DVbitatur secundo. An sit licitum negotiatori emere magnam copiam mercium, vt postea minutatim vendat, & inde maius lucrum capiat? Ratio dubij est, quia in huiusmodi negotiationibus ciues patiuntur damnum: etenim vilius emerent si nemo magnam copiam mercium colligeret. Respondetur breuiter. Quod merces sunt in duplici differentia, quaedam quae non sunt necessarie ad vitae sustentationem neque ad communem statum reipublice, v. g. psittaci & simiae & multi ornatus mulierum. Et de huiusmodi nulla difficultas est: vnusquisque enim potest emere quantam velit copiam harum mercium: quia inde non damnificatur respublica. Aliae merces sunt necessariae & conuenientes ad communem statum reipublicae. Verbi gratia, Panis & vinum & cae teri cibi communes , & panni ad vestes communes faciendas.