# 77 [De emptionis venditionis] QVAESTIO LXXVII. De fraudulentia emptionis & venditionis. DEINDE considerandum est de peccatis, quae sunt circa voluntarias commutationes. Et primo de fraudulentia, quae committitur in emptionibus & venditionibus . Secundo, de vsura, quae fit in mutuis. Circa alias enim commutationes voluntarias non inuenitur aliqua species peccati, quae distinguatur a rapina, vel furto. ¶ Circa primum quaeruntur quatuor. CIRCA hunc titulum. Nota, ex D. Tho. supra quaest. 55. arti. 5. quod fraudulentia est vitium speciale contrarium prudentie, quod consistit in hoc, quod aliquis id quod astute cogitauit in ordine ad aliquem finem , simulatis factis exequatur. Et in hoc differt a dolo, quod dolus fit etiam verbis simulatis, iuxta illud, linguis suis dolose agebant: at vero fraudulentia tantum in factis simulatis inuenitur. Dubitamus ergo statim pro intelligentia articuli, quare D. Tho. tractaturus de iniustitia quae committitur in emptionibus & venditionibus, apposuerit titulum de fraudulentia quae ibidem committitur : cum tamen in alijs vitijs iniustitiae pertractandis non apposuerit talem titulum. Verbi gratia, de fraudulentia furti vel rapine, &c. Sed absolute dicit de furto, de rapina, de vsura. Respondetur primo, quod ratio est: quia communiter iniustitia quae committitur in emptione & venditione est cum fraude. Respondetur se cundo, quod alia vitia contraria iustitiae habent speciem nominatam, v. g. furtum &c. Iniustitia vero quae committitur in emptionibus & venditionibus non habet speciem nominatam, & idcirco nominatur & circunscribitur fraudulentia, quae communiter inuenitur in tali iniustitia. Sed contra, videtur, quod non differat specie ista iniustitia emptionis & venditionis a furto vel rapina. Probatur, quia si ista iniustitia fiat ignorante domino patiente, erit furtum, si autem fiat illo sciente, erit rapina: ergo non est differentia. Respondetur , quod iniustitia emptionis & venditionis, neque est species furti neque rapinae. Probatur primo, quia huiusmodi iniustitia partim fit volente domino, partim inuito. In furto vero vel rapina omnino fit iniustitia inuito domino. Secundo. Quia iniustitia emptionis & venditionis abstrahit ab ignorantia vel scientia patientis, hoc est, communiter se habet ad ignorantiam vel scientiam patientis. At vero iniustitia furti determinata est ad ignorantiam patientis. Iniustitia vero rapinae determinata est ad scientiam ipsius patientis. Cum igitur inuoluntarium in moralibus, diuidatur in inuoluntarium ex ignorantia, & in inuoluntarium ex scientia, & propterea distinguantur specie furtum & rapina: sequitur, quod iniustitia emptionis & venditionis, quae abstrahit ab ignorantia, & scientia patientis, differat specie a furto vel rapina. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum licite aliquis possit vendere rem, plus quam valeat. AD primum sic proceditur.{ Q. d. 25. q. 3. art. 1. q. 1. corp. Et q. 2. ar. 2. corp. & decimo. } Videtur, quod aliquis licite possit vendere rem, plus quam valeat. Iustum enim in commutationibus humanae vitae secundum leges ciuiles determinatur. Sed secundum eas licitum est emptori & venditori, vt se inuicem decipiant. Quod quidem fit, inquantum venditor plus vendit rem , quam valeat, emptor autem minus quam valeat. Ergo licitum est quod aliquis vendat rem plus quam valeat. ¶ 2 Praeterea. Illud quod est omnibus commune, videtur esse naturale, & non esse peccatum. Sed sicut Augustinus refert. 13. + { Lib. 13. capit. 3. paulo a principio, to. 3. } de Trinita. Dictum cuiusdam Mimi fuit ab omnibus acceptum, Vili vultis emere, & care vendere. Cui etiam consonat quod dicitur Prouerbiorum 20. "Malum est, malum est, dicit omnis emptor: & cum recesserit, gloriatur." Ergo licitum est aliquid carius vendere, & vilius emere, quam valeat. ¶ 3 Praeterea. Non videtur esse illicitum, si ex conuentione agatur id, quod fieri debet ex debito honestatis. Sed secundum Philosophum in + { Lib. 8. Ethic. c. 13. non longe a fine, tomo. 5. } 8. Ethicorum in amicitia vtilis recompensatio fieri debet secundum vtilitatem, quam consecutus est ille, qui beneficium suscepit, que quidem quandoque excedit valorem rei datae: sicut contingit cum aliquis multum re aliqua indiget, vel ad periculum euitandum, vel ad aliquod commodum consequendum. Ergo licet in contractu emptionis & venditionis aliquid dare pro maiori pretio, quam valeat. SED contra est, quod dicitur Matthaei 7. "Omnia quaecunque vultis vt faciant vobis homines, & vos facite illis." Sed nullus vult sibi rem vendi carius quam valeat. Ergo nullus debet alteri vendere rem carius, quam valeat. RESPONDEO dicendum , quod fraudem adhibere ad hoc quod ali quid plus iusto pretio vendatur , omnino peccatum est, inquantum aliquis decipit proximum in damnum ipsius. Vnde & Tullius dicit in libro + { Lib. 3. circa mediji illius. } de Officijs. Tollendum est ex rebus contrahendis omne mendacium, non licitatorem venditor, nec qui contra se licitetur, emptor opponet. Si autem fraus deficit, tunc de emptione & venditione dupliciter loqui possumus. Vno modo secundum se, & secundum hoc emptio & venditio videtur esse introducta pro communi vtilitate vtriusque, dum scilicet vnus indiget re alterius, & econuerso, sicut patet per Philosophum in primo + { Lib. 1. ca. 5. & 6. tomo. 5. } Politic. Quod autem pro communi vtilitate inductum est, non debet esse magis in grauamen vnius, quam alterius. Et ideo debet secundum ae qualitatem rei inter eos contractus institui. Quantitas autem rei, quae in vsum hominis venit, mensuratur secundum pretium datum ad quod est inuentum numisma, vt dicitur in + { Lib. 5. ca. 5. tom. 5. } quinto Ethico. Et ideo si vel pretium excedat quantitatem valoris rei, vel econuerso res excedat pretium, tolletur iustitiae aequalitas. Et ideo carius vendere vel vilius emere rem, quam valeat, est secundum se iniustum & illicitum. Alio modo possumus loqui de emptione & venditione, secundum quod per accidens cedit in vtilitatem vnius & detrimentum alterius, puta cum aliquis multum indiget habere rem aliquam, & alius laeditur, si ea careat. Et in tali casu iustum pretium erit, vt non solum re spiciatur ad rem, quae venditur, sed ad damnum, quod venditor ex venditione incurrit. Et sic licite poterit aliquid vendi plus quam valeat secundum se, quanuis non vendatur plus quam valeat habenti. Si vero aliquis multum iuuetur ex re alterius, quam accepit, ille vero qui vendit, non damnificatur carendo re illa: non debet eam superuendere: quia vtilitas quae alteri accrescit, non est ex venditione, sed ex conditione ementis. Nullus autem debet vendere alteri quod non est suum licet possit ei vendere damnum quod patitur: ille tamen qui ex re alterius accepta multum iuuatur, potest propria sponte aliquid vendenti supererogare: quod pertinet ad eius honestatem. AD primum ergo dicendum, quod sicut supra dictum + { 1. 2. q. 96. artic. 2. } est, lex humana populo datur, in quo sunt multi a virtute deficientes, non autem datur solum virtuosis. Et ideo lex humana non potuit prohibere quicquid est contra virtutem, sed ei sufficit, vt prohibeat ea quae destruunt hominum conuictum, alia vero habeat quasi licita: non quia ea approbet, sed quia ea non punit. Sic ergo habet quasi licitum, poenam non inducens, si absque fraude venditor rem suam superuendat, aut emptor vilius emat, nisi sit nimius excessus, quia tunc etiam lex humana cogit ad restituendum: puta si aliquis sit deceptus vltra dimidiam iusti pretij quantitatem. Sed lex diuina nihil impunitum relinquit, quod sit virtuti contrarium: vnde secun dum diuinam legem illicitum reputatur, si in emptione & venditione non sit aequalitas iustitiae obseruata. Et tenetur ille qui plus habet, recompensare ei qui damnificatus est, si sit notabile damnum. Quod ideo dico: quia iustum pretium rerum non est punctualiter determinatum, sed magis in quadam aestimatione consistit: ita quod modica additio vel minutio non videtur tollere aequalitatem iustitiae. AD secundum dicendum, quod sicut August. ibidem + { Loco citato in arg. } dicit: Mimus ille vel seipsum intuendo, vel alios experiendo, vili velle emere, & care vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci huiusmodi iustitiam, qua huic resistat & vincat. Et ponit exemplum de quodam, qui modicum pretium de quodam libro propter ignorantiam postulanti iustum pretium dedit. Vnde patet quod illud commune desiderium non est naturae, sed vitij. Et ideo commune est multis, qui per latam viam vitiorum incedunt. AD tertium dicendum, quod in iustitia commutatiua consideratur principaliter aequalitas rei. Sed in amicitia vtilis, consideratur aequalitas vtilitatis. Et ideo recompensatio fieri debet secundum vtilitatem perceptam. In emptione vero secundum aequalitatem rei. SVMMA ARTICVLI. VTrum licite possit aliquis vendere rem plus quam valeat? ¶ Prima conclusio. Adhibere fraudem vt aliquid plus iusto vendatur, est peccatum inquantum aliquis decipit proximum in damnum ipsius. Secunda conclusio . Etiam deficiente fraude, vendere carius aut emere vilius quam res valeat, est secundum se iniustum. Ratio est, quia secundum se in illo contractu committitur inaequalitas. Tertia conclusio. Per accidens aliquando licet vendere rem carius quam valet, scilicet quando venditor damnificatur ex priuatione rei quam vendit. Quarta conclusio. Iniquum est vendere rem carius quam secundum se valeat, propterea quod fit valde vtilis ementi. Ratio est, quia hoc est vendere quod non est proprium sed alienum. COMMENTARIVS. DE hac materia disputant Doctores in 4. dist. 15. extant etiam tituli in vtroque iure de contractibus. Quoniam autem de omni contractu agendum est, necesse erit tradere definitionem, & diuisionem contractus: vt cognoscamus quae nam sit differentia huius contractus emptionis & venditionis, & quomodo differat ab alijs contractibus. ¶ Nota ergo primo, quod contractus definitur ab Vlpiano in. l. Labeo. 2. ff. de verborum signif. Contractus est vltro citroque obligatio. Que diffinitio datur per effectum , acsi diceret, Contractus est actio humana inter duos, ex qua in vtroque oritur obligatio ad alterum. Haec autem actio humana necesse est, vt explicetur aliquo signo sensibili sufficienti ad explicandum animum contrahendi. Et ratio est, quia homo componitur ex corpore & anima, & idcirco actio humana quae debet esse ad alterum necesse est, quod sit sensibilis, eo quod omnis nostra cognitio ortum habet a sensu. Sunt autem quatuor figurae contractuum, siue quatuor modi qui referuntur in. l. naturalis. ff. de praescriptis verbis. ¶ Primus modus explicatur sic, Do vt des. Secundus facio vt facias. Tertius, do vt facias. Quartus, facio vt des. Hinc sequitur, quod simplex promissio non est contractus eo quod neque habet figuram contractus, neque definitionem cum nulla oriatur obligatio in vtroque. Secundo nota, quod contractus proprie dictus, diuiditur in septem differentias siue species. Prima dicitur cambium, in qua permutatur res pro re. Secunda est emptio, vbi intelligitur correlatiuum venditio. Tertia species est mutuatio. Quarta est emphyteusis, id est melioratio, verbi gratia. Dat aliquis alteri vineam vt colat illam & reparet & fructus capiat & soluat aliquam pensionem & reddat. Quinta species est commodatio quando debet reddi idem numero datum. Sexta species est permutata commodatio. Septima est locatio. Sed tamen pro huius diuisionis intelligentia: nota, quod hic non diuidimus contractum in tota sua generalitate, sed quod attinet ad rem praesentem diuidimus contractum circa res ipsas, non circa personas: & idcirco non annumeramus matrimonium neque votum solenne: eo quod sunt traditiones personarum. ¶ HIS suppositis. Probatur sufficientia praefatae diuisionis. Etenim per contractum potest transferri vel dominium rei, vel vsusfructus illius, aut tantum vsus. Siquidem transferatur dominium rei, constituuntur tres species, scilicet cambium, quod fit quando res pro re commutatur, vt vinum pro frumento: & emptio, quando transfertur dominium rei pro pecunia, & mutuatio quando transfertur dominium rei cum obligatione vt reddatur tantumdem in alio indiuiduo. Quibusdam autem visum est, quod mutuatio non sit proprie contractus, eo quod nulla obligatio oritur in mutuatore, sed tantum in mutuatario. Nihilominus falluntur in hoc, quia mutuator ipse, eo ipso quod mutuat, manet obligatus ad non statim repetendum, donec mutuatarius aliquod commodum acceperit, vel accipere potuerit moraliter loquendo ex ipsa re mutuata: & eadem ratio est de commodatore , manet enim obligatus vt mutuator, imo vero aliquando statuitur aliquod certum tempus, intra quod ipse commodator vel mutuator non potest repetere. Praeterea. Si per contractum non transferatur dominium rei, sed vsusfructus pro aliquo pretio, vel pensione temporali, vel perpetua, & tunc talis contractus dicitur emphyteusis. Dicimus autem non transferri dominium per emphyteusim: quia quanuis transferatur & tradatur ipsa res, tamen directum dominium rei manet apud dominum, qui rem transtulit ad vsumfructum alterius: quanuis dominium vtile maneat in illo, qui rem accepit per talem contractum. Denique si per contractum transferatur tantum vsus rei, oriri possunt tres species. Nam si transferatur gratis res sine pretio, siue vsus ille, est quidem commodatio cum conditione, vt rei substantia restituatur domino. v. g. si aliquis commodet equum ad iter faciendum alteri, si autem non transferatur gratis, sed pro vsu alterius rei: dicitur permutata commodatio. Si autem sit pro pretio, dicetur locatio. Ad has septem species possunt reduci omnes alij contractus, siue nominati, siue innominati. Praesertim contractus assecurationis & societatis: nam per assecurationem non transfertur dominium rei, neque vsus: sed tantum per assecurationem conseruatur dominium, vel vsusfructus, vel vsus, iuxta rationem assecurationis & obligationem assecurantis. Societas autem poterit reduci ad quandam locationem. Similiter impignoratio, vel fideiussio, non pertinet ad speciem distinctam, sed tantum est confirmatio aliorum contractuum & ad illos reducetur. Magister Soto libr. 6. de Iustitia. quaest. 2. artic. 1. dicit, quod sufficit numerare quinque contractuum species. Nam cambium in quo transfertur res pro re, reducit ad emptionem . Permutata vero commodatio reducitur ab illo ad locationem. Sed nobis non videtur verum, quod cambium reducatur ad emptionem. Primo quia cambium antiquior contractus est, quam emptio. Item emptio & venditio inuenta est ad supplendum, id quod per cambium commode fieri non poterat. Ergo si aliqua istarum specierum ad aliam erat reducenda , potius emptio ad cambium quam cambium ad emptionem reduci oportebat. Praeterea permutata commodatio non exigit aequalitatem, qualem requirit locatio. Ergo non recte ad illam reducitur. Probatur antecedens. Possunt enim duo homines conuenire, vt ad inuicem commodent res inaequalis commoditatis. Nota praeterea ad maiorem intelligentiam praedictae diuisionis, non multum interesse ad mores vel ad rationem iustitiae, vel iniustitiae dignoscendam, quae in hu iusmodi contractibus reperitur, curiose distinguere, an isti contractus distinguantur specie metaphysica & differentia essentiali, dummodo cognoscamus differentes modos qui requirunt differentem considerationem in istis contractibus. Haec autem differentia qualiscunque sit, desumenda est ex diuerso modo tradendi rem ipsam, scilicet transferendo cum illa dominium, vel vsum fructum , vel vsum tantum, & ex diuersa obligatione quae oritur in ipsis contrahentibus, videlicet ad reddendam rem ipsam, vel non reddendam, vel ad conseruandam illam vel aliquid aliud faciendum pro re ipsa. Et idcirco visum est viris doctis & prudentibus, illa septem capita contractuum distinguere, ad quae alij contractus reducerentur. Ex dictis colligitur definitio emptionis & venditionis, emptio nanque est contractio rei pro pretio: venditio autem distractio rei pro pretio. Nomine vero pretij, intelligimus pecuniam, per quam aestimatur valor omnium rerum venalium: est enim pecunia ipsa mensura communis ipsarum rerum venalium. Haec autem definitio, desumitur ex modo loquendi Iurisperitorum, qui venditionem vocant distractionem rei, & emptionem ipsam vocant contractionem rei ipsius. Iam vero pro intelligentia conclusionis articuli Diui Thomae, obseruanda quidem sunt a Theologo tria principia siue regulae, ad constituendum pretium iustum in rebus venalibus. ¶ Prima regula sit, autoritas reipublicae, quae suo beneplacito potest constituere iustum pretium in huiusmodi rebus propter bonum commune. Secunda regula est, communis aestimatio fori & bonorum hominum. ¶ Tertia regula est, conuentio inter emptorem & venditorem ipsum. Quod autem istae regulae sint sufficienter enumeratae. Probatur, quia pretium iustum non est ab ipsa natura determinatum: etenim iustum naturale, autore Aristot. 5. Ethicorum cap. 7. est idem apud omnes, at vero pretium rerum multipliciter variatur pro temporis & loci varietate, & etiam pro ipsarum rerum varietate: ergo necesse est, quod pretium determinetur per beneplacitum hominum : non potest autem excogitari aliquod aliud beneplacitum per quod constituatur istud iustum pretium, quod non contineatur in praedictis: ergo sufficienter enumeratae sunt istae tres regulae. Circa primam regulam aduerte, quod nomine reipublicae, intelliguntur omnes, qui habent autoritatem ab ipsa republica: inter quos primum locum obtinet princeps, deinde praetores, & alij iudices & aediles, qui vulgo dicuntur ( Regidores y Fieles ) qui habent autoritatem a republica taxandi pretium in aliquibus mercibus, minoris momenti. Vbi obseruandum est, quod nisi sit error intolerabilis & euidens, standum est taxationi pretij factae a republica & officialibus eius, semper enim praesumendum est tale pretium esse iustum & in casu dubij standum est illi. Secundo notandum est, quod taxatio pretij potest fieri tripliciter, Vno modo penes terminum magnitudinis in fauorem emptoris: altero modo penes terminum paruitatis in fauorem venditoris. Tertio modo penes vtrunque terminum in fauorem vtriusque. Exemplum primi est in pragmatica frumentaria, vbi taxatur pretium penes terminum magnitudinis, non enim potest esse maius pretium iustum frumenti, quam sit taxatum a republica. Potest autem esse iustum pretium multo minus, quam sit taxatum a republica: propterea quod ex abundantia tritici communis aestimatio fori deprimit taxatum pretium. Exemplum secundi habetur in censibus temporalibus vel vitalitijs, vbi taxatur pretium penes terminum paruitatis, non enim possunt emi minoris pretij: at vero possunt emi maiori pretio. Exemplum tertij est in taxatione quae communiter fit in pretio vini. Circa secundam regulam, vide Diuum Thomam supra quaestione 57. articul. 