tunc pretium augesceret propter multitudinem emptorum.
Ad confirmationem respondetur, primò quidem, quòd non satis constabatan maxima pars lanarum venderetur anticipata solutione. Etenim pastores pecuniosi non vendebant anticipata solutione. Deinde pastores minus diuites non vendebant nisi tantum lanarum, quantum opus erat ad pastum gregis soluendum. Sed demus ita esse, quòd mense Nouembri vel Decembri venderetur maxima pars lanarum; non inde sequitur, quòd pretium iustum sit illud quod soluebatur anticipata solutione. Nam eadẽ eadem ratione sequeretur, quòd si quis venderet eodem tempore & loco lanas tradendas mense Iunio, eo pretio quo tunc essent valituræ: quòd ille contractus esset iniquus ex parte vendentis. Patet sequela. Quia secundùm alteram opinionem, minima quantitas deberet sequi pretium maioris quantitatis quæ vendebatur anticipata solutione. Cō sequens Consequens autem esse falsum manifestissimum est: quoniam ille contractus ab omnibus approbatur tanquam iustus expectata solutione eo pretio quo merces valituræ sunt tempore traditionis, vt diximus titulo. 4. conclusione. 2. & titulo. 5. argumento. 2. contra Caietanum.
Ad quintum argumentum respondetur negando consequentiam. Quia pari ratione sequeretur vt diximus, licitum esse emere fructus terræ futuros viliori pretio, cum obligatione tradendi tempore quo cariùs sunt valituri. Similiter licitum esset emere à pastoribus carnes gregis viliori pretio anticipata solutione: quam sint valituræ tempore traditionis.
Ad sextum negatur consequentia. Neque enim est eadem ratio. Primò quidem, quia piscatura cōseruari conseruari non potest nisi præ sto adsint emptores qui illam recipiant quā quam antea emerant, siue expectata siue numerata pecunia. At verò lanæ optimè conseruantur. Deinde est differentia: quoniam eodem pretio emitur piscatura ante piscationem eodem tempore & loco numerata pecunia & expectata solutione. At vero lanę non eodem pretio emuntur numerata pecunia & expectata solutione. Concludamus igitur, quòd regula communis est, vt contractus emptionis & venditionis viliori pretio anticipata solutione quàm expectata, est vsurarius ex parte ementis: vt docet Diuus Thomas quæstione. 78. articulo. 2. ad septimum. nisi vbi fuerit aliquis titulus manifestus eorum quos approbamus. v. g. lucri cessantis & damni emergentis.
Vltima conclusio. Si loquamur de ipso facto nostris temporibus, venditio quæ fit lanarum ad creditum cariori pretio numerata pecunia quàm expectata: iniqua est & vsuraria. Ratio est manifesta, quia nunc de facto est magna multitudo vellerum lanæ apud ipsos pastores, quam vendunt numerata pecunia mense Octobri, Nouembri, & Decembri, viliori pretio, quam expectata solutione. Constat autem quòd regula iusti pretij est communis vsus fori, quando ipsæ merces traduntur numerata pecunia in magna quantitate: & idcirco si cariori pretio vendantur expectata pecunia, tũc tunc vsurarius implicitè est iste contractus. Et hæc de ista quæstione dicta sufficiant.
Loading...