Arguitur quartò. Nā quod tempore traditionis lanarum pluris æstimentur, causa est raritas mercium: eo quòd iam maxima pars vendita fuerat anteriori pretio, ergo iustum pretium quod soluitur anticipata solutione, non debet regulari per illud pretium quod currit tempore traditionis lanarum. Probatur consequentia. Quia si iam non essent venditæ lanæ, profectò viliùs æstimarentur tempore attonsionis: eo quòd esset magna copia mercium. Et confirmatur. Nō enim videtur iustum, vt maxima pars mercium venalium sequatur pretium minimæ partis: sed minima pars lanarum venditur tempore attonsionis: ergo lanæ quæ venduntur mense Octobri aut Nouembri, non debent sequi pretium lanarum quæ vendutur mense Maio.