2. & in. l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. & l. si seruum. ff. ad legem Aquiliam. & in capit. primo de emptione & venditione. Circa omnes tres regulas in communi. Nota, quod est maxima differentia inter pretium constitutum per primam regulam & constitutum per alias regulas: quia constitutum per primam regulam consistit in indiuisibili, eo modo quo constitutum est: pretium vero constitutum per alias regulas variari potest eodem loco & tempore in parua quantitate, quia non consistit in indiuisibili, vt dicit Diuus Thomas supra in solutione ad primum. Et idcirco a doctoribus assignatur triplex iustum pretium eodem loco & tempore quod reputatur quasi vnum pretium. Aliud quidem dicetur rigidum penes terminum magnitudinis: aliud vero dicitur mite penes terminum paruitatis: aliud denique dicitur mediocre penes recessum ab vtroque extremo. Secunda differentia est, quod pretium taxatum a republica, ordinatur immediate ad bonum communitatis per iustitiam legalem, quae principaliter residet in Principe, & ministris reipublicae: pretium vero constitutum per alias regulas ordinatur immediate ad bonum ipsorum contrahentium . Tertia differentia est inter pretium constitutum per secundam regulam & pretium constitutum per tertiam regulam: quod stante taxatione per secundam regulam, non habet locum tertia regula. Si enim pretium communi aestimatione fori sit constitutum, non licet illud pretium variare ex conuentione inter emptorem & venditorem: sed standum erit omnino communi vsui fori. Hoc intelligitur in ratione contractus emptionis & venditionis. Nam si ex beneplacito suo venditor velit rem vilius vendere, erit quidem donatio: sicut si emptor velit carius vendere erit etiam donatio. Vnde regula tertia tantum habet locum, quando pretium rei nullo modo est taxatum, sicut verbi gratia, contingit in mercibus quae nouiter adducuntur ex India. Similiter etiam idem contingeret si quis artifex industrius faceret aliquod nouum artificium vtile hominibus & reipublicae & etiam delectabile: tunc non est aliud pretium iustum nisi ex conuentione partium, quod quidem debet fieri attentis laboribus & industrijs & expensis ipsius artificis. Quarta differentia est inter has regulas, quod materia primae & secundae regulae sunt res necessariae ad victum & vestitum hominum, verbi gratia, circa frumentum & vinum, & carnes & vestitum exercentur illae regulae. At vero materia propria tertiae regulae, sunt res quae magis pertinent ad faustum & pulchritudinem ipsius reipublicae, quam ad necessitatem: quales sunt lapides pretiosi & canes venatici, & etiam accipitres & equi elegantes, qui non habent pretium taxatum a republica. Constitutis his omnibus fundamentis est. DVbium primum. Vtrum modus vendendi rem possit variare iustum pretium rei eodem loco & tempore? loquimur autem de varietate notabili. Pro cuius intelligentia aduerte, quod quadruplex est modus vendendi. Primus est, quando ipsa merces quaerit emptorem. Secundus. Quando emptores quaerunt merces. Tertius, quando aliquis vendit simul magnam copiam rerum & non minutatim. Quartus modus vendendi est per mensuras quasdam minutiores. Sit ergo prima conclusio. Primus modus vendendi, facit vilescere pretium rei iustae. Probatur ex communi prouerbio: "merces vltroneae vilescunt," cuius prouerbij ratio est: quia in illo modo vendendi est raritas emptorum, quae est vna causa ex multis minuendi pretium. Secunda conclusio. Secundus modus vendendi auget pretium iustum rei. Ratio est. Quia in illo modo vendendi est copia emptorum, quae causa est augendi pretium. Tertia conclusio. Tertius modus vendendi facit vilescere pretium rei. Ratio est, quia in illo modo vendendi inuenitur raritas emptorum. Quarta conclusio. Quartus modus vendendi merito auget pretium iustum rei. Ratio est: quia in illo modo vendendi est multus labor & maior cura & industria in seruandis mercibus & diuidendis. Ex dictis sequitur, quid sentiendum sit de monopolijs. Fit enim monopolium tripliciter. Primo quidem publica autoritate, vt cum Princeps prohibet ne quis vendat aliquod genus mercium praeter Petrum vel Ioannem. Et iste modus vendendi si fiat de rebus non multum necessarijs reipublicae, vel si fiat de necessarijs, fit tamen cogente necessitate, vel vtilitate rei publicae, cui aliter prouideri commode non potest, nisi merces ad vnum venditorem vel duos reducantur: tunc iustus erit iste modus vendendi, dum modo pretium taxetur a republica, ne forte illa occasione venditores spolient rempublicam ipsam. Hac via iustificantur priuilegia & monopolia de cartis lusorijs & de libris ab ipsis autoribus tantum vendendis. Secundus modus monopolij est, quando ipsi negotiatores conueniunt inter se de non vendendis mercibus nisi certo quodam pretio suo beneplacito taxato. Tunc enim omnes isti negotiatores efficiuntur qua si vnus venditor, quod redundat in damnum communitatis. Ratio est: quia quando sunt multi venditores non coniurati, facile minuuntur rerum pretia, dum quilibet affectat vendere, quod quidem redundat in bonum communitatis. Similiter etiam peccarent viceuersa emptores, quando ad inuicem conueniunt, de non emendis mercibus nisi viliori quodam pretio taxato suo arbitratu. Isti tamen poterunt aliquando excusari: si hoc faciant contra monopolium quod fecerunt venditores: tunc enim redimunt suam vexationem, dummodo conueniant emptores in quodam iusto pretio & aequabili, quale posset aestimari a viris probis, si nullum esset monopolium. Tertius modus monopolij est, quando duo vel tres mercatores, vel etiam vnus, congerunt omnes merces alicuius generis ea intentione, vt omnes emant ab ipsis, ipsi vero fingunt pretium quodam pro libito suo. Omnes igitur modi praedicti prae ter primum cum suis limitationibus, prohibiti sunt iure communi, vt patet. l. 1. C. de monopolijs. & l. 2. titulo septimo, Partita quinta. Nihilominus aduerte, quod in foro conscientiae non tenebuntur facientes monopolium restituere, nisi conuenerint in pretio iniusto, quod quidem periculum vt in plurimum inuenitur in secundo genere monopolij, tam cum fit ex parte venditorum tam etiam ex parte emptorum. At vero in tertio genere monopolij, non videtur esse aliqua iniquitas. Et ratio est, quia ille qui emit totam quantitatem mercium, suo periculo emit, neque cum aliquo conuenit fraudulenter: quin potius huiusmodi negotiatio publice fit in republica, neque prohibetur legibus, nisi tantum in emptione tritici, cautum enim est legibus Regni, quod nemo emat triticum ad reuendendum: vbi autem non fuerit lex humana expressa, quae prohibet emptionem siue in parua siue in magna quantitate ad iterum vendendum : licitum erit cuilibet negotiatori emere totam quantitatem mercium. Sed rogat aliquis. In tali casu quod nam erit pretium iustum, quando ille iterum vendit. Respondetur, quod si non est taxatio facta a republica, iustum pretium erit in quo conuenerint emptores cum venditore. Neque moraliter loquendo erit periculum in tali casu, quod pretium plus iusto augescet propter vnitatem venditoris. Et ratio est: quia quanuis sit vnitas venditoris, est multiplicitas mercium apud illum, & idcirco properabit vendere, vel populo, vel alijs negotiatoribus. Si autem ex tali modo congerendi merces ad vni cum negotiatorem, sequeretur aliquod damnum communitati: tunc princeps reipublicae tenetur cogere illum negotiatorem, vt vendat, & si opus fuerit taxare pretium illi. Hactenus dictum est de pretio iusto secundum se, hoc est attento valore rei venalis absolute loquendo. Nunc autem de pretio iusto per accidens dicamus. DVbium igitur secundum est circa tertiam conclusionem D. Thom. Vtrum illa sit vera, & an possint esse aliae circunstantiae, propter quas aliqua res iuste vendatur carius, quam secundum se valeat: v. g. si res vendatur carius non solum propter incommodum venditoris, sed etiam propter ipsius rei venalis honorificam antiquitatem , vel propter delectationem quam venditor capit ex illa re. Respondetur & sit prima conclusio. Doctrina Diui Thomae in tertia conclusione certissima est, & probatur. Quia aequitas naturalis postulat, vt venditor qui est dominus & possessor rei suae, seruet se indemnem, ergo vera est conclusio Diui Thomae. Confirmatur exemplo. Nam eadem ratione excusamus mutuatorem, quando a mutuatario exigit lucrum vere cessans, vel damnum emergens, scilicet, quia seruat se indemnem hoc faciendo. Sed haec doctrina intelligenda est quando emptor vel mutuatarius solicitat venditorem vel mutuatorem vt vendat vel mutuet: quia alias non erat venditurus vel mutuaturus: si autem vltro se offerat ad vendendum vel mutuandum non potest quicquam exigere pro suo damno vel lucro cessante. Ratio est manifesta: quia tunc ipse emptor non est causa, quod venditor priuetur suo commodo, ergo non est iustum vt soluat pretium propter incommoda venditoris aliunde prouenientia. Secunda conclusio. Etiam ratione antiquitatis honorificae, potest venditor aliquid amplius exigere quam res secundum se valeret, & huiusmodi pretium poterit esse per accidens iustum, quando res illa solum est honorifica venditori: at vero si res illa sit honorifica cuilibet habenti: tunc illud pretium erit iustum secundum se: quoniam dignitas illa est quasi intrinseca rei. Caeterum pretium maius quod accipitur propter delectationem quam capiebat venditor de illa re, iustum quidem erit sed per accidens. Haec autem doctrina debet intelligi, quando emptor solicitat venditorem, alias non venditurum. Hinc sequitur, quod fallaces sunt regulae quibus ipsi negotiatores solent iustificare pretium pro mercibus: aiunt enim, quod tanti emerunt merces illas, quod tantas expensas fecerunt in illis asportandis & conseruandis, quae omnia impertinentia sunt ad iustificandum pretium in praesenti: nisi alias iustificetur secundum regulas propositas & explicatas. Continget enim quod negotiator vilius vendat quam emerit, & tamen inique vendit, vel quia ipse stulte emit, vel quia postquam emit aduenit magna copia mercium, vel fuit raritas emptorum. IAM vero, vt ea quae dicta sunt magis examinentur, arguitur primo contra primam regulam. Iniquum est, vt omnes merces eiusdem speciei, dissimiles tamen secundum conditiones indiuiduales, ex quibus res pluris aut minoris aestimantur: vt vno pretio, eodem tempore & loco vendantur: sed prima regula ita disponit, ergo iniqua est. Secundo. Pretium rerum iustissime variatur copia vel inopia ipsarum variata pro differentia loci & temporis: sed lex quae taxat pretium rerum multo tempore duraturum, nullam habet rationem huius varietatis: ergo imprudens est & iniqua. Tertio. Pretium etiam lege taxatum statuitur per humanam prudentiam: sed humana prudentia non attingit medium iustitiae indiuisibiliter, vt ait Aristot. 2. Ethicorum, cap. 6. ergo consistere in indiuisibili non magis est proprietas pretij constituti per primam regulam quam per secundam & tertiam. Quarto. Iustum pretium rerum est in aequalitate rei ad rem, siquidem est medium iustitiae commutatiuae: ergo omne pretium iustum consistit pariter in indiuisibili. Ad primum respondetur, quod lex quae taxat pretium rebus eiusdem speciei intelligenda est de rebus sanis in illa specie: quare si triticum sit sordidum, mixtum palea, vel terra, vel consumptum gurgulione: non est vendendum secundum illud pretium regulariter loquendo. Idem dicimus de vino si sit ita accidum, vt prope sit acetum vel mixtum aliquo licore, non potest vendi pretio taxato per legem regulariter loquendo. Si tamen merces sint integrae & sanae in sua specie, istae taxantur iuste eodem pretio legitimo quantum ad terminum magnitudinis. Ratio est: quia lex non respicit per se bonum particulare emptoris & venditoris, sed bonum communitatis: & idcirco non est inconueniens, quod aliqua particularia incommoda tollerentur, imo vero & si bene consideretur, non poterat aliter taxari pretium pragmaticae de frumento. Nam si distinctum pretium statuisset lex pro optimo frumento, & pro mediocri & pro minus bono, esset maxima confusio inter emptores & venditores: non enim poterat inueniri iudex facile qui discerneret, quodnam triticum esset optimum, quod mediocre, quod minus bonum. Prudenter igitur lex statuit certum pretium quantum ad terminum magnitudinis, etiam pro optimo frumento. Iudicauit enim legislator, quod mi nus bonum triticum non attingeret illud pretium nisi in magna inopia tritici & fame multa: quapropter nota, quod stante pragmatica, potest inueniri triplex differentia & circunstantia temporis. Prima quidem , quando omne triticum etiam vilissimum & mixtum paleis attingit pretium pragmaticae, & hoc contingit quando est notabilis fames & penuria frumenti: tunc enim etiam vilissimum triticum transcenderet illud pretium, si non esset pragmatica. Secunda differentia temporis est, quando nullum triticum potest iuste vendi pretio pragmaticae, v. g. quando est maxima copia frumenti, & tunc differenti pretio iusto venditur optimum & mediocre & minus bonum: quod si aliquis vendat tunc pretio taxato a pragmatica: tenetur restituere emptori etiam si non puniatur ab ipsa republica, si fuerit excessus vltra medietatem quidem iusti pretij. Tertia differentia est, quando bonum & optimum triticum attingit pretium pragmaticae, & minus bonum non attingit neque potest attingere iuste pragmaticam. Hoc contingit quando non est multa copia, neque multa inopia frumenti : tunc enim potest contingere, quod optimum triticum & bonum attingat pretium pragmaticae: minus autem bonum non attingat. Vnde si quis vendat minus bonum triticum pretio pragmaticae expectata pecunia: tenetur ad restitutionem ipsi emptori: quoniam numerata pecunia non tantum valet in prae senti, vnde sumi debet pretium iustum. Ad secundum respondetur consequenter, quod lex non debet habere rationem varietatis illius copiae vel inopiae, quando ad bonum communitatis expedierit pro multo tempore taxare ipsum pretium. Ad tertium argumentum respondetur, quod pretium legitimum in hoc conuenit cum alijs pretijs arbitrarijs, quod quemadmodum a principio quando agebatur de lege ferenda poterat humana prudentia taxare pretium legitimum paulo magis aut minus: sed iam semel statuto pretio per legem, iniquum erit ab illa taxatione discedere etiam in minimo: sic etiam pretium arbitrarium postquam semel statutum est inter emptores & venditores in sin gulari, iniquum est ab illa quantitate determinata discedere, etiam in minimo: nisi de consensu vtriusque partis. Et ita humana prudentia attingit medium iustitiae in emptionibus & venditionibus, vel statuendo legem de pretio legitimo, vel per conuenientiam inter emptorem & venditorem ipsum: & ita manet pretium iustum in indiuisibili. Ad quartum respondetur, aequalitatem iustitiae commutatiuae, aliquando consistere in indiuisibili mathematico: quando res ipsa in se consistit in indiuisibili. v. g. quando qui accepit duo reddit duo: aliquando vero necesse est vt vtamur indiuisibili morali, ad constituendam aequalitatem iustitiae commutatiuae, v. g. quando medium rei non constat in communi pro omnibus contractibus singularibus, sed necessaria est aestimatio hominum, quae varia est, quanuis accedat prope ad medium: & talis est aestimatio fori communis: donec in particulari fiat conuenientia inter emptorem & venditorem de pretio indiuisibili: & sic non est eadem ratio de prima regula, & de alijs duabus: quoniam secundum primam regulam, pretium rerum consistit in indiuisibili mathematico etiam in communi omnibus contractibus : at vero pretium constitutum per secundam & tertiam regulam consistit in indiuisibili morali, donec in singulari fiat conuenientia. Ex dictis sequitur, quomodo sit intelligendum illud commune prouerbium, tantum valet res quantum vendi potest, quod habetur in. l. 1. ff. ad Senatusconsulta. & in. l. si quis vxori. ff. de furtis. est enim intelligendum quantum vendi potest secundum communem aestimationem fori, quando non est taxatum lege pretium. Item maxime verificatur in materia tertiae regulae, vbi neque est lex neque communis aestimatio fori. Sed iam circa pragmaticam de frumento, aduertenda sunt tria documenta. Primum est, quod in illa pragmatica non solum interdicitur venditio frumenti pro maiori pretio pecuniario, sed etiam cambium pro alia re maioris pretij. v. g. non erit licitum stante pragmatica, permutare certam mensuram tritici pro certa mensura olei quae pluris aestimatur. Probatur. Quia quanuis lex solum exprimeret, quod nemo vendat triticum nisi tale pretio, tamen secundum ius commune nomine venditionis quantum ad valorem, intelligitur etiam cambium, vt patet ex. l. statu liberi. ff. de statu liberis. & ex l. 2. C. de rescindenda venditione. quae lex secundum omnes Iurisperitos verificatur etiam in cambio: quanuis solum loquatur expresse de emptione & venditione. Secundo probatur. Nam illa lex facta est propter bonum communitatis, si autem liceret res maioris pretij recipere pro frumento, cogerentur emptores ab ipsis venditoribus, vt alias emerent res maioris pretij ad permutandum eas pro frumento, quod quidem inconueniens perinde esset atque si non esset ipsa lex pragmaticae. Denique probatur. Quia lex illa intendit constituere iustum pretium in indiuisibili: si autem esset licitum recipere res maioris pretij pro frumento, non seruatur aequalitas iustitiae commutatiuae constituta per legem ipsam. Secundum documentum est, quod qui vendit frumentum vltra pretium taxatum, mortaliter peccat: quia facit contra legem iustam in materia graui, & tenetur restituere excessum pretij ipsis emptoribus: quanuis non teneatur ad poenam legis ante condemnationem iudicis. Hoc documentum est contra doctissimum Nauarro in suo manuali, cap. 23. num. 86. vbi ait, quod ille qui vendit vltra pretium taxatum lege non peccat mortaliter, dummodo non vendat maiori pretio quam res illa valeret secundum permissionem legis naturalis, si nulla esset pragmatica. Et in numer. 55. idipsum docet de omni lege ciuili, quod non obligat in foro conscientiae: sed solum sunt poenales leges. Contra cuius sententiam disputatur in communi , in 1. 2. quaestione. 96. articulo. 4. sed quod attinet ad rem praesentem reprobatur prae dicta sententia merito. Et probatur praedictum documentum . Primo. Nullum est pretium iustum lege naturali, sed solum lege positiua, vel ex communi aestimatione fori: sed supposita taxatione legis illud est pretium iustum legitimum: ergo lex naturalis pro tunc nullum aliud pretium iustificat supra illud lege taxatum. Confirmatur. Lex illa quae taxat pretium, constituit contractum emptionis & venditionis actum iustitiae commutatiuae: sed iustitia commutatiua obligat in foro conscientiae vt nemo contra faciat: ergo vendentes vltra pragmaticam peccant mortaliter, & tenentur restituere. Tertium documentum est, quod illa pragmatica aequaliter obligat, omnes etiam seculares ecclesiasticos & regulares. Hoc documentum est etiam contra Nauarro vbi supra, numero. 85. vbi ait, quod non obligantur clerici illa pragmatica: quia non sunt subditi Principi seculari, neque eius legibus ciuilibus. Vnde infert duo: alterum est, quod expediret vt episcopi ferrent eandem legem taxationis tritici, vt clerici obligarentur: alterum est, quod vbi fuerit lege permissum, quod qui frumenta asportant ex alijs Regnis, possint vendere tanti quanti inuenerint & quantum potuerint: vt reuera permittitur in. l. 1. titul. 25. libro. 5. nouae Recopilationis: quod tunc etiam clerici possunt vendere quanti potuerint. Nihilominus nostrum documentum verissimum est, & demonstratur. Primo quidem, quoniam l. citata, &. l. 2. & 3. dicitur, quod compellantur clerici eodem pretio vendere sicut seculares: si autem clerici non essent subditi Principi seculari, quantum ad hoc lex illa esset iniqua, neque permitteretur a Pontifice in populo Christiano. Secundo probatur. Quoniam omnes clerici & regulares subditi sunt principibus secularibus in his, quae non impediunt gubernationem ecclesiasticam, ergo omnes obligat. Denique probatur. Nam lege naturali tenentur clerici vendere frumentum iusto pretio: sed iustum pretium est in aliqua republica quod aestimatur communi vsu hominum & fori ipsius secundum consuetudinem patriae: ergo tenentur vendere vt mos est in illa ciuitate vbi habitant. Et ista ratio concludit, quod ipsemet Princeps tenetur vendere suum triticum pretio taxato a pragmatica: quia durante pragmatica pretium ipsius pragmaticae est pretium iustum. Hactenus de hac pragmatica frumenti dictum sit. DVbitatur tertio circa solutionem ad primum argumentum, in qua solu tione agitur de deceptione quam ad inuicem faciunt emptores & venditores, vltra vel citra medietatem pretij iusti. Pro cuius dubitationis intelligentia aduertendum est, quod quantum attinet ad venditores, manifestum est quid sit decipere vltra medietatem iusti pretij: est enim recipere vltra iustum pretium plusquam dimidium. v. g. si venditor pro re quae valet centum recipiat centum quinquaginta vnum . Decipit autem citra dimidium iusti pretij, quando pro re quae valebat centum accipit ad summum centum quadraginta nouem. Sed tamen quod attinet ad emptorem, est differentia opinionum inter Iurisperitos, quid sit decipere venditorem vltra vel citra dimidium. Nobis tamen certissima sententia sit, quod emptor tunc decipit vltra dimidium ipsum venditorem: quando pro re quae valebat centum rependit quadraginta nouem aut infra, ita quod nulla sit differentia inter emptorem & venditorem quantum ad medietatem iusti pretij: quoniam res ipsa reducenda est ad pretium pecuniarium iustum, vt facile iudicemus quis decipiat alterum vltra vel citra dimidium. Hoc supposito arguitur primo pro parte affirmatiua, quod licitum sit emptoribus & venditoribus se ad inuicem decipere vltra dimidium iusti pretij. Est argumentum. Leges ciuiles sunt iustae: sed secundum illas fertur sententia in iudicio in fauorem eius qui decepit alterum citra dimidium: ergo etiam in foro conscientiae conferunt illi ius ad retinendum, quod accepit. Minor patet ex. l. 2. &. l. si voluntate. C. de rescindenda venditione. & ex cap. cum dilecti. & capit. cum causa. de emptione & venditione. Secundo arguitur a simili. Leges de prae scriptione transferunt dominium rei in foro conscientiae in possessorem bonae fidei, ergo saltem leges citatae conferunt dominium in foro conscientiae in emptorem & venditorem bonae fidei. Tertio arguitur. Qui comparat dominium per contractum iure validum quanuis lege prohibitum. v. g. qui acquirit dominium pecuniarium per ludum alearum, non tenetur pecuniam restituere in foro conscientiae antequam compellatur a iudice, ergo multo minus in nostro casu tenebitur, vbi & contractus est validus & a iudice re cognita non compelletur restituere qui decepit vltra dimidium iusti. De hac re multa disputant Iurisperiti, videatur Couar. lib. 2. Variarum Resol. cap. 3. ad quartum . inter Theologos videatur Ioannes de Medina Complutensis in tract. de rebus restituen . quaest. 32. & Conrad. de contractibus in quaest. 57. Syluest. in verb. emptio. Caiet. opusc. 17. Responsionum, respons. 17. dubio. 3. Adria. quodlib. 6. art. 3. ad tertium. Sunt igitur tres sententiae de hac re. Prima quae ait, nullum esse peccatum decipere emptorem vel venditorem . Hanc tenet Summa Rosella, vt refert Syluest. vbi sup. & quidam Durandus minorita, vt refert Conrad. vbi supra, & multi Iurisperiti quos citat dominus Antonius de Padilla in commentarijs sup. l. 2. C. de rescindenda vendit. num. 73. Altera sententia est D. Tho. in hoc artic. in altero extremo, quod est peccatum mortale talis deceptio, & quod inde oritur obligatio restituendi: quae sententia communis est citatis Theologis, & multis alijs in. 4. dist. 15. Tertia sententia quasi media inter istas est, que ait esse peccatum decipere emptorem vel venditorem etiam citra dimidium iusti, negat tamen inde oriri obligationem restituendi. Hanc tenet Gerson in tractatu de contractibus. Nobis tamen sententia D. Tho. & Theologorum tam certa est, vt oppositum sit omnino improbabile. Probatur primo, quia qui decipit proximum in illo casu, peccat contra iustitiam commutatiuam, siquidem recipit aliquid vltra iustum pretium, ergo tenetur hanc inaequalitatem recompensare per actum iustitiae commutatiuae qui est restituere. Confirmatur. Quia si ille tantum peccaret contra iustitiam legalem, vt videtur sentire Gerson, non verificaretur quod decipit vltra dimidium iusti. Hoc enim ex proprijs terminis significat actum contrarium iustitiae commutatiuae, eo vel maxime quod nulla ratio peccati potest illic considerari, nisi contra iustitiam commutatiuam. ¶ Secundo. Etiam si quis bona fide decipiat alterum ex ignorantia inuincibili, tenetur nihilominus postea cognita veritate restituere illud in quo factus est ditior, quando res illa non extat, ergo etiam si emptor vel venditor decipit bona fide, tenebitur restituere cognita veritate. Probatur consequentia. Nam aequalitas illius contractus postulat, vt neuter accipiat plus iusto, ergo cognita veritate tenebitur resarcire illam inaequalitatem. Plura argumenta facit Magister Soto vbi supra, sed haec validissima sunt, procedunt enim ex proprijs rerum definitionibus. AD argumenta in oppositum respondetur, quod illae leges sunt permissiue quantum ad lesionem citra dimidium iusti: non tamen iustificant ipsum contractum , sed relinquunt illud iure naturae iudicandum . Ratio autem quare leges permittunt illam iniquitatem, & non dant actionem in iudicio damnificato, est: quia cum contractus emptionis & venditionis sit frequentissimus in republica, si daretur actio laesis citra dimidium iusti, non sufficerent tribunalia ad dirimendas lites quotidianas quae ex talibus deceptionibus prouenirent. Imo vero olim ante legem illam. 2. C. de rescindenda venditione. non dabatur actio in iudicio laesis etiam vltra dimidium pretij. Et nihilominus deceptores tenebantur restituere iure ipso naturali. Ita etiam nunc post illam legem damnificantes citra dimidium, tenentur eodem iure naturae restituere. Sed hic obseruandum est, quod quando pretium est lege taxatum, vt in pragmatica de frumento, datur actio laesis citra dimidium iusti, tum in fauorem legis, tum etiam quia facile constat in iudicio de laesione: non autem ita facile constat de laesione, vbi non est pretium taxatum, eo quod est multa varietas in pretio rerum, vbi non est pragmatica. Ad secundum respondetur, quod non est simile de legibus praescriptionum, & de alijs legibus circa deceptionem contractus emptionis & venditionis : quoniam leges de prae scriptione sunt directiuae & praeceptiuae, leges autem alterae sunt tantum permissiuae. Et si quis merito quaerat, quomodo cognoscitur quando aliqua lex est praeceptiua & quando permissiua? Respondetur, quod ante omnia attendendum est ad finem legis, deinde considerandum est circa medium ad finem, an illud quod statuit lex ad consequendum finem habeat speciem mali & iniquitatis: an vero secundum se sit bonum? Dicimus ergo quod si tale medium secundum se fuerit opus virtutis, tunc lex erit directiua & praeceptiua. Sed difficultas est, quando ipsum medium habet speciem iniquitatis & malitiae, quod quidem si per legem non potest honestari, tunc plane est permissiua, & sic permittuntur meretrices & defenduntur in iudicio ad euitanda adulteria & alia peccata maiora. Si autem aliqua via poterit honestari medium per legem, vel legislatorem, videlicet transferendo dominium rei in alterum: tunc si talis translatio dominij fuerit necessaria ad finem legis, lex erit praeceptiua, simulque directiua: si autem non fuerit necessaria ad consequendum finem legis: tunc lex erit tantum permissiua. Exemplum primi. Lex de prae scriptione habet pro fine, vt rerum dominia sint certa & determinata: ad hunc tamen finem necessarium est, vt medium quod lex statuit, scilicet, quod post tantum tempus maneant res apud possessores bonae fidei in perpetuum , quod transferat dominium in possessorem bonae fidei, alias frustraretur finis legis: qui est vt rerum dominia sint certa. Exemplum secundi. Lex, quae dat facultatem viro, occidendi vxorem deprehensam in adulterio, habet pro fine commisereri vehementi dolori mariti, & non addere dolorem supra dolorem, Ad hunc autem finem non est necessarium concedere illam facultatem publicam vt autoritate reipublicae occidat vxorem tanquam Iudex iuste iudicans vel tanquam minister sententiae late iam ab ipsa lege: sed sufficit, vt permittatur occidere si velit, neque propter hoc puniatur. Vnde colligimus quod lex illa sit permissiua tantum. Ad hunc igitur modum, dicimus quod lex quae dicit; liceat emptori & venditori ad inuicem decipere, habet pro fine euitare frequentes lites: quae orirentur ex huiusmodi contractibus si pro quauis inaequalitate daretur actio in iudicio; ad quem finem sufficit: quod parti laesae non detur actio in iudicio: non autem requiritur, neque decebat transferre dominium in damnificantem. Ad tertium argumentum negatur illa similitudo & comparatio, quia quanuis illi contractus conueniant in hoc, quod vterque sit validus: tamen iniquitas siue malitia quae est in ludo alearum, est tantum contra iustitiam legalem: & idcirco reddere quod quis lucratus est, habet tantum rationem poenae taxatae a lege. At vero malitia, quae est in contractu emptionis & venditionis vbi interuenit deceptio, est contra iustitiam commutatiuam: & idcirco damnificans tenetur iure naturae restituere. DVbium quartum, An quod contractus emptionis & venditionis fiat bona vel mala fide, referat aliquid ad hoc vt sit validus vel non, & ad hoc quod inde oriatur obligatio restituendi vel non oriatur. Ad hoc dubium respondetur resolutorie. Prima conclusio. Contractus emptionis & venditionis celebratus bona fide propter ignorantiam purae negationis vtriusque partis, scilicet, quia neutra pars scit valorem rei: sed mere negatiue se habet circa aestimationem valoris, tunc talis contractus est validus, etiam si vltra dimidium iusti pretij fiat deceptio. & quidem quod sit validus, patet, quia ex vtraque parte est omnino voluntarius. Quod autem inde non oriatur obligatio restituendi, probatur: quia vterque se exponit aequali periculo, & est quasi contractus de sortibus, ergo nulla ratione oritur ibi obligatio restituendi, eo vel maxime quod vtraque pars in illo contractu cedit libere iuri suo, & facit quasi donationem mutuam ad inuicem, & denique in isto casu verificatur illa tertia regula iusti pretij. Secunda conclusio. Si tamen talis contractus celebretur bona fide cum ignorantia prauae dispositionis, quia videlicet vterque existimat iustum pretium esse tantum vel tantum, & tamen reuera est maius vel minus: tunc contractus ille non est inualidus. Probatur. Quia ille qui laeditur non alia ratione vult contrahere, nisi supposito quod pretium sit tantum, ergo non est voluntarius ille contractus, sed inuoluntarius & per consequens inualidus. Etenim de ratione contractus humani est, quod sit voluntarius. Tertia conclusio. Laesus per talem contractum praedictum habet ius in foro conscientiae repetendi quod alter plus accepit: & ille alter tenetur in foro conscientiae restituere. Caeterum in foro exteriori dabitur actio parti laesae vltra dimidium iusti: laedenti vero dabitur optio, vt vel rescindat contractum vel recompenset quod amplius accepit. Ista conclusio quantum ad priorem partem sequitur ex secunda, quoniam si contractus fuit nullus, & alter eorum amplius accepit: sequitur quod in foro conscientiae tenetur ex iustitia commutatiua illud restituere vel rescindere contractum. Quantum ad secundam partem habetur expresse. l. 2. C. de rescindenda venditione. Et ratio eius est: quia cum ille contractus celebretur bona fide, aequum est, vt neuter eorum damnum patiatur cognita veritate. Quod quidem plane fit, si laeso datur actio in iudicio: laedenti vero detur praedicta optio. Quarta conclusio. Si contractus mala fide fuerit celebratus, & pars laesa ignorabat iustum rei pretium, erit inualidus contractus in foro conscientiae. Probatur, quia talis ignorantia inuoluntarium interpretatiue operatur: at vero sine voluntario contractus est nullus, igitur est inualidus contractus. Conclusio haec consonat cum iure ciuili, in quo nihil statuitur de firmitate aut nullitate huiusmodi contractus: sed solum definitur: quod non datur actio parti laesae citra dimidium iusti pretij. Reliqua vero relinquit iure naturae iudicanda. Quinta conclusio. Si contractus mala fide celebretur, & pars laesa scit iustum rei pretium, sed necessitate compellitur emere vel vendere, tunc contractus est validus in foro conscientiae. Probatur. Nam pars laesa sciens iustum pretium, nihilominus vult contrahere & pati illud detrimentum, ergo contractus est simpliciter voluntarius & validus. Non dicimus modo, quod laedens non teneatur restituere, sed quod ipse contractus est validus: licet sit iniquus. Probatur a simili. Ille qui proijcit merces in mare propter tempestatem obortam, simpliciter loquendo voluntarie proijcit, quanuis secundum quid inuoluntarie: quoniam nollet proijcere, ergo tale voluntarium sufficit ad contractum emptionis & venditionis, siquidem pars lae sa nullo modo compellitur ab altera vt contrahat. Probatur consequentia & confirmatur. Nam tale voluntarium sufficit etiam ad votum faciendum, ergo etiam sufficiet ad contractum emptionis & venditionis. Sed contra. Donatio facta latroni nulla est, quanuis ille qui dat pecunias (dat simpliciter voluntarie propter euitandam mortem) eo quod est inuoluntarius secundum quid, ergo pari ratione sufficiet ad nullitatem contractus praedicti illud inuoluntarium secundum quid. Respondetur, quod quando altera pars iniuriam aliquam facit alteri contrahenti, propter quam altera pars cogitur contrahere vel dare pecunias, tunc irritatur contractus: quia non est iustum quod ex iniuria nascatur ius illi qui facit iniuriam. Nunc autem in casu nostrae conclusionis illa pars quae necessitatur contrahere, non necessitatur ab altera parte, sed aliunde, scilicet, a sua egestate: vnde non est eadem ratio. Per hunc etiam modum intelligitur quare contractus vsurarius sit validus quantum ad rationem mutui: licet vsurarius teneatur non recipere vsuras. Ratio validitatis est, quia ex vtraque parte est contractus voluntarius simpliciter. Nam pars laesa sciens & prudens vult recipere mutuum propter suam necessitatem, non obstantibus vsuris. Ipse autem vsurarius libenter contrahit. Secundo probatur conclusio ex cap. cum dilecti. de emptione & venditione. vbi Alexand. 3. definit validum esse contractum quendam emptionis & venditionis cuiusdam syluae, etiam si qui vendiderant decepti fuerant vltra dimidium. Definit tamen supplendam iniquitatem esse & inaequalitatem. Valde itaque est obseruandum, quod aliud est contractum esse validum, & aliud esse iniquum , vnde oritur obligatio restituendi . Multi enim contractus sunt validi, eo quod sunt voluntarij ex vtraque parte, qui alias iniqui sunt. Vltima conclusio. Non tenetur is qui lae sit mala fide etiam vltra dimidium iusti pretij in casu quintae conclusionis ante iudicis sententiam stare optioni partis laesae, etiam si leges ciuiles concedant parti laesae in tali casu, vt eligat, Vtrum maluerit vel rescindere contractum, vel restitutionem sibi fieri in eo in quo damnificatus est. Sed dicimus, quod laedens in foro conscientiae poterit supplere iustum pretium non rescindendo contractum. Probatur. Nam optio quae datur per leges ciuiles parti laesae est in poenam laedentis mala fide. Ergo tales leges non obligant in foro conscientiae ante sententiam iudicis. Antecedens probatur. Nam vbi non est mala fides laedentis, non concedunt leges illam optionem parti laesae: sed solum dant illi actionem in iudicio, laedenti vero bona fide, dant optionem. Ista conclusio est multo probabilior quam opposita sententia , quae a quibusdam asseritur opinantibus leges illas non esse poenales, sed esse dirigentes contractum & apponentes conditionem necessariam celebrandis huiusmodi contractibus. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum venditio reddatur illicita propter defectum rei venditae. AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod venditio non reddatur iniusta & illicita propter defectum rei venditae. Minus enim caetera sunt pensanda in iure quam rei species substantialis. Sed propter defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio rei illicita, puta si aliquis vendat argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod est vtile ad omnes humanos vsus ad quos necessarium est argentum & aurum , puta ad vasa & ad alia huiusmodi. Ergo multo minus erit illicita venditio, si sit defectus in alijs. ¶ 2 Praeterea. Defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem, maxime videtur iustitiae contrariari quae in aequalitate consistit . Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensurae autem rerum quae in vsum hominum veniunt, non sunt determinatae, sed alicubi maiores, alicubi minores: vt patet per Philosophum in quinto * { Lib. 5. ca. 7. tom. 5. } Ethicorum. Ergo non potest euitari defectus ex parte rei venditae: & ita videtur quod ex hoc venditio non reddatur illicita. ¶ 3 Praeterea. Ad defectum rei pertinet, si ei conueniens qualitas deest. Sed ad qualitatem rei cognoscendam requiritur magna scientia, quae plerisque venditoribus deest. Ergo non redditur venditio illicita propter rei defectum. SED contra est, quod Ambros. * { Lib. 3. ca. 11. a med. illius . to. 1. } dicit in libr. de Offic. Regula iustitiae manifesta est, quod a vero declinare virum non deceat bonum, nec damno iniusto afficere quenquam, nec doli aliquid annectere rei suae. RESPONDEO dicendum, quod circa rem, quae venditur, triplex defectus considerari potest. Vnus quidem secundum speciem rei. Et hunc quidem defectum si venditor cognoscat in re, quam vendit, fraudem committit in venditione. Vnde venditio illicita redditur. Et hoc est, quod dicitur contra quosdam Isai. 1. " Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua." Quod enim permixtum est, patitur defectum, quantum ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quae per mensuram cognoscitur. Et ideo si quis scienter vtatur deficienti mensura in vendendo, fraudem committit, & est illicita venditio. Vnde dicitur Deut. 25. "Non habebis in sacculo diuersa pondera maius & minus, nec erit in domo tua modius maior & minor." Et postea subditur, "Abominatur enim Dominus eum qui facit haec, & auersatur omnem iniustitiam." Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal infirmum vendat quasi sanum. Quod si quis scienter fecerit, fraudem committit in venditione: vnde est illicita venditio. Et in omnibus talibus non solum aliquis peccat, iniustam venditionem faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si vero eo ignorante aliquis praedictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit iniustum materialiter: nec eius operatio est iniusta, vt ex supradictis* { Q. 59. artic. 2. } patet: tenetur tamen cum ad eius notitiam peruenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore, etiam intelligendum est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere rem suam esse minus pretiosam, quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci, emptor si id cognoscat, iniuste emit, & ad restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de defectu qualitatis & quantitatis. AD primum ergo dicendum, quod aurum & argentum non solum cara sunt propter vtilitatem vasorum, quae ex eis fabricantur , aut aliorum huiusmodi: sed etiam propter dignitatem & puritatem substantiae ipso rum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum, veram speciem non habeat auri & argenti, est fraudulenta & iniusta venditio: praesertim cum sint aliquae vtilitates auri & argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quae non conueniunt auro per alchimiam sophisticato. Sicut, quod habet proprietatem laetificandi, & contra quasdam infirmitates medicinaliter iuuat. Frequentius etiam potest poni in operatione, & diutius in sua puritate permanet aurum verum, quam aurum sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro vero vendere, quia nihil prohibet artem vti aliquibus naturalibus causis ad procedendum naturales & veros effectus: sicut Aug. * { Lib. 3. ca. 8. tom. 3. } dicit in 3. de Trin. de his que arte daemonum fiunt. AD secundum dicendum, quod mensuras rerum venalium necesse est in diuersis locis esse diuersas, propter diuersitatem copiae & inopiae rerum: quia vbi res magis abundant, consueuerunt esse maiores mensurae. In vnoquoque tamen loco ad rectores ciuitatis pertinet determinare quae sint iustae mensurae rerum venalium, pensatis conditionibus locorum & rerum. Et ideo has mensuras publica autoritate vel consuetudine institutas praeterire non licet. AD tertium dicendum, quod sicut August. dicit in 11. * { Lib. 11. c. 16. to. 5. } de ciuit. Dei. Pretium rerum venalium non consideratur secundum gradum naturae, cum quandoque pluris vendatur vnus equus, quam vnus seruus, sed consideratur secundum quod res in vsum hominis veniunt. Et ideo non oportet, quod venditor, vel emptor cognoscat occultas rei venditae qualitates, sed illas solum, per quas redditur humanis vsibus apta, puta quod equus sit fortis, & bene currat: & similiter in caeteris. Has autem qualitates de facili venditor & emptor cognoscere possunt. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio . Venditio redditur iniusta, propter defectum rei venalis siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate. Haec conclusio intelligitur a Diuo Thoma quando venditor cognoscit defectum rei venalis. Secunda conclusio. Qui bona fide venditiem cum defectu, etiam si non peccet contra iustitiam, tenetur tamen restituere quando cognouerit, rem habere defectum. Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore intelligendum est de emptore proportionabiliter. V. g. si emptor cognoscit rem esse maioris pretij quam existimet venditor, vel propter substantiam vel quantitatem vel qualitatem: tunc enim emptor tenebitur restituere illud maius pretium. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum venditor teneatur dicere vitium rei venditae. AD tertium sic proceditur. { Quolib. 16 artic. 10. } Videtur, quod venditor non teneatur dicere vitium rei venditae. Cum enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem, quam vendit, supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium & cognitio rei. Non ergo videtur imputandum venditori, si emptor in suo iudicio decipitur, praecipitanter emendo, absque diligenti inquisitione de conditionibus rei. ¶ 2 Praeterea. Stultum videtur, quod aliquis id faciat, vnde eius operatio impediatur. Sed si aliquis vitiarei vendendae indicet, impedit suam venditionem. Vnde Tullius in lib. + { Libr. 3. parum ante medium libri, in cap. cuius titulus est. In contractibus comunibus qua forma honesti: in fine illius. } de Offic. inducit quendam dicentem, "Quid tam absurdum , quam si domini iussu ita praeco prae diceret, Domum pestilentem vendo." Ergo venditor non tenetur dicere vitia rei venditae. ¶ 3 Praeterea. Magis necessarium est homini, vt cognoscat viam virtutis, quam vt cognoscat vitia re rum, quae venduntur . Sed homo non tenetur cuilibet consilium dare & veritatem dicere de his, quae pertinent ad virtutem, quanuis nulli debeat dicere falsitatem. Ergo multo minus tenetur venditor vitia rei venditae dicere, quasi consilium dando emptori. ¶ 4 Praeterea. Si aliquis teneatur dicere defectum rei venditae, hoc non est nisi vt minuatur de pretio. Sed quandoque diminueretur de pretio etiam absque vitio rei venditae propter aliquid aliud: puta si venditor deferens triticum ad locum vbi est caristia frumenti, sciat multos venire, qui deferant: quod si sciretur ab ementibus , minus pretium darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, vt videtur. Ergo pari ratione nec vitia rei venditae. SED contra est, quod Ambros. + { Lib. 3. ca. 10. parum a principio, tom. 1. } dicit in 3. lib. de Offic. In contractibus vitia eorum quae veneunt, prodi iubentur, ac nisi intimauerit venditor, quanuis in ius emptoris transierint doli actione vacuantur. RESPONDEO dicendum, quod dare alicui occasionem periculi vel damni, semper est illicitum , quanuis non sit necessarium, quod homo alteri semper det auxilium vel consilium pertinens ad eius qualemcunque promotionem. Sed hoc solum est necessarium in aliquo casu determinato, puta cum alius eius curae subditur, vel cum non potest ei per alium subueniri. Venditor autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso dat emptori damni vel periculi occasionem, quod rem vitiosam ei offert, si ex eius vitio damnum , vel periculum incurrere possit. Damnum quidem, si propter huiusmodi vitium res, quae vendenda proponitur, minoris sit pretij: ipse vero propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat. Periculum autem, si propter huiusmodi vitium vsus rei reddatur impeditus vel noxius: puta si aliquis alicui vendat equum claudicantem pro veloci, vel ruinosam domum pro firma, vel cibum corruptum siue venenosum pro bono. Vnde si huiusmodi vitia sint occulta, & ipse non detegat, erit illicita & dolosa venditio, & tenetur venditor ad damni recompensationem. Si vero vitium sit manifestum, puta cum equus est monoculus, vel cum vsus rei etsi non competat venditori, potest tamen esse conueniens alijs, & si ipse propter huiusmodi vitium, subtrahat quantum oportet de pretio, non tenetur ad manifestandum vitium rei: quia forte propter huiusmodi vitium emptor vellet plus subtrahi de pretio, quam esset subtrahendum. Vnde potest licite veriditor indemnitati suae consulere , vitium rei reticendo. AD primum ergo dicendum, quod iudicium non potest fieri nisi de re manifesta. Vnusquisque enim iudicat secundum quod cognoscit, vt dicitur in + { Lib. 1. ca. 3. tom. 5. } 1. Ethic. Vnde si vitia rei, quae vendenda proponitur, sint occulta, nisi per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur emptori iudicium. Secus autem esset, si essent vitia manifesta. AD secundum dicendum, quod non oportet quod aliquis per praeconem vitium rei vendendae praenuntiet : quia si praediceret vitium, exterrerentur emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei, secundum quas est bona & vtilis. Sed singulariter est dicendum vitium rei, ei qui ad emendum accedit, qui potest simul omnes conditiones ad inuicem comparare bonas & malas. Nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis alijs vtilem esse. AD tertium dicendum, quod quanuis homo non teneatur simpliciter omni homini dicere veritatem de his, quae pertinent ad virtutes: tenetur tamen in casu illo de his dicere veritatem, quando ex eius facto alteri periculum immineret in detrimentum virtutis, nisi diceret veritatem: & sic est in proposito. AD quartum dicendum, quod vitium rei facit rem in praesenti esse minoris valoris, quam videatur. Sed in casu praemisso in futurum res expectatur esse minoris valoris per superuentum negotiatorum, qui ab ementibus ignoratur. Vnde venditor, qui vendit rem secundum pretium quod inuenit, non videtur contra iustitiam facere, si quod futurum est, non exponat: si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset virtutis, quanuis ad hoc non videatur teneri ex iustitiae debito. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si vitium rei sit occultum inferat damnum vel periculum em ptori, venditor tenetur illud vitium indicare. Secunda conclusio. Si vitium rei sit manifestum, non tenetur venditor admonere emptorem de illo vitio. Tertia conclusio. Si vitium sit occultum, non tamen damnosum, aut perniciosum emptori, non tenetur venditor illud manifestare: dum tamen diminuat de pretio tantum quantum oportet propter illum defectum. COMMENTARIVS. DVbitatur primo circa istos articulos, an vitium rei venditae annullet contractum , quando venditur res quasi integra in quantitate qualitate & substantia. Arguitur primo pro parte negatiua. Si quis vendat vinum. v. g. Metinense pro vino Sancti Martini, sit autem illud ita pretiosum sicut Sancti Martini, tunc est valida venditio: & tamen est defectus in substantia: ergo iste defectus non irritat contractum . Confirmatur. Esto ita quod, qui emit vinum Metinense, non soluat pretium in pecunia sed in alia re. v. g. in pecoribus, vel in alia re fructuosa: tunc si ille contractus non esset validus, sequeretur, quod venditor teneretur restituere rem ipsam cum fructu. Consequens videtur dubium. Sequela probatur. Nam omnis res fructificat vero domino. Arguitur secundo a simili. Si quis baptizet Petrum putans se baptizare Paulum, re vera baptismus est validus & verus. Ergo error in substantia non irritabit contractum emptionis & venditionis. Et confirmatur a simili. Si episcopus conferat beneficium indigno hypocritae putans illum esse dignissimum, nihilominus collatio beneficij est valida, ergo error in qualitate non irritabit contractum venditionis. Confirmatur secundo. Matrimonium contractum per errorem qualitatis personae. v. g. si vir contrahens putet mulierem esse virginem aut diuitem, vel generosam, nihilominus illud matrimonium est validum, ergo etiam multo magis ille contractus emptionis & venditionis, non obstante errore in qualitate rei. Arguitur tertio. Et sit casus, quod iudex per iniquitatem vel ignorantiam taxet pretium rei venalis multo minus quam oporteat: tunc venditor licite poterit augere mensuram rei venalis quantum necesse fuerit ad supplendum iustum pretium, ergo defectus in quantitate non irritat contractum. Arguitur vltimo. Quando emptor emit rem pretiosam, quam quidem venditor existimat minoris dignitatis, contractus est validus: etiam si fiat illo pretio secundum aestimationem venditoris, vt ostendemus infra dubio tertio. Ergo pari ratione erit validus contractus, quando venditur res pretiosa pro integra. Patet consequentia , quia eadem est ratio & proportio de emptore & venditore, vt dicit tertia conclusio articuli. Sed si venditor ipse cognosceret, quod res illa venalis est minoris pretij & dignitatis, & vendit illam pro re maioris dignitatis, dicit Diuus Tho. quod contractus esset nullus. Ergo ista non bene per se consonant: neque erit eadem ratio de emptore & venditore. Sed in oppositum est, quod matrimonium contractum per errorem personae non est validum, ergo neque contractus emptionis & venditionis erit validus, quando vna res substituitur pro alia. PRO decisione sit prima conclusio. Per se loquendo & regulariter, quodlibet rei vitium siue in substantia siue in quantitate, siue in qualitate, irritat contractum, quando res venditur pro integra & sana absque defectu aliquo. Hanc docet Diuus Tho. & explicat in articul. 2. & confirmat ex Diuo Ambrosio libr. 3. de officijs, capit. 10. & 11. Sed probatur ratione. Quia ille contractus per se loquendo rationabiliter est inuoluntarius: ergo per se loquendo nullus est contractus. Probatur secundo. Quoniam maior laesio est, quando quis decipitur in re ipsa venali: quando quam decipitur in pretio, vt habent Iurisperiti in capit. per tuas. de donationibus, quos quidem Pinellus in commentarijs super legem secundam. C. de rescindenda venditione. 3. parte. capit. 2. refert qui dicunt quod laesio in substantia quantitate & qualitate tribuit actionem laeso, etiam si citra dimidium iusti decipiatur: non autem tribuit actionem laeso in pretio nisi vltra dimidium iusti decipiatur: ergo multo maior est in actu qui fit in ipsa re, ac proinde merito irritabitur contractus. Cuius ratio est. Quia laesio quae fit in ipsa re venali, tollit substantiam contractus: etenim contractus fit de ipsa re secundu substantam quantitatem & qualitatem. Secunda conclusio. Contingere potest, vt laesio sit tam minima in substantia quantitate, vel qualitate: quod contractus sit validus. Verbi gratia in exemplo primi argumenti & ratio est: quia in moralibus quod parum est pro nihilo reputatur. Item, quia in venditione attenditur aestimatio rei venalis, secundum quod est vtilis in vsus humanos: sed quando est minima differentia in varietate substantiae, vel quantitate, vel qualitate, res illa aequaliter se habet, vel quasi aequaliter quantum ad vtilitatem emptoris: ergo venditio erit valida. Et confirmatur ex Diuo Thoma articul. 2. ad primum. vbi ait, quod si per artem alchimiae fieret verum aurum: licitum esset illud vendere pro auro naturali. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum & confirmationem eius dicimus, quod probat secundam conclusionem. Dicimus tamen, quod si vinum Sancti Martini habet aliquam qualitatem medicinalem, quam non habet aliud vinum, iniquum erit vnum pro alio substituere, & contractus erit nullus. Ad secundum argumentum negatur consequentia . Et differentia est, quia sacramentum constat essentialiter ex sua materia & forma cum intentione ministri, faciendi quod ecclesia intendit facere in subiecto apto nato: est autem impertinens ad intentionem ministri religiosam, quod intendat baptizare istum vel illum hominem: debet enim intendere baptizare illum circa quem exercet actum ablutionis quicunque ille sit: quod autem ipse putet esse Petrum & ille sit Paulus, est quaedam ignorantia concomitans quae non destruit illam intentionem: alioquin si minister intendit baptizare Petrum praecise & non alium: peccaret mortaliter, & nullus esset baptismus, si ille non erat Petrus. Caeterum ad iustitiam contractus emptionis & venditionis necesse est, vt res illa de qua fuit facta conuentio, tradatur in eadem substantia quantitate, & qualitate sicuti petitur ab emptore. Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam & differentia est: quoniam expedit ad bonum commune ecclesiae, quod talis collatio beneficij sit valida ad hoc, vt ministri ecclesiastici sint certi & determinati, & propterea ecclesia voluit efficaciter dare illi beneficium, etiam si alias sit indignus. At vero ad bonum communitatis nihil retulerit, quod contractus emptionis & venditionis sit validus, quando non traditur res eadem in substantia quantitate & qualitate. Ad secundam confirmationem respondetur, quod ille qui ducit vxorem cum illa ignorantia, potest se habere tripliciter. Vno modo, vt sit ignorantia concomitans intentionem eius, & non sit conditio obiecti intentionis. Vt si verbi gratia, haberet istam opinionem in mente sua, quod mulier est virgo & non acciperet in vxorem: si crederet quod non est virgo. Secundo modo potest se habere cum praedicto consensu conditionali. Tertio modo potest se habere, non exprimendo verbis consensum illum conditionalem: sed absolute loquendo, ego te accipio in meam. Dicimus ergo, quod si primo modo se habet cum ignorantia tantum concomitanti: verum erit matrimonium & ratum. Ratio est, quia de substantia illius contractus absoluti non est, quod mulier sit virgo aut nobilis aut diues. Si autem secundo modo se habeat, non est verum matrimonium in foro conscientiae siue exprimat intentionem suam conditionaliter, siue absolute. Si autem expresserit conditionaliter: non est verum matrimonium in foro exteriori. Dicimus denique, quod si tertio modo se habuerit, loquendo absolute, cum tamen habeat consensum conditionalem: iudicabitur verum matrimonium in foro ecclesiae. Et quanuis non sit verum matrimonium: tamen ipse vir tenebitur in foro conscientiae facere verum matrimonium. Et ratio est, quia grauiter decipit mulierem, quae putabat se vinculo matrimonij astrictam propter verba ipsius viri. Quae iniuria non potest aliter resarciri, nisi vir faciat verum matrimonium. Ad tertium argumentum respondetur, quod non facile sunt admittendae illae excusationes venditorum: semper enim in re dubia circa pretium iustum, praesumendum est bonam & iustam esse iudicis taxationem. Nihilominus, si quando constiterit quod ipsa taxatio est iniqua, licitum erit venditori, vti cautela. Neque enim per hoc fit iniuria emptoribus: cum detur illis quod debetur secundum iustitiam. Ad quartum argumentum dicemus in dubio tertio. Ad argumentum vero quod fecimus in oppositum, quatenus militat contra secundam conclusionem respondetur, quod matrimonium quidem in quo est error personae, nunquam est validum: etiam si substituatur alia mulier tam sufficiens sicut illa quam intendit vir ducere in vxorem . Et ratio est manifesta: quia matrimonium ex natura sua est quidam contractus amicitiae coniugalis: ad rationem autem amicitiae pertinet vt amicus afficiatur ad singularem personam cum qua vult amicitiam contrahere. At vero in contractu emptionis & venditionis attenditur vtilitas rei. Vnde si substituatur alia res tam vtilis ipsi emptori, validus erit contractus. Verbi gratia, si quis emat ancillam & venditor substituat illi aliam tam vtilem: validus erit contractus. DVbitatur secundo consequenter circa tertiam conclusionem articuli tertij, Vtrum si vitium rei sit occultum, non tamen perniciosum emptori, sit validus contractus , tacente venditore vitium rei, sed minuente de pretio quantum oportet. Pro parte negatiua arguitur primo. Si emptor sciret vitium illud, non emeret rem illam, ergo est inuoluntarius interpretatiue in illo contractu: ac proinde non est validus contractus. Arguitur secundo. Venditor tacens decipit emptorem, ergo emptor est inuoluntarius in illo contractu. Arguitur tertio magis efficaciter. In huiusmodi contractibus non potest non grauari emptor, etiam si res habeat vtilitatem pro quantitate pretij. Primo quidem, quia cum cognouerit vitium rei, cogitur detinere apud se rem sibi ingratam. Deinde si velit illam vendere, cogitur non vendere il lam cuilibet emptori, poterit enim ille defectus esse perniciosus alteri. Verbi gratia, si medicus emit equum cum illo defectu sibi quidem vtilem, non poterit illum vendere militi cum illo defectu: quia erit illi perniciosus: ergo ex illa deceptione medicus iniuriam patitur. Et confirmatur, quia ipse venditor tacens defectum rei, causa erit periculi quod inde potest euenire tertiae personae quae potest emere rem illam a primo emptore. Propter haec argumenta aliqui tenent partem negatiuam. Vt Ioannes de Medina de contractibus. quaestione 34. & a quibusdam citatis a Syluestro pro ista sententia, in verbo, emptio. quaestione 20. Sed certe Syluester satis confuse loquitur. Nos tamen argumentamur quarto pro ista sententia. Laesio propter vitium rei, maior est quam laesio propter iniquitatem pretij: sed laesio propter iniquitatem pretij irritat contractum, quando emptor ignorabat iustum rei pretium. Ergo multo magis irritabitur quando emptor habet ignorantiam vitij. PRO decisione huius difficultatis, notandum est, quod venditor in praedicto casu dupliciter potest se habere. Vno modo mere negatiue, tacendo vitium rei. Alio modo positiue affirmando nullum vitium esse in re vel etiam interrogatus negatiue respondendo, vel suo silentio rem approbando. Proportionabiliter emptor dupliciter potest se habere. Vno modo vt virtualiter habeat istam intentionem, si scirem rem istam habere vitium, non emerem illam: tamen non explicat illam intentionem. Altero modo se potest habere explicando venditori suam intentionem, quod si res habet vitium, non intendit emere. Prima conclusio. Venditore negatiue se habente, quanuis emptor habeat intentionem illam virtualem, quam non explicat: validus erit contractus in praedicto casu: quando res non est perniciosa emptori, neque venditor peccat aliquod peccatum . Ista conclusio intelligenda est per se & absolute loquendo, quantum est ex parte talis contractus. Probatur conclusio. Quoniam contractus quilibet per se loquendo est va lidus, quando celebratur secundum rationem iustitiae commutatiuae: sed ille contractus ita celebratur, siquidem datur res vtilis emptori pro quantitate iusti pretij: ergo validus est. Probatur secundo. Quando aliquis pater donat filio aliquam pecuniam, valida est donatio: etiam si pater non esset donaturus si sciret ad quem malum finem filius petit. Ergo simul in casu posito venditio erit valida. Et confirmatur. Nam facultas data a superiori valida est, etiam si non esset illam daturus si sciret finem malum ad quem petitur a subdito. Ergo similiter, &c. Probatur tertio. Viceuersa, si emptor iusto pretio emit rem aliquam, cuius virtutem singularem non cognoscit venditor, neque communiter cognoscitur: non tenetur illam virtutem indicare venditori neque augere pretium, sed sufficit dare pretium secundum communem aestimationem vt dicemus dubio tertio. Ergo similiter viceuersa, venditor non tenebitur indicare vitium rei occultum, quando non est damnosum aut perniciosum, sed res est tam vtilis quantum est pretium quod pro illa datur. Denique probatur. Si vitium rei esset manifestum, verbi gratia, si equus est monoculus, & emptor sua negligentia non aduertit: nihilominus contractus est validus etiam si non erat empturus si cognouisset illud vitium. Ergo similiter in praedicto casu contingit. Probatur consequentia. Quia vtrobique sua negligentia ignorat vitium rei. Secunda conclusio. Si venditor secundo modo se habeat, scilicet quod sua sponte vel interrogatus affirmet rem nullum habere vitium, vel etiam silentio suo persuadeatur emptor, quod nullum vitium inest rei: tunc contractus est illicitus & inualidus. Probatur. Nam voluntas expressa venditoris est emere rem absque aliquo vitio: ergo contractus ille est inuoluntarius, ac proinde inualidus: & ex parte venditoris illicitus. Secundo probatur. Quoniam venditor ex officio, tenetur dicere veritatem quando interrogatur, & non dicere sua sponte mendacium circa rem ipsam: ergo si contrarium faciat decipit emptorem, ac proinde contractus est inualidus. Hanc conclusio nem probant tria argumenta proposita in principio. Tertia conclusio. Si vitium rei efficiat illam omnino inutilem emptori, etiam si non sit perniciosa contractus erit inualidus, & venditor tenetur ad restitutionem. Probatur, quia in tali casu nulla prorsus est voluntas emptoris emendi rem sibi inutilem, etiam si alias possit illam vendere alijs vtilem. Secundo probatur. Contractus emptionis & venditionis introductus est in republica propter vtilitatem contrahentium: ergo quando res omnino fuerit inutilis emptori nullus erit contractus: si venditor taceat vitium illud. Neque valet respondere oppositum opinantes, quod res illa alijs sit vtilis, & quod emptor possit illam vendere & inde capere vtilitatem : etenim emptio per se loquendo ordinatur in vtilitatem ipsius emptoris. Ergo quando emptor emit rem in proprios vsus, nullam habet voluntatem emendi rem alijs vtilem & sibi inutilem: ergo fit iniuria illi quando cogitur rem illam vendere ne pretium amittat: ac proinde ipse venditor tenetur statim repetere pretium. Verum est tamen, quod si emptor alias est negotiator, ita vt intelligatur, quod emit ad vendendum: validus erit contractus, quia venditur illi res sibi vtilis ratione negotiationis. Tertio probatur conclusio. Si res sit perniciosa emptori quanuis alijs sit vtilis: est contractus inualidus, vt patet ex Diuo Thoma, articulo tertio. Ergo similiter, si res sit omnino inutilis emptori erit irritus contractus, etiam si alijs possit esse vtilis. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum negatur antecedens: si consequens intelligatur de inuoluntario rationabiliter secundum leges iustitiae. AD secundum respondetur, non esse proprie deceptionem ex parte venditoris, quando venditor non interrogatus tacet vitium rei, ex quo non redditur inutilis neque periculosa emptori: minuit tamen de pretio quantum oportet ad aequalitatem iustitiae. Ad tertium argumentum respondetur, quod quanuis sit aliqua molestia emptori habere rem sibi ingratam: non tamen propterea est inualidus contractus celebratus secundum leges iustitiae. Ad confirmationem iam patet ex prima conclusione. Diximus enim validum esse talem contractum per se & absolute loquendo, hoc est quantum ex meritis ipsius contractus. At vero vbi fuerit tale periculum, vel propter conditionem rei quae facile venditur alteri cui erit perniciosa, vel etiam propter conditionem emptoris qui facile etiam inclinatur ad vendendam rem illam: tunc contractus non erit validus ex eo, quod ipse emptor rationabiliter est inuitus: quia exponitur periculo alterum decipiendi perniciose, & idcirco venditor peccat contra iustitiam: quia est causa periculi quod nocebit tertiae personae. Ad quartum argumentum respondetur, quod laesio de qua loquimur in prima conclusione non est tanta quanta est lae sio quae fit in pretio, quando emptor ignorat quod nam sit pretium iustum. Sed tamen adhuc replicatur contra ipsam tertiam conclusionem & praedictam doctrinam. Si res sit maxime commoda emptori in particulari, non propterea augebitur iustum pretium secundum communem aestimationem rei: ergo proportionabiliter non minuetur tale pretium, si res non sit vtilis in particulari. Patet consequentia. Nam alias non videtur esse aequalis conditio ex vtraque parte contrahentium. Replicatur secundo. Emptor non tenetur indicare venditori vitium pecuniae: ergo neque venditor emptori vitium rei. Probatur antecedens, in casu quod emptor sit certus, quod pecunia quam dat postridie sit deponenda a Principe, tunc non tenetur indicare euentum illum, sed licite emit & licitus est contractus. Ergo similiter &c. Confirmatur. Si quis locat domum in curia homini curiali pretio currente, sciens tamen quod cito discedet curia ab illo loco: nihilominus non tenetur locans indicare conducenti, quod domus illa erit illi inutilis propter euentum futurum. Ergo neque venditor tenetur indicare vitium rei. Respondetur ad primam replicam negando consequentiam. Quin potius iustitiae ratio postulat, quod sicut pretium iustum augescit, ex eo quod venditor in particulari incurrit incommodum quando rogatus vendit: ita etiam postulat quod minuatur pretium, quando emptor in particulari incurrit incommodum ex emptione ipsa. Ad secundum respondetur, quod in illo casu pecunia nullum habet vitium de praesenti: sed potius est legitima secundum aestimationem Reipublicae. Caeterum per accidens est & ab extrinseco, quod illa pecunia sit deponenda a Rege, neque ipse emptor tenetur reuelare illud futurum quod sua industria vel bona sorte nouit. Eodem modo respondetur ad confirmationem dicendo, quod illa domus in praesenti vtilis est, neque habet vitium intrinsecum: est autem per accidens euentus ille futurus cognitus per industriam, vel bonam sortem locantis, neque tenetur indicare illum euentum. DVbitatur tertio circa tertiam conclusionem articuli secundi, An debeat esse aequalis conditio venditoris & emptoris in huiusmodi contractibus celebrandis? Arguitur primo pro parte negatiua. Sit aliquis emptor peritissimus lapidarius qui cognoscit singularem virtutem & valorem alicuius margaritae, quam non cognoscunt homines communiter, etiam lapidarij: iste potest emere margaritam minori pretio quam secundum se valeat, & tamen venditor nunquam potest vendere margaritam minoris valoris pro maiori pretio: ergo non est aequalis vtriusque conditio. Et confirmatur. Sit aliquis rusticus habens margaritam, & occurrat ille lapidarius dicens, quod vult possidere illam margaritam, & quod dabit illi centum pro illa, etiamsi valeat mille: tunc lapidarius, si rusticus vendiderit, potest bona conscientia illam possidere: & tamen econtrario, si venditor aliquis venderet margaritam pro mille, & tamen reuera non valeret nisi centum, contractus ille esset iniquus, ergo &c. Arguitur secundo. Qui emit agrum in quo certus est latere thesaurum, non te netur indicare domino agri ignoranti quod ibi lateat: sed potest agrum emere secundum communem aestimationem illius: & tamen viceuersa nunquam venditor potest vendere agrum minoris valoris pro maiori pretio, ergo non est aequalis vtriusque conditio. PRO decisione sit prima conclusio. In celebrandis huiusmodi contractibus emptionis & venditionis, aequalis debet esse conditio emptoris & venditoris secundum leges iustitiae commutatiuae: & vterque tenetur illas seruare. V. g. sicut venditor peccat contra iustitiam vendens rem vitiosam pro integra: ita emptor peccat emendo rem integram pro vitiosa. Item sicut venditor etiam non interrogatus tenetur dicere vitium rei, vel minuere pretium: vt iam diximus: ita tenetur emptor augere pretium cognoscens valorem rei, vel indicare venditori, vt est exemplum in confirmatione primi argumenti. Probatur ergo conclusio. Quia contractus emptionis & venditionis est actio iustitiae commutatiuae: ergo ad vtramque partem aequaliter pertinet prouidere commodis alterius partis secundum aequalitatem rei ad rem. Nihilominus sit secunda conclusio . Quando in ipsa re venali est aliqua virtus specialis, quae communiter ignoratur ab hominibus etiam peritis in illa arte, non tenetur emptor peritissimus cognoscens illam virtutem, indicare venditori: sed licitum erit illi emere pretio communi. Verbi gratia, in casibus primi & secundi argumenti. Probatur conclusio. Quia iustum rei pretium illud est, quod communiter aestimatur ab hominibus secundum circunstantiam loci & temporis, sed illa virtus occultissima non aestimatur ab hominibus, siquidem non cognoscitur, ergo emptor non tenetur dare pretium pro illa virtute quam ipse specialiter cognoscit. Probatur secundo. Quia virtus illa gemmae occulta, habet se respectu lapidarij peritissimi sicut thesaurus absconditus in agro: de quo dicemus statim, quod licitum est emptori emere agrum illum, nihil indicando de thesauro, sed potest applicare sibi thesaurum titulo inuentionis. Er go similiter poterit lapidarius ille possidere gemmam excellentissimae virtutis, titulo inuentionis: etiam si emerit illam secundum communem aestimationem hominum . Probatur tertio. Si lapidarius ille ignorans virtutem gemmae emisset illam pretio communi, & postea cognouisset virtutem illam, non teneretur ad aliquam restitutionem, ergo neque si sciens emerit. Probatur consequentia. Quia si ex iustitia teneretur ante emptionem, teneretur etiam post emptionem restituere ratione rei alienae acceptae, sicut si sciens & prudens accepisset. Denique probatur. Quando Hispani inuenerunt Indias, poterant emere ab Indis aurum, & margaritas secundum aestimationem illius reipublicae: neque tenebatur indicare, quanti aestimaretur aurum in alijs regionibus. Et per hoc patet ad primum argumentum & confirmationem eius. Sed obserua in casu confirmationis, quod lapidarius tenetur indicare absque dolo communem valorem illius margaritae: alias merito praesumitur ipse rusticus inuoluntarius rationabiliter. Neque credibile est quod ipse rusticus velit facere tantam gratiam lapidario, nisi deceptus ab illo. Ad secundum argumentum vt plene respondeamus recolenda sunt quae supra diximus quaestione. 66. articulo. 5. circa tertiam conclusionem articuli de thesauro dupliciter sumpto, scilicet, proprie & improprie. Et per illa patet solutio ad secundum. DVbitatur quarto circa solutionem ad tertium articuli tertij, Vtrum venditor sciens futuram magnam copiam mercium, teneatur indicare emptoribus, aut vero minuere de pretio. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Qui vendit equum proxime moriturum vel contracturum aliquod vitium notabile, tenetur indicare vel minuere de pretio, ergo etiam venditor in nostro casu. Secundo. Quia ex opposita sententia sequuntur magna incommoda. Primo, quod mercator qui scit ciuitatem obsidendam , posset nihilominus omnia bona sua vendere pretio currenti, quod videtur iniquum & contra bonum non tantum ciuium , sed etiam reipublicae. Secundo sequitur, quod qui sciret cra stina die futuram esse taxationem frumenti minori pretio quam modo: posset hodie vendere omne triticum pretio pragmaticae. ¶ Tertio sequitur, quod qui sciret, aliquam monetam esse deponendam cito in Regno: nihilominus posset permutari illam quam habet apud se. His argumentis conuictus est Ioan. de Medina vbi supra quaest. 35. pro parte affirmatiua. Nihilominus sit prima conclusio. Venditor sciens futuram magnam copiam mercium non erit iniustus tacendo & vendendo suas merces pretio currente . Dixi iniustus quia contra charitatem aliquando peccabit, vt infra patebit. Probatur conclusio. Quia iustum pretium est quod taxatur secundum communem aestimationem fori. Sed iste vendit suas merces pretio currente communi aestimatione, ergo non est iniustus. Secundo sequeretur, quod qui haberet in animo post triduum vendere magnam copiam frumenti, quod non possit hodie vendere triticum pretio currente. Probatur sequela. Quia iste scit ex venditione futura cras, triticum minus valiturum propter ingentem copiam quam venditurus est, ergo non posset hodie vendere pretio currenti. Tertio sequeretur, quod venditor ignorans illam copiam futuram & vendens pretio currente, teneatur restituere. Probatur sequela. Quia obligatio restituendi oritur non solum ex iniusta acceptione, sed etiam ratione rei acceptae, ergo mercator sciens futuram copiam tenetur restituere ratione iniustae acceptionis & etiam ille qui ignorat copiam futuram tenebitur restituere ratione rei alienae, scilicet, excessus pretij quod accepit pro tritico minus valituro. Secunda conclusio. Etiam si iste venditor interrogetur, an sit futura magna copia tritici, & dicat se nescire, vel dicat copiam non esse futuram, non peccat contra iustitiam. Conclusio patet primo argumento facto pro conclusione praecedenti. Et secundo probatur. Quia contractus iste habet omnia quae sunt de substantia iusti contractus: traditur enim merces absque aliquo vitio, & pretio currente, ergo, &c. Sed arguis. Quia ille mentitur perniciose in damnum multorum, ergo facit iniu stum. Et confirmatur primo. Quia si alius assistens ita mentiretur faceret iniustum, & teneretur restituere, vt communiter conceditur, ergo multo magis quando mercator ipse mentitur. Secundo confirmatur. Quia si aliquis mentiendo impediat eleemosynam pauperi, tenetur illam restituere, ergo &c. Ad argumentum tamen respondetur, quod venditor tacendo vel mentiendo non facit iniustum. Primo, quia solum inducit emptorem ad contractum iustum pretio currente. Et secundo, quia si diceret veritatem incurreret ipse simile damnum in proprijs facultatibus, ergo ipse non tenetur pati. Vnde mendacium illud non est formaliter perniciosum, sed officiosum: quia ipse ordinat ad fugiendum damnum: quod venditor non tenetur subire. Et ideo per accidens est quod emptor ex tali mendacio damnificetur. Ad primam confirmationem respondetur nego consequentiam: quia alius mentiens perniciose mentitur & non officiose, eo quod ex tali mendacio nec bonum comparat nec malum effugit: sicut mercator qui vere detrimentum incurrit ex tali manifestatione. Ad secundam confirmationem distinguendum est. Nam si ille alius qui mentitur sit pauper, & vt sibi detur eleemosyna dupla decipit alterum, dicendo dominum non adesse vel eleemosynam esse iam elargitam: iste mentiens non tenetur restituere: nec peccat contra iustitiam: quia vterque pauper habet idem ius. Verumtamen si diues sit qui mentitur pauperi: quia mendacium istud est tantum perniciosum nihil habens officij, tenetur restituere peccans contra iustitiam. Tertia conclusio. Quod dictum est de venditore, dicendum est proportionabiliter de emptore. v. g. si emptor sciat futuram magnam copiam ementium, ex quo augebuntur pretia rerum: aut vero sciat futuram magnam inopiam mercium, poterit tacere, vel si mentiatur non facit iniustum dum emit pretio currente. Conclusio patet ex facto Ioseph, Gen. 41. Qui sciens futuram inopiam frumenti, nihilominus magnam summam comparauit. Et etiam vt refert Aristo. 1. Polit. cap. 7. Tales Milesius emit magnam copiam oleisciens per Astrologiam, futuram sterilitatem oliuarum. Et ita licitum est scienti depositionem pecuniae futuram, emere pecunia quam apud se retinet. Et etiam non erit iniustus qui tacet interrogatus de copia vel inopia mercium, si emat quae sibi necessaria sunt. Ratio omnium istorum est, quia scientia vel ignorantia eius quod futurum est, habent se per accidens ad iustitiam contractus praesentis. Quarta conclusio. Aliquando in praedictis casibus peccabit venditor & emptor contra charitatem. Quod iudicandum est secundum leges communes charitatis quibus tenemur prouidere bono proximi, dummodo non fiat cum magno detrimento proprio. Explicatur conclusio. Si Ioannes sciat ingentem summam tritici futuram. Et Petrus velit emere ab illo modo aliquam quantitatem frumenti, ex quo crastina die propter aduentum tritici & abundantiam illius Petrus incidet in pauperiem : tenebitur ex charitate Ioannes dicere non emas modo, sed reserua in crastinum: maxime si Ioannes posset facile vendere triticum alijs diuisim: secus est si Ioannes ex hoc quod non vendat triticum Petro, incideret in similem pauperiem : quia tunc non tenetur indicare. Ad primum argumentum respondetur, quod si venditor sciat, ex vitio praesenti equum illum cito moriturum, aut vero quod ex dispositione intrinseca quam habet modo incurret notabile vitium: vel non potest vendere, vel debet minuere de pretio. Ad aliud argumentum iam patet ex dictis, quod illa non sunt incommoda. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum liceat negotiando , aliquid carius vendere, quam emere. AD Quartum sic procedi{ Hom. 38. in opere imperfecto a med. tom. 2. } tur. Videtur, quod non liceat negotiando aliquid carius vendere, quam emere. Dicit enim Chrysostomus super Matth. 21. Quicunque rem comparat, vt integram & immutatam vendendo lucretur: ille est mercator, qui de templo Dei eijcitur. Et idem dicit Cassiodorus super illud Psalm. 70. Quoniam non cognoui literaturam , vel negotiationem, secundum aliam literam. Quid, inquit, est aliud negotiatio, nisi vilius comparare, & carius velle distrahere? Et subdit + { Eod. loco. }, Negotiatores tales Dominus eiecit de templo. Sed nullus eijcitur de templo, nisi propter aliquod peccatum . Ergo talis negotiatio est peccatum. ¶ 2 Praeterea. Contra iustitiam est, quod aliquis rem carius vendat, quam valeat, vel vilius emat, vt ex dictis + { Artic. 1. } apparet. Sed ille qui negotiando rem carius vendit, quam emerit, necesse est quod vel vilius emerit, quam valeat, vel carius vendat. Ergo hoc sine peccato fieri non potest. ¶ 3 Praeterea. Hieron. + { In episto. ad Nopotianum inter princ. & medium , tom. 1. } dicit, Negotiatorem clericum ex inope diuitem, ex ignobili gloriosum, quasi quandam pestem fuge. Non autem negotiatio clericis interdicta esse videtur, nisi propter peccatum. Ergo negotiando aliquid vilius emere, & carius vendere est peccatum. SED contra est quod August. + { Psal. 70. in concione primae part. psal. a med. tomo. 8. } dicit super illud Psal. 70. Quoniam non cognoui literaturam. Negotiator auidus acquirendi pro damno blasphemat, pro pretijs rerum mentitur & peierat. Sed haec vitia hominis sunt, non artis quae sine his vitijs agi potest: ergo negotiari secundum se non est illicitum. RESPONDEO dicendum, quod ad negotiatores pertinet com mutationibus rerum insistere. Vt autem Philosophus dicit in 1. Politic. + { Li. 1. Polit. c. 1. 5. & 6. to. 5. } duplex est rerum commutatio. Vna quidem quasi naturalis & necessaria, per quam scilicet fit commutatio rei ad rem, vel rerum, & denariorum propter necessitatem vitae. Et talis commutatio non proprie pertinet ad negotiatores, sed magis ad oeconomicos, vel politicos, qui habent prouidere vel domui, vel ciuitati de rebus necessarijs ad vitam. Alia vero commutationis species est, vel denariorum ad denarios, vel quarumcunque rerum ad denarios, non propter res necessarias vitae, sed propter lucrum quaerendum. Et haec quidem negotiatio proprie videtur ad negotiatores pertinere, secundum + { Li. 1. Polic. cap. 6. tom. 5. } Philosophum. Prima autem commutatio laudabilis est, quia deseruit naturali necessitati. Secunda autem iuste vituperatur: quia quantum est de se, deseruit cupiditati lucri, quae terminum nescit, sed in infinitum tendit. Et ideo negotiatio secundum se considerata quandam turpitudinem habet, inquantum non importat de sui ratione finem honestum, vel necessarium. Lucrum tamen, quod est negotiationis finis, etsi in sui ratione non importet aliquid honestum vel necessarium, nihil tamen importat in sui ratione vitiosum vel virtuti contrarium. Vnde nihil prohibet lucrum ordinari ad aliquem finem necessarium, vel etiam honestum, & sic negotiatio licita reddetur. Sicut cum aliquis lucrum moderatum, quod nego tiando quaerit, ordinat ad domus suae sustentationem, vel etiam ad subueniendum indigentibus. Vel etiam cum aliquis negotiationi intendit propter publicam vtilitatem, ne scilicet res necessariae ad vitam patriae desint, & lucrum expetit non quasi finem, sed quasi stipendium laboris. AD primum ergo dicendum, quod verbum Chrysostomi est intelligendum de negotiatione, secundum quod vltimum finem in lucro constituit: quod praecipue videtur, quando aliquis rem non immutatam carius vendit. Si enim rem in melius mutatam carius vendat, videtur praemium sui laboris accipere: quanuis & ipsum lucrum possit licite intendi, non sicut vltimus finis, sed propter alium finem necessarium vel honestum, vt dictum est. AD secundum dicendum , quod non quicunque carius vendit aliquid, quam emerit, negotiatur, sed solum qui ad hoc emit, vt carius vendat. Si autem emit rem non vt vendat, sed vt teneat, & postmodum propter aliquam causam eam vendere velit, non est negotiatio: quanuis carius vendat. Potest enim hoc licite facere, vel quia in aliquo rem meliorauit: vel quia pretium rei est mutatum secundum diuersitatem loci vel temporis: vel propter periculum, cui se exponit, transferendo rem de loco ad locum , vel eam + { Al. ferri. } fieri faciendo. Et secundum hoc nec emptio nec venditio est iniusta. AD tertium dicendum, quod clerici non solum debent abstinere ab his quae sunt secundum se mala, sed etiam ab his quae habent speciem mali. Quod quidem in negotiatione contingit , tum propter hoc, quod est ordinata ad lucrum terrenum, cuius clerici debent esse contemptores: tum etiam propter frequentia negotiatorum vitia, quia difficulter exuitur negotiator a peccatis labiorum , vt dicitur Ecclesiast. 26. Est & alia causa: quia negotiatio nimis implicat animum secularibus curis, & per consequens a spiritualibus retrahit. Vnde Apostolus dicit. 2. ad Timoth. 2. "Nemo militans Deo implicat se negotijs secularibus," licet tamen clericis vti prima commutationis specie, quae ordinatur ad necessitatem vitae, emendo vel vendendo. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Commutatio rerum pro rebus, vel pro pecunia quae ordinatur ad vitae necessitatem, est laudabilis. Secunda conclusio. Permutatio pro rebus, vel pecunia quae ordinatur ad lucrum habet quandam turpitudinem & damnabilis videtur. Tertia conclusio. Poterit tamen ista negotiatio honestari ex hoc, quod lucrum ordinetur in bonum finem. COMMENTARIVS. PRima conclusio articuli manifesta est, & quidem de contractu negotiationis de quo loquimur in illa conclusione satis dictum est, quomodo debeat iustificari. At vero circa secundam & tertiam conclusionem notandum est primo. Quod negotiatio propter lucrum, dupliciter potest considerari. Vno modo in communi abstrahendo a singularibus negotiationi bus, & sic intelligitur secunda conclusio Diui Thomae quando dicit, quod secundum se habet quandam turpitudinem: sed quia non est adeo intrinsece mala, quanuis sit de genere male sonantium, sicut est habere plura beneficia: ideo Diuus Thomas apposuit tertiam conclusionem, vbi aduertit, quod huiusmodi negotiatio potest honestari: quando lucrum ordinatur in finem honestum. Altero modo potest considerari quaelibet negotiatio in particulari, cum omnibus suis circunstantijs: & sic nulla negotiatio est indifferens, sed omnis est determinata ad bonum vel ad malum: eo quod in singulari non datur aliquis actus humanus indifferens. Notandum secundo, quod negotiatio dupliciter potest referri ad lucrum. Vno modo tanquam ad vltimum finem ipsius negotiationis non autem negotiantis: & sic negotiatio nusquam est mortale peccatum: sed poterit esse peccatum veniale auaritiae, secundum doctrinam Diui Thomae, infra quaestione. 118. artic. 4. Altero modo negotiatio refertur ad lucrum tanquam ad vltimum finem ipsius negotiantis: ita vt negotiator actualiter vel virtualiter, constituat vltimum finem in lucro: quod quidem contingit quando propter lucrum frangit aliquod praeceptum, v. g. est periurus vel defraudat proximum in re graui. Et isto modo negotiatio est peccatum mortale. Quod si aliquis obijciat contra praedictam distinctionem, quod Diuus Thomas 1. 2. quaest. 1. artic. 6. docet, quod omnis actus humanus refertur ab agente in vltimum finem ipsius agentis, ergo falsum est quod diximus, negotiationem referri posse in lucrum tanquam in vltimum finem ipsius negotiationis, non autem negotiantis. Respondetur, quod Diuus Thomas in illo loco sufficienter explicatur de relatione saltim habituali in vltimum finem agentis: non autem opus est, quod omnes actiones humanae referantur semper in vltimum finem agentis actualiter vel virtualiter: sed sufficit quod referantur habitualiter: & hoc vsque adeo verum est, quod etiam ipsa peccata venialia existentis in gratia, referantur habitualiter in ipsum Deum tanquam in vltimum finem agentis: sicut docet expresse Diuus Thomas 1. 2. quaestio ne. 88. arti. 1. ad tertium. Non vero referuntur in Deum actualiter neque virtualiter: sed dicuntur referri habitualiter in Deum tanquam in finem operantis: quia ipse operans est per gratiam habitualiter relatus in Deum, a qua relatione habituali non auertunt illum peccata venialia. Sicut viceuersa homo existens in peccato mortali potest facere aliqua bona opera moralia, vt est dare eleemosynam pauperi, absque mala circunstantia finis actualis aut virtualis: nihilominus bona opera illius referuntur habitualiter in ipsum operantem, tanquam in vltimum finem: quia cum ille sit in peccato mortali & auersus a Deo conuersus est ad seipsum tanquam ad vltimum finem. Sed hic maxime est obseruandum, quod ista habitualis relatio operum, non sufficit facere de bono opere malum neque de malo bonum: etenim venialia peccata hominis iusti, non sunt bona quantumlibet referantur habitualiter in Deum: & rursus eleemosyna existentis in peccato mortali bona potest esse moraliter absque mala circunstantia facta, etiam si habitualiter referatur ad creaturam ex parte operantis tanquam in vltimum finem: dummodo non referatur actualiter vel virtualiter, scilicet, in virtute alicuius actus praecedentis. Sed de hac re latius diximus. 2. 2. quaestione. 10. articulo. 4. Cum igitur dicimus hic, quod negotiatio quaedam fit propter lucrum tanquam propter vltimum finem actionis, non autem operantis: intelligimus de vltimo fine operatis in quem actualiter vel virtualiter actio referatur. Et dicitur vltimus finis actionis, quia actio sistit secundum se in lucro: sicut gula habet pro vltimo fine actionis delectationem cibi, non autem est vltimus finis ipsius comedentis: alias semper esset mortale peccatum gula, si referretur in illum finem, scilicet, delectationem cibi actualiter vel virtualiter. Denique notandum est, quod negotiatio eo vel maxime dicitur habere quandam turpitudinem, quia implicatur multis difficultatibus & periculis peccandi, vt docet D. Thom. ad tertium. DVbitatur ergo primo. An licita sit negotiatio venditionis, in illis rebus qui bus emptores male vtuntur & ad malum finem emunt? Ad hoc dubium Nauarrus scrupulose satis respondet in Manuali cap. 23. numer. 91. ait enim, quod non est licitum, sed esse mortale peccatum, quod venditor v. g. vendat cartas lusorias personis de quibus credit quod abutentur illis. Imo dicit, quod omnis venditor qui indifferenter vendit omnibus eiusmodi res, peccat mortaliter. Et in hoc sequitur Ioannem a Medina vbi supra, citat etiam Caietanum in hac 2. 2. quaestione. 169. art. 2. prope finem, sed certe Caietanus potius sentit oppositum. Nos tamen ponimus conclusionem , quod quando merces secundum se sunt indifferentes ad bonum & malum, potest venditor illas vendere etiam si verosimiliter & prudenter arbitretur, quod emptor abutetur illis: quin potius etiam si certo sciat quod emptor abutetur illis: poterit saepe numero vendere absque peccato. Probatur prima pars conclusionis. Quoniam inquirere mores alienos, & discernere quisnam velit emere ad bonum vsum, & quis ad malum: non est officium venditoris, sed potius est curiositas perniciosa in republica, vt quibus non competit ex officio velint discernere vitas proximorum. Item, quia alias pari ratione condemnaremus sartores qui faciunt vestes curiosas, quibus probabiliter creditur, quod multi vel multae abutentur ad luxuriam. Item essent condemnandi qui indiscriminatim vendunt omnibus communes cibos, quibus probabiliter creditur & experimur, quod multi abutuntur ad gulam & ad luxuriam. Sed probatur secunda pars conclusionis quae difficilior est, scilicet, quod si venditor est certus, quod hic & nunc emptor emit rem vt abutatur illa ad peccatum mortale non peccat. Arguitur primo. Venditor non tenetur impedire peccatum alienum, per hoc quod non vendat illi rem venalem quam paratus est vendere, ergo nullo modo peccat. Probatur consequentia. Quia vendendo ille non consentit peccato alieno directe nec indirecte: & quidem quod directe non consentiat manifestum est, quia ille non intendit vendere mer ces suas vt alter peccet, sed ad suam vtilitatem: quod vero non consentiat indirecte; probatur, quia tunc aliquis consentit indirecte in aliquam operationem malam quando tenebatur illam impedire & non impedit: sed ille venditor non tenetur impedire illam malam operationem emptoris, nisi ex praecepto correctionis fraternae per media ordinata ad correctionem & cum spe aliqua emendationis ipsius. Sed non vendere illi merces non est medium correctionis fraternae: ergo nullo modo peccat mortaliter contra illud praeceptum vendendo illi merces. Confirmatur. Quia nemo tenetur ad correctionem proximi amittere suum commodum temporale, quando proximus peccat ex sua malitia, ergo venditor non tenetur amittere suum lucrum vt impediat proximum ab exequutione peccati. Praeterea. Licitum est vendere aut locare domum meretricibus, etiam si locans certus sit quod abutentur meretrices illa domo: similiter licitum est vendere Iudaeis agnum, etiam si venditor sciat, quod volunt illum ad sacrificandum , vt diximus 2. 2. quae stione. 10. art. 11. Denique probatur. Contractus emptionis quantum ad bonitatem vel malitiam extrinsecam, quae non consideratur ex parte pretij, vel rei venalis, iudicandus erit propter comparationem ad commodum vel incommodum reipublicae, ergo saltem quando malus vsus rei venalis permittitur a republica propter maius bonum: non erit mala venditio rei indifferenter: quin potius si non esset qui locaret domum meretricibus ipsa respublica prudenter aedificaret illis domum propter maiora mala euitanda, ergo non erit peccatum locare domum aut vendere meretricibus. Sed vt magis explicetur ista doctrina, arguitur contra illam. Primo. Quia non est licitum vendere arma tempore iniusti belli militibus paratis ad tale bellum gerendum: similiter non est licitum vendere gladium homini parato occidere proximum, ergo a simili dicendum est in praesenti. Secundo. Non est licitum deponere pecunias apud vsurarium, de quo probabiliter creditur quod dabit illas ad vsuram. Ad haec argumenta respondetur, quod nos non ponimus vniuersalem conclusionem, quod licitum sit semper vendere rem emptori qui male illa vsurus est: sed diximus, quod saepenumero licitum est ita contingere. Est autem prima exceptio, quando illud non est licitum: scilicet, quando ille malus vsus cedit in aliquam violentiam contra tertiam personam. v. g. in casu primi argumenti tenetur venditor tum ex charitate defendere rempublicam & innocentem: tum etiam ex iustitia non cooperari ad iniuriam faciendam alteri: & ideo si in tali casu vendiderit instrumenta offensiua, tenebitur ad rationem damni consequuti. Et per hoc patet ad primum argumentum. Ad secundum videbatur, quod eadem esset ratio sicut de primo argumento. Depositio siquidem pecuniae apud vsurarium est quasi collatio instrumenti ad iniuriam faciendam tertiae personae, scilicet illi, a quo vsurarius inique accepturus est vsuras, quod est peccatum contra iustitiam, ergo videtur quod etiam sit peccatum in tali casu deponere pecunias apud vsurarium. Nihilominus respondetur non esse parem rationem vtriusque casus: quia vsurarius nullam facit violentiam mutuatario vt accipiat mutuum ad vsuras: sed mutuatarius propter suum commodum patitur illud damnum soluens vsuras, & idcirco depositor non tenetur illum defendere non deponendo suas pecunias apud depositarium paratum accipere vsuras pro mutuo. Supponimus enim, quod ipse depositor non persuadet vt sit vsurarius, neque etiam scandalizat illum occasione depositi vt moueatur ad peccatum vsurae. Dicimus ergo licitum esse deponere pecunias apud talem vsurarium alias paratum accipere vsuras ex mutuo. Neque obstat, quod ille iniuriam faciat proximo accipiendo vsuras ab illo: quia in tali iniuria proximus non patitur violentiam, quin potius qui impediret vsurarium ne mutuaret illi pecunias iniuriam illi faceret impediendo illum a maiori commodo. Tota igitur ratio iniuriae manet in vsurario. Sed contra. Si aliquis vult seipsum occidere, non est licitum vendere illi gladium, imo neque depositum gladium reddere, ergo etiam si proximus in damno quod pati tur non patiatur violentiam: teneor impedire tale damnum. Respondetur, quod non est eadem ratio. Etenim qui se occidit non est dominus vitae suae, sed Deus est specialis dominus vitae & respublica specialis custos: quapropter iniuriam facit Deo & reipublicae qui se occidit, vt diximus quaest. 64. art. 3. Deinde qui seipsum occidit, non acquirit aliud maius commodum, sicut ille qui soluit vsuras acquirit: & ideo teneor omnino defendere si possum ne aliquis seipsum occidat, & teneor ex iustitia non dare illi instrumentum quo se occidat. Praeterea possumus facere aliam exceptionem, videlicet, quando abusus emptoris probabiliter creditur, quod cedit in scandalum alicuius innocentis, & pusilli: tunc enim venditor rei peccabit contra charitatem. v. g. si meretrix petat a venditore aliquem ornatum aptum ad scandalizandum aliquem iuuenem innocentem, tunc venditor peccabit contra charitatem vendendo talem ornatum. Habemus igitur ex dictis, quod venditor non excusatur a praecepto correctionis fraternae: sed dicimus non esse medium proportionatum, quod venditor priuet seipsum suis commodis vniuersaliter, vt impediat abusum rerum venalium. Et ratio est: quia peccatum potissime consistit in voluntate & affectu, ergo per hoc quod impeditur executio operis non impeditur correctio frater, neque liberatur a peccato: sed saepe continget , quod vehementius peccabit dum priuatur occasione peccandi: iuxta illud commune, Priuatio est causa appetitus. Eadem ratione excusamus a peccato, illum qui accipit mutuo pecunias ad vsuram ab vsurario parato mutuare ad vsuram: quoniam mutuatarius non tenetur priuare se suo commodo, propter malitiam alterius qui paratus est peccare: quin potius commune proloquium est inter Theologos, quod possumus vti malitia alterius, dummodo non cooperemur ad illam. Denique adijcimus, quod non solum erit licitum saepe venditori vendere rem ei qui male ea vsurus est: sed etiam peccabit si non vendat. v. g. si sit obligatus vendere reipublicae aliquod genus mercium: tenetur vendere ei cui licite potest vendere, & facit illi iniuriam si non vendat. DVbitatur secundo. An sit licitum negotiatori emere magnam copiam mercium, vt postea minutatim vendat, & inde maius lucrum capiat? Ratio dubij est, quia in huiusmodi negotiationibus ciues patiuntur damnum: etenim vilius emerent si nemo magnam copiam mercium colligeret. Respondetur breuiter. Quod merces sunt in duplici differentia, quaedam quae non sunt necessarie ad vitae sustentationem neque ad communem statum reipublice, v. g. psittaci & simiae & multi ornatus mulierum. Et de huiusmodi nulla difficultas est: vnusquisque enim potest emere quantam velit copiam harum mercium: quia inde non damnificatur respublica. Aliae merces sunt necessariae & conuenientes ad communem statum reipublicae. Verbi gratia, Panis & vinum & cae teri cibi communes , & panni ad vestes communes faciendas. De huiusmodi mercibus sit prima conclusio. Regulariter loquendo, inique agunt mercatores qui magnam copiam eiusmodi mercium emunt praeuenientes ciues paratos ad emendum sigillatim. Probatur, quia pretium illarum mercium erit multo maius, quam si tales merces a pluribus in publico repraesentarentur: ergo sua industria huiusmodi negotiatores damnificant rempublicam, & ciues, & tale pretium non est aestimandum licitum, sed potius est impedimentum iusti pretij, quod alias secundum communi fori aestimationem curreret. Diximus regulariter loquendo: quia si ille negotiator venderet reipublicae tales merces communi pretio quo venderent alij negotiatores de longe illas asportantes: licita est talis negotiatio, sed vt in plurimum non ita contingit. Secunda conclusio . Postquam ciues emerunt sibi necessaria & conuenientia, licitum est & conueniens , quod negotiatores emant magnam copiam istarum mercium , vt postea minutatim vendant & lucrum capiant. Probatur, quia per huiusmodi negotiationem non resultat incommodum Reipub. sed potius commodum : oportet enim quod huiusmodi merces sint in promptu pro peregrinis & pro ciuibus qui non potuerunt emere, & pro pauperibus. Sed de hac re pertinebit ad Praeto rem ordinare, ne tales negotiatores praeueniant ciues paratos ad emendum, & ne postea dum minutatim vendunt augeant plus nimio pretium. DVbitatur tertio. An qui sunt negotiatores ex officio, licite possint carius vendere quam alij, & quomodo sit mensurandum iustum illorum pretium ? Ad quod respondet Scotus in 4. distinct. 15. quaest. 2. artic. 7. quod soli mercatores ex officio, possunt in rerum venditione lucri facere tantum quantum eis respublica assignasset, si ad hoc officium eos conduxisset. Ratio eius est: quia si non essent in republica huiusmodi negotiatores voluntarij, ipsa respublica teneretur prouidere de ministris qui hoc facerent, videlicet vt asportarent merces necessarias communitati. Magister Soto lib. 6. de Iustitia. quaest. 2. artic. 4. dicit, hanc regulam Scoti non esse omnino repudiandam, neque tamen semper posse seruari. Nihilominus sit nobis prima conclusio. Haec regula Scoti valde fallax est regulariter loquendo. Probatur primo. Quia contingit saepe, quod pretium rerum venalium vilescat, postquam isti mercatores asportauerunt merces suas: vel quia est paucitas emptorum , vel magna copia mercium quae aliunde superuenerunt: & tunc constat iniquum esse, quod eiusmodi negotiatores vendant merces suas etiam ipso pretio quo emerunt. Probatur, quia tunc iustum pretium est quod currit iuxta communem aestimationem fori, quod quidem tunc erit multo vilius quam pretium quo ipsi emerunt: quapropter nihil pro sua industria & labore possunt capere. Et rursus poterit contingere , quod postquam illi mercatores asportauerunt merces suas, augescat iustum pretium propter multitudinem emptorum, vel raritatem mercium: & tunc iustum pretium erit, quod secundum communem aestimationem fori currit: etiam si sit multo minus quam esset stipendium quod respublica ministris designaret. ¶ Secundo probatur. Nam ex illa regula Scoti sequuntur magna inconuenientia. Primo, quod si mercator casu fortuito facit iacturam omnium mercium, respublica tenetur resarcire illud damnum, vel si faceret iacturam medietatis mercis posset ille mercator vendere aliam medietatem, tanti quanti totas merces venderet. Probatur sequela. Quia si ille esset purus minister reipublicae reciperet iuste tantum lucri, nisi integras merces asportasset. Item sequeretur, quod si duo mercatores ita se haberent, quod alter emeret merces multo carius quam alter, vel quia a remotioribus partibus attulit illas, vel quia erat raritas mercatorum quando ille emebat prudenter tamen emebat: sequeretur, quod isti duo negotiatores eodem tempore & loco possent vendere easdem merces pretijs notabiliter distinctis. Probatur sequela. Quia ille qui carius emit, non potest suum integrum stipendium obtinere: nisi multo carius vendat quam alter. Denique probatur conclusio & ostenditur ratio nostrae doctrinae, scilicet ex differentia quae est inter purum ministrum & negotiatorem, qui est dominus suae pecuniae & suarum mercium. Nam ad officium ministri solum pertinet, vt diligenter & prudenter gerat negotium domini, quod si negotium perierit domino perit: at vero negotiator qui est dominus sicut sentit commodum quando negotiatio prospere succedit: iustum est, vt etiam sentiat damnum, quando non ita succedit. Verum est tamen, quod consideratio regulae Scoti potest esse vtilis, quando respublica vult taxare pretium alicui generi mercium propter bonum commune . V. g. quando vult taxare pretium tritici; tunc enim debet habere rationem industriae & laboris quem coloni impendunt vt possint sustentari de suo labore: hoc autem respublica in communi considerat, & vt in plurimum, nec enim potest prouidere singulis colonis in omni euentu. Secunda conclusio. Licitum est negotiatoribus ex officio, aliquanto carius vendere quam alij ciues. Hanc conclusionem ponit Syluester verbo, emptio. quaest. 10. & Scotus vbi supra. Et Caietanus hic expresse dicit, quod isti negotiatores possunt carius vendere qua emunt. Ratio est, quia isti negotiatores vtiles sunt reipublicae & necessarij: ergo non debent frustra negotiare. Sed haec conclusio ea conditione intelligenda est, vt iustum pretium aestimetur secundum communem vsum fori inter ipsos negotiatores & populum: non secundum laborem & in dustriam alicuius particularis negotiatoris. Est etiam intelligenda conclusio, tam de negotiatoribus qui vendunt minutatim, quam de his qui vendunt in magna quantitate. Maxime autem intelligitur conclusio de obligatis reipublicae ad vendendum aliquod genus mercium: quia illa obligatio est pretio aestimabilis, exponunt enim se ipsos multis periculis propter commodum reipublicae. ¶ Denique probatur conclusio sic intellecta. Quia secundum communem opinionem, iustum est vt campsores aliquid lucri accipiant dum cambiunt pecuniam maioris momenti cum pecunia minoris momenti: quia hoc vtile est communitati. DVbitatur quarto principaliter. An sit licitum vendere carius expectata pecunia quam numerata? Et eadem quaestio est de emptione & venditione quae fit anticipata solutione, antequam tradantur merces. Haec quaestio affinis est materiae de vsuris, de qua re disputant Iurisperiti in cap. in ciuitate. & in capit. nauiganti. de vsuris. & in capit. ad nostram. de emptione & venditione. Summistae verbo, venditio. & verbo, vsura. Ioannes a Medina in tractatu de restitutione. quaestione 38. Sotus libr. 6. de Iustitia. quaestione. 4. Et quidem omnes conueniunt in vna fundamentali conclusione, scilicet quod venditio quae fit cariori pretio propter solam expectationem solutionis secundum aliquod tempus , iniqua est & vsuraria. Intelligunt autem istam conclusionem, quando pretium excedit totam latitudinem pretij iusti & rigurosi. Probatur conclusio sic intellecta. Primo, quia in illa venditione exceditur iustum pretium quo aestimatur res quae traditur in praesenti: ergo iniqua est venditio. Secundo probatur conclusio. In illa venditione includitur implicite vsura: ergo &c. Probatur antecedens, quia perinde est expectare solutionem pecuniae pro re quae de praesenti traditur, acsi venditor mutuaret pretium rei emptori, Vt verbi gratia, pro viginti ducatis quibus res de praesenti aestimatur, reddat viginti quinque post annum: ergo &c. Et eadem est ratio de emptione quae fit anticipata solutione antequam res tradatur, quae pluris aestimatur tempore quo tradenda est: perinde enim valet, acsi emptor mutuaret triginta venditori, vt post certum tempus reddat sibi quadraginta, aut rem quae valet quadraginta. Nihilominus negotiatores multa fingunt , vt licitas faciant huiusmodi emptiones & venditiones. Sunt itaque sex tituli quibus existimant posse iustificari huiusmodi contractus. PRIMVS titulus est ex communi ae stimatione mercium quae venduntur ad creditum. Arguitur ergo primo pro parte affirmatiua quaestionis. Et probatur quod iste titulus sufficiat iustificare huiusmodi contractus. Quia communis aestimatio omnium negotiatorum est, quod merces expectata pecunia pluris aestimantur, quam quae numerata pecunia venduntur: ergo &c. Confirmatur. Quia frequentia emptorum est in causa, quod res carius valeant; sed sunt plures emptores, qui quaerunt merces quae expectant solutionem in futurum: ergo ea ratione carius vendi possunt. Arguitur secundo. Pecunia praesens pluris aestimatur quam absens: etenim absens toto illo tempore quo absens est inutilis est, praesens vero est quasi in actu vtilis aut certe in proxima potentia. Ergo hac ratione vt contractus iustificetur & sit aequalis, licitum erit venditori maius pretium exigere ab illo qui emit rem ad creditum: quam ab illo qui emit numerata pecunia. Arguitur tertio a simili. Licitum est emere debita in futurum ab illo cui debentur, pro minori pretio quam ipsa debita constent & sonent. Verbi gratia. Debet aliquis Paulo 100, licitum est Ioanni emere a Paulo illa 100 pro 90. de praesenti numeratis: ergo licitum etiam erit dare rem quae modo valet 90 pro 100 in futuro tempore, quod quidem est vendere carius ratione expectatae solutionis. Eisdem argumentis proportionabiliter potest aliquis probare, quod sit licitum emere vilius quam valeat res quando fuerit tradenda in futurum anticipata solutione. Ad hanc difficultatem respondetur & sit secunda conclusio. Iste primus titulus insufficiens est ad iustificandum huiusmodi contractus. Haec conclusio non aliter de no uo probatur quam soluendo argumenta facta: quia ratio illius intrinseca, eadem est, atque primae conclusionis fundamentalis. Ad primum argumentum vt respondeamus obseruandum est, merces esse in duplici differentia. Quaedam enim sunt, quarum minima pars venditur numerata pecunia, & tales esse solent merces quae nauibus adducuntur ad portum, quae vt in plurimum venduntur in magna quantitate alijs negotiatoribus capitalibus. Aliae sunt merces quarum minima pars venditur ad creditum, aut certe magna pars venditur numerata pecunia. De mercibus primi generis diximus in fine huius tractatus: de mercibus vero secundi generis intelligitur nostra conclusio. Et ad primum argumentum negatur antececedens, si intelligatur de negotiatoribus prudentibus & non iniquis. Etenim merces secundum se nihil amplius habent vtilitatis, quando emuntur ad creditum, & quando emuntur numerata pecunia. Sed illa aestimatio quorundam negotiatorum oritur ex facilitate res illas emendi de praesenti, & auiditate vtendi rebus ipsis. Et per hoc patet ad confirmationem: quoniam illa frequentia emptorum ad creditum, non auget iustum rei pretium secundum quod de praesenti valet: sed mensura iusti pretij est illa quam faciunt mercatores qui emunt numerata pecunia. Et ratio est, quia iustum rerum pretium est, quo aestimantur quando hic traduntur, vt habetur in. l. Falcidia. & in. l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. quapropter emptores etiam si plurimi sint ementes ad creditum, impertinenter se habent ad iustum pretium constituendum in huiusmodi mercibus. Ad secundum argumentum respondetur nego antecedens, si consideretur pecunia secundum se seclusa industria negotiatoris. Etenim pecunia secundum se infructifera est, neque habet alium vsum in ratione pecuniae: nisi quando distrahitur per industriam negotiantis. Quapropter ratione temporis expectati, non potest venditor aliquid amplius pecuniae exigere, quam hic licitum sit accipere, alias enim quilibet mutuator pecuniae, eadem ratione posset exigere lucrum ex mutuo, propter expectationem temporis. Ad tertium vt respondeamus , necesse est examinare, an sit licita emptio debiti in futuro soluendi pro minori pretio de praesenti. DVbitatur ergo quinto. An licitum sit pro minori pretio emere pagas acerbas? de qua re sunt duae sententiae. Prima est Adriani in 4. in materia de restitutione folio 36. & videtur esse Syluestri verbo vsura. 2. §. 14. quanuis in fine videatur oppositum tenere quam Adrianus. Et sententia est quae negat licitum esse huiusmodi contractum pro minori pretio quam constent & sonent ipsa debita acerba: nisi quando fuerit periculum recuperandi, vel notabilis difficultas. Eandem sententiam sequitur Ioannes de Medina, vbi supra. Altera sententia est Caiet. verb. vsura, cap. vlt. asserentis licitam esse huiusmodi emptionem: si fiat iusto pretio currente. Et probatur primo haec sententia. Quia in huiusmodi contractu, si aliqua iniustitia esset, maxime vsura: sed haec non, ergo. Probatur minor. Quia in huiusmodi contractu, nulla est ratio mutui ex aliqua parte neque implicita neque explicita, ergo nulla est ratio vsurae. Consequentia patet, quia vsura est mutuum ex lucro. Antecedens probatur. Quia si verbi gratia, Ioannes emit a Paulo 100 quae illi debet Petrus pro nonaginta datis de praesenti: tunc Ioannes nihil mutuat Paulo, quia de ratione mutui est, quod mutuatarius maneat obligatus ad soluendum aliquid in futuro; sed Paulus statim eripitur ab omni obligatione dato iure Ioanni ad recuperandum illa debita. Eodem argumento constat, quod neque Ioannes sit vsurarius: quia ille non accipit mutuum, sed ius recuperandi sibi illa debita quae antea debebantur Paulo, neque vltra manet obligatus ad aliquid reddendum ipsi Paulo. Ergo nulla est ratio mutui ac proinde nec vsurae. Probatur secundo & confirmatur. Nam Paulus de praesenti dat totum ius quod habet ad illa 100 ipsi Ioanni emptori, Ioannes autem de praesenti dat nonaginta pro illo iure, suscipiens in seipsum curam recuperandi: ergo totus contractus illic perficitur de praesenti ex vtraque parte, ac per consequens nulla est ratio vsurae: siquidem neuter manet alteri obligatus. Ex hoc infert Ca ietanus, quod contractus ille erit licitus & iustus intra limites emptionis & venditionis, si fiat iusto pretio. Fiet autem iusto pretio, si illud pretium sit quod communiter currit inter negotiatores absque dolo & fraude, attentis circunstantijs loci & temporis, & abundantia vel penuria pecuniae. Propter haec argumenta videtur quibusdam Theologis doctissimis, quod non sit improbabilis sententia Caietani. Nobis tamen semper visa est durissima, vbi non fuerit periculum recuperandi illa debita acerba. Et arguitur primo contra illam . Si ius illud quod habet Paulus ad recuperandum 100 est vendibile pro minori pretio de praesenti, sequitur, quod ipsemet Petrus debitor possit emere pro minori pretio illud ius; consequens videtur magnum inconueniens: quia pro nonaginta datis anticipata solutione eripit se ab obligatione reddendi 100. Aliqui concedunt consequentiam & admittunt consequens secundum sententiam Caietani. Alij vero assignant differentiam inter illos contractus: quia Petrus debitor, est obligatus ad totum debitum soluendum, vnde datis modo nonaginta, non eripitur ab illa obligatione propter anticipatam solutionem: at vero Ioannes ille, non tenebatur Paulo creditori: quo fit, vt possit dare libere Paulo creditori nonaginta pro iure quod habet ad illa 100. Arguitur tamen secundo contra sententiam Caiet. quia illa in practica praebet multam occasionem palliandi vsuras; poterunt enim facile fingi debita acerba, & sub isto titulo fieri multi contractus vsurarij, saltim virtualiter & implicite. Sed arguitur tertio. Magis efficaciter & metaphisice contra istam sententiam. Illud ius quod habet Paulus ad 100 reuera valet 100; ergo iniquum est emere pro nonaginta. Antecedens probatur. Nam quando ipse Paulus vendidit merces suas pro 100 in futurum soluendas, iusto pretio vendidit ; (Hoc enim presupponimus, & quod debitum non habet aliam acerbitatem nisi temporis ), ergo ae qualitas est inter ius quod ille habet ad suas merces, & inter ius quod acquirit ad illa 100 in futurum soluenda. Sed ius quod habebat ad merces valebat 100: ergo ius quod acquirit valet 100. Confirmatur. Quia in contractu mutui haec est aequalitas, quod pro 100 quae mutuat Petrus Paulo teneatur Paulus reddere alia 100. Ergo inaequalitas est quod Ioannes emat illud ius a Petro pro minori pecunia, scilicet pro nonaginta. Neque valet dicere, quod Ioannes non emit 100 pro 90. Sed ius ipsum quod habet Petrus ad illa 100, quod quidem ius debilitatum est in eo, quod ipse Petrus ipso facto quod mutuauit, obligauit se non petere illa 100, vsque ad statutum tempus: cum igitur Ioannes velit nunc subintrare illam obligationem & eripere Petrum ab illa: meretur quod minatur sibi aliquid de numerata pecunia de praesenti, dum emit ius ad recuperandum illa 100. Non inquam valet ista responsio: quia pari ratione possemus dicere, quod ipsemet Petrus a principio dum mutuabat Paulo 100, poterat exigere ab illo aliquod lucrum, propterea quod ipse Petrus se libere subijciebat illi obligationi non petendi. Deinde. Ius illud ad recuperandum 100 a Paulo secundum se toto illo tempore expectationis inutile prorsus est: sed totus eius valor desumitur ex illis 100 quae soluenda sunt transacto tempore, ergo neque plus neque minus valet, quam illa 100, nisi sit periculum recuperandi: neque est alia acerbitas in illo iure quam expectatio temporis. Arguitur quarto contra eandem sententiam Caietani. Sequeretur ex illa, quod duo socij possent licite ditari ex alienis sub spe illius contractus emptionis solutionis acerbae. Verbi gratia, sunt Ioannes & Paulus socij, & Paulus emat ab alio tertio merces pro 100 iusto quidem pretio, expectata tamen solutione vsque ad annum: tunc accedat Ioannes & emat ab illo tertio pagam illam acerbam pro 90. & rursus ipse Ioannes emat ab eodem tertio alias merces pro 100 expectata solutione ad annum, & tunc accedat Paulus & emat illam pagam acerbam pro 90, atque ita poterunt Petrum expilare & ditari. PRO decisione ergo sit nobis prima conclusio . Quando non est periculum recuperandi talia debita, neque faciendae sunt expensae in recuperatione illorum est iniqua emptio: si fiat pro minori pretio quam constent & sonent ipsa debita. Hanc con clusionem probat tertium argumentum cum sua confirmatione. Est enim inaequalitas inter pretium, & rem venditam: vnde emptor tenebitur ad restitutionem. Secunda conclusio. Huiusmodi iniquitas est virtualiter vsura palliata. Probatur. Nam virtualiter & aequiualenter ipse emptor Ioannes, quasi mutuat pecunias Petro scilicet nonaginta de praesenti, vt in futuro accipiat 100. Neque valet respondere, quod ipse Petrus non manet obligatus reddere illa 100 de futuro, quod erat de ratione mutuatarij, ac proinde nulla est ibi ratio mutui neque vsurae. Haec inquam responsio non valet. Nam perinde est aequiualenter, quod ipse Petrus manet obligatus ad reddendum 100, vel quod det potestatem suam ad recuperandum illa 100 in tempore futuro: ergo est illic aequiualenter ratio mutui. Confirmatur. Si Petrus in eodem casu, nolet se obligare ad reddendum illa 100 in tempore futuro pro 90 receptis de praesenti, nihilominus daret Ioanni fideiussorem qui se obligaret ad reddendum illa 100, tunc profecto ille contractus habet rationem mutui: sed idem est dare Ioanni ius quod habet certum ad recuperandum illa 100, atque si daret fideiussorem: ergo vtrobique est ratio mutui, saltim virtualis: ac proinde vsurarius est ille contractus & nobis certe improbabilis sententia Caietani. Tertia conclusio . Nihilominus si quis bona fide sequutus sententiam Caietani & aliorum emit pagam acerbam minori pretio: neque peccabit neque tenebitur ad restitutionem, sed poterit prudens confessarius dissimulare factum praeteritum & admonere ne de caetero id faciat: alioquin quae rat alium confessarium, nisi forte ipse sit proprius parochus erga quem ipse poenitens ius habet, vt audiat confessionem suam: & tunc tenebitur confessarius illum absoluere sequutus opinionem probabilem. Ratio istorum est: quia in dubijs melior est conditio possidentis: ergo ipse poenitens qui iam possidet lucrum, non tenetur restituere: siquidem dubium est, an sit licitus ille contractus vel non, & rursus ipse poenitens habet ius acquisitum erga confessarium , qui non est proprie, si iam audiuit eius confes sionem : at vero erga proprium habet ius vt audiat: vnde vterque in praedicto casu tenebitur absoluere poenitentem, etiam si sequatur nostram sententiam speculatiue: eo quod ipse poenitens non tenetur illi credere neque capax est tantae subtilitatis doctrinae, ad distinguendum rationem mutui & vsurae in tali contractu. Secundus titulus sumitur ex ratione lucri cessantis vel damni emergentis. De quo titulo plura dicemus in quaestione sequenti , articulo. 2. nunc autem breuiter sit conclusio. Licitum est venditori carius vendere expectata pecunia, quando reuera erat venditurus numerata pecunia: & ex eo quod vendit, sequitur illi aliquod damnum, vel cessat aliquod lucrum. Ratio est: quia licitum est venditori seruare se indemnem, quando solicitatur ab emptore vt vendat expectata pecunia. Ita docet Diuus Thomas in articul. 1. supra. Magister Soto lib. 6. de Iustitia & iure. quaestione. 4. articulo. 1. quanuis concedat, quod in tali casu licitum est venditori amplius accipere quam sit iustum rei pretium propter damnum emergens: non tamen propter lucrum cessans. Sed tamen non probat efficaciter istam sententiam, & est singularis in illa; omnes enim conueniunt in hoc quod ratione lucri vere cessantis, in praedicto casu, licitum est venditori aliquid amplius exigere, quam sit alias iustum pretium. Obseruandum est tamen attente a confessarijs, an iste titulus sit fictitius: multi enim ex negotiatoribus dicunt, quod poterant ipsi pecunia prae senti amplius negotiari & amplius lucrari. Haec enim excusatio nulla est, quando ipse negotiator habet tantam copiam mercium, quod partim oportet vendere ad creditum, partim numerata pecunia: vel etiam habet tantam copiam pecuniae, quod non erat impensurus totam in negotiationes suas, sed semper seruat aliquid in deposito. Tertius titulus est, periculum cui venditor se exponit dum vendit merces suas homini malae fidei, quod vulgo dicitur, mala dita. DVbitatur ergo sexto, An quando re vera est tale periculum, & prudenter timetur, vel quod erunt faciendae ex pensae in recuperatione pretij, aut quod omnino peribit pretium: licitum sit venditori aliquid amplius iusto pretio exigere, quando fit contractus expectata pecunia? Arguitur primo pro parte negatiua, ex capitul. nauiganti. de vsuris, vbi definitur, quod est vsurarius mutuator qui recipit aliquid vltra sortem: ea ratione quia suscipit in se periculum mutui; sed in casu posito, ille venditor exigit aliquid vltra sortem ea intentione, quia suscipit in se periculum mutui implicite: ergo vsurarius est. Arguitur secundo. Venditor non potest exigere aliquid praeter damnum & detrimentum quod sequitur ex ipsa venditione secundum se: sed tale periculum non sequitur ex ipsa venditione secundum se, sed quia ipse voluntarie se committit tali periculo, poterat enim exigere fideiussorem si emptor non erat bonae fidei, vel pacisci cum illo de soluendis expensis faciendis in recuperatione pretij, vel etiam quod si non soluerit definito tempore, aliquid amplius soluat: ergo si venditor haec omnia omittit, deputet negligentiae suae periculum quod sequitur, & non faciat venditionem iniquam & iniustam. Arguitur tertio. Emptor non tenetur liberare venditorem isto metu & periculo aliter quam soluendo statuto tempore, vel dando illi fideiussorem: ergo venditor inique exigit aliquid amplius quam iustum pretium ratione talis periculi. Sed pro parte affirmatiua arguitur primo. Venditor licite potest deducere in pactum damnum emergens, vt dictum est; sed ex tali venditione emergit sibi damnum, eo quod manet in periculo & metu amittendi bona sua: ergo hac ratione poterit aliquid amplius exigere. Arguitur secundo. Centum ducati expositi vere periculo, minus aestimantur a viris prudentibus, ita vt licitum sit emere illos pro nonaginta vel octuaginta: ergo venditor incurrit damnum cum exponit merces suas tali periculo, ita vt iam non aestimentur tanti quanti si haberet illas apud se. Tertio. Aliquis fideiussor poterit ali quid exigere pro fideiussione, eo quod exponit se periculo soluendi capitale; ergo etiam ipse venditor poterit idipsum exigere: quia se exponit aequali periculo. Propter argumenta praedicta, quidam tenent partem negatiuam, quidam vero affirmatiuam. Affirmatiuam tenet Ioannes de Medina vbi supra, negatiuam tenet Soto vbi supra. PRO decisione sit prima conclusio. Venditor licite potest deducere in pactum vltra iustum pretium rei venalis, expensas faciendas in recuperatione debiti. Ratio huius est: quia in tali casu reuera est damnum emergens venditori, qui proprijs expensis recuperat iustum pretium; ergo poterit illas in pactum deducere, vt seruet se indemnem. Secunda conclusio. Ratione vero periculi & metus recuperandi pretium, non potest venditor aliquid amplius exigere ab emptore quam iustum pretium. Hanc probant argumenta facta pro parte negatiua. Et praeterea probatur. Quia non est medium ordinatum & proportionatum ad tolendum periculum & metum, quod emptor promittat se daturum 100 pro re quae valet 90: quoniam ipsamet 100. manent in eodem periculo. Dixi tamen ab eodem emptore non posse venditorem amplius exigere: quia si quidam alius tertius solicitaret venditorem, vt venderet ad creditum homini malae fidei, licitum esset venditori exigere ab illo solicitatore aliquid pretij, maxime numeratae pecuniae: propterea quod vendit tali homini ad creditum. Ad argumenta partis affirmatiuae, quatenus militant contra istam conclusionem respondetur. Ad primum, quod illud periculum non est damnum emergens praeter ipsum iustum pretium quod manet in periculo: cui periculo sufficienter satisfacit emptor, si postea soluat iustum pretium definito tempore. Et hoc quidem verum est quantum est ex parte contractus; cae terum si emptor sit homo malae fidei: tunc venditor petat fideiussorem, vel non vendat; quod si vendiderit: sibi imputet tale periculum. Ad secundum patet ex dictis. Dicimus enim, quod venditor voluntarie & imprudenter se exponit tali periculo: neque esse medium ordinatum vt se eripiat a tali periculo, quod exigat aliquid amplius quam sit iustum pretium. Ad tertium negatur consequentia. Non enim est eadem ratio de fideiussore & de ipso venditore. Quia ipse fidei iussor nullum expectabat commodum ex contractu venditoris, & dum fidei iubet exponit se periculo soluendi capitale pro homine malae fidei: & ideo potest exigere aliquid pretij tam a venditore, quam ab homine malae fidei. At vero ipse venditor expectat commodum ex venditione: vnde aequum est, vt se exponat tali periculo, vel petat fideiiussorem. Quartus titulus est, quando venditor seruaturus erat merces vendendas in tempore futuro, in quo carius erant valiturae: vel asportaturus erat illas in alium locum, vbi carius venderentur v. g. erat asportaturus triticum ad locum vbi non est pragmatica. DVbitatur ergo septimo. An ratione huius tituli, possit venditor amplius exigere quam sitiustum pretium rei de prae senti? Et idem proportionabiliter quaerimus de emptore, an possit emere merces vilius quam de praesenti valeant: propterea quod recepturus erat illas merces tempore quo vilius sunt valiturae? & quoniam iste titulus magnam habet affinitatem cum secundo titulo de damno emergente & lucro cessante: Respondetur breuiter. Venditor potest iuste ratione huius tituli vendere carius merces quam valeant de praesenti: siue vendat numerata pecunia siue expectata. V. g. seruaturus erat Petrus triticum suum reuera ad vendendum mense Maij: quo tempore prudenter iudicatur carius valiturum; poterit de praesenti carius vendere quam nunc valeat. Ista conclusio definitur cap. Nauiganti. de vsuris. Et ratio est: quia venditor potest se indemnem seruare quando solicitatur ab emptore. Secunda conclusio. Emptor similiter poterit iuste emere merces tradendas in futuro siue numerata siue expectata pecunia: eo pretio quo sunt valiturae quando tradendae sunt, etiam si sit vilius quam de praesenti currat. Haec conclusio similiter est definita in dict. cap. Nauiganti. Et ratio est: quia merces aestimantur humano iudicio, secundum quod veniunt in vsum hominum; ergo cum illae merces non veniant de praesenti in vsum hominum: iustum pretium erit quo aestimabuntur pro illo tempore quando tradendae sunt. Et ista conclusio cum sua ratione notanda est pro his quae dicenda sunt in vltimo titulo. Nota tamen, quod praedictus contractus dupliciter potest fieri. Primo, non determinando pretium de praesenti sed remittendo in futurum qualecumque fuerit quando tradendae sunt merces: & iste modus est planissimus absque scrupulo. Secundo modo potest celebrari iste contractus ad arbitrium boni viri, habita ratione circunstantiarum loci & temporis: & tunc iustum pretium poterit taxari secundum quandam mediocritatem: ita vt vtraque pars maneat in aequali periculo & in aequali commoditate secundum spem. V. g. si possibile est secundum praedictas circunstantias humano more, quod mense Maij valeat triticum 14. argenteis: possibile etiam est, quod valeat 12: tunc aequalis conuentio erit si fiat contractus pro 13. Quintus titulus est, quando merces non erant seruandae a venditore in futuro: sed tamen tempore solutionis expectatae, carius erant valiturae secundum aestimationem hominum. DVbitatur ergo octauo, An in tali casu liceat vendere carius expectata pecunia quam de praesenti valeant merces? Pro parte affirmatiua arguitur primo ex cap. In ciuitate de vsuris. vbi Alexan. III. dicit, quod si piper & cinnamomum valet numerata pecunia quinque libris, potest venditor expectata pecunia vendere sex libris, dummodo dubium sit, merces illas tempore solutionis plus minusve esse valituras. Sed tamen communis solutio ad istud cap. esse solet, quod Pontifex intelligit quando merces essent seruandae in futurum vendendae. Sed contra istam intelligentiam arguitur tripliciter. Primo, quia Alexan. III. ibi absolute loquitur. Secundo, quia quamuis Greg. IX. in. d. c. Nauiganti, ponat illam exceptione, scilicet, si venditor seruaturus erat merces in illud tempus quo carius erant valiturae: tamen casus cap. In ciuitate distinctus est a casu cap. Nauiganti; quod patet, quia casus cap. in Ciuitate habet speciem vsurae, vt ibidem dicit Pontifex : at vero casus cap. Nauiganti. iustissimus est: neque habet speciem vsurae, ergo est distinctus, ac per consequens exceptio facta in cap. Nauiganti, non potest applicari capitulo in Ciuitate. Tertio arguitur a simili. Licitum est emere vilius numerata pecunia, quam tunc valent merces de praesenti, quando vero similiter creditur, quod tempore quo tradendae sunt merces vilius sunt valiturae, vt diximus in titulo prae cedenti, conclusione. 2. Ergo viceuersa licitum erit vendere modo carius expectata pecunia: quando tempore solutionis verosimiliter creditur quod merces carius sunt valiturae. Propter haec argumenta Caiet. q. seq. ar. 2. tenet contra communem intelligentiam cap. in Ciuitate. Idipsum dicit in summa verbo vsura exterior. Arbitratur enim distinctum esse casum vtriusque capiti: pro cuius intelligentia distinguit; Nam prorogatio temporis solutionis dupliciter potest considerari & fieri; Primo vt ipsa prorogatio sit actio distincta a contractu venditionis, ita sane vt intelligatur venditio iam perfecta per traditionem rei, & deinde ratione expectationis temporis solutionis aliquid amplius exigatur: & isto modo contractus est vsurarius. Altero modo ipsa prorogatio poterit considerari vt complens contractum venditionis; ita sane vt non antea intelligatur perfecta venditio: nisi pro tempore solutionis pecuniae: & isto modo vendere licitum esse ait carius merces quam nunc valeant: si tempore solutionis creduntur carius valiturae. Et iste inquit est casus cap. in Ciuitate. Ratio Caietani esse potest ex doctrina illius, quod venditio non est perfecta & completa vsque ad tempus solutionis; sed si fieret tempore solutionis esset licita & iusta: ergo etiam modo contractus ille qui fit ex nunc pro tunc erit licitus & iustus. Hanc sententiam Caietani non probat Soto lib. 6. de Iustitia quaest. 4. art. 2. sed neque omnino improbat illam. Nihilominus nobis videtur simpliciter reprobanda sententia, & ponimus conclusionem. Ille contractus est illicitus & vsurarius. Probatur primo. Quia sententia Caietani est contra omnium doctorum decreta & contra communem intelligentiam cap. in Ciuitate. Deinde, quia fundamentum Caietani nullum est, quod probatur. Quia venditio perficitur quando res traditur emptori tanquam domino illius, etiam si expectetur solutio in futurum; ergo fundamentum Caietani nullum est: & implicat contradictionem dicere, quod venditio non est perfecta, & quod emptor maneat dominus rei, ita vt sibi stet aut pereat; ergo fictitium est dicere quod illa venditio fit ex nunc pro tunc como entonces valiere : nam reuera perficitur nunc cum res traditur: & secundum communem omnium sensum dicitur, quod res illa iam est vendita ad creditum. Confirmatur a simili. Si episcopus vendata licui beneficium & statim tradat, expectet autem solutionem in futuro; iam est perfecte simoniacus & incurrit omnes poenas iuris vt ipse Caietanus concedit infra quaest. 100. at vero si viceuersa episcopus recipiat statim pretium pro beneficio tradendo in futurum, non est perfecte simoniacus nisi mentalis , nec incurrit poenas iuris donec tradat beneficium. Et ratio est, quia reuera nondum vendidit beneficium donec tradiderit illud: ergo simili modo, venditio rei temporalis tunc substantialiter perficitur, quando res traditur, siue expectata siue numerata pecunia. Tertio. Quia ex sententia Caietani sequeretur, quod qui non erat seruaturus merces suas in futurum: licite posset carius illas vendere, quam qui erat seruaturus ad tempus quo carius erant valiturae. Probatur sequela. Nam qui erat seruaturus, tenetur minuere de pretio tantum, quantum ipse erat impensurus in seruandis mercibus, & quantum erat periculi in illarum conseruatione; At vero qui non erat seruaturus nullas expensas facturus erat, ac proinde carius poterit vendere. Ad argumentum in oppositum ex cap. in Ciuitate bene responsum est illic in argumento. Ad primam replicam respondetur, quod Gregorius IX. explicuit illud caput in alio cap. Nauiganti: Neque est distinctus casus secundum speciem quantum attinet ad rem praesentem secundum rationem vsurae vel non vsurae. Vnde ad secundam replicam respondetur, quod poterit etiam palliari vsura in casu cap. Nauiganti, si venditor fingit se ser uaturum & non erat seruaturus merces. Ad tertiam replicam negatur consequentia . Differentia est manifesta: quia venditio perficitur quando res traditur, non autem perficitur quando traditur sola pecunia, etiam si fiat pactum in futurum tradendi rem. Sextus titulus est specialissimus in quoddam genere mercium, non solum propter modum vendendi in magna quantitate: sed etiam quia omnes illae merces vel quasi omnes, venduntur expectata pecunia. Vt v. g. sunt Tapetes qui deferuntur de Flandria ad portum, vel etiam Pissus quod Hispane dicitur Olanda & id genus mercium quae deferuntur ad portum ad prouisionem totius Regni. DVbitatur ergo nono. An licitum sit vendere huiusmodi merces eodem tempore & loco cariori pretio expectata pecunia, quam vendantur quaedam merces ex illis numerata pecunia in parua quantitate? Pro parte negatiua arguitur primo. Iustum rerum pretium est illud, quod in praesenti aestimatur secundum communem vsum fori numerata pecunia; Sed quaedam merces eiusdem speciei aequaliter bonae venduntur eodem tempore & loco viliori pretio: ergo illud est pretium iustum, & non illud alterum carius expectata pecunia. Arguitur secundi. Si omnes illae merces venderentur eodem tempore & loco numerata pecunia, procul dubio aestimarentur multo viliori pretio, ergo carius pretium quod exigunt negotiatores propter expectationem temporis iniquum est. Arguitur tertio. Nam si licitum est vendere has merces carius expectata pecunia, quam numerata, ergo quanto ad longius tempus expectatur solutio, licitum erit tanto carius vendere. Sed in oppositum est pro parte affirmatiua, Primo. Quia modus debitus per se in vendendis huiusmodi mercibus est, vt vendantur eo loco & tempore in magna quantitate : ex quo statim sequitur, quod non possint vendi numerata pecunia, ergo iustum illarum pretium non potest aestimari numerata pecunia, sed aestimandum erit expectata pecunia. Arguitur secundo. Si pretium iustum harum mercium aestimandum esset secundum quod venduntur quedam ex ipsis de presenti numerata pecunia: nemo vellet negotiari in huiusmodi mercibus, quia vix posset lucrari factas expensas. Arguitur tertio. Si pretium iustum harum mercium deberet aestimari (vt quidam aiunt) ac si omnes illae merces venderentur numerata pecunia eodem loco & tempore: sequeretur, quod esset iniustum pretium illud quo modo de facto venduntur quaedam merces ex illis numerata pecunia. Probatur sequela. Quia si omnes illae merces venderentur numerata pecunia. necessario pretium deberet notabiliter vilescere propter abundantiam mercium, & raritatem emptorum: imo vero non esset numerus emptorum sufficiens ad tantam copiam emendam numerata pecunia, nisi in tantum vilesceret pretium, quod etiam pauperes inuitarentur ad emendum tapetes. De hac difficultate sunt & fuerunt varia iudicia inter Magistros nostrae aetatis. Magister Soto olim dicebat, quod iustum pretium harum mercium deberet aestimari, ac si omnes venderentur numerata pecunia: Idem asserebat Magister Cano doctissimus: quos ego ore proprio consului de ista definitione. Sed postea Magister Soto libro. 6. de iustitia, quaestione. 4. articulo. 1. ad quartum, fatetur se diu ancipitem fuisse in hac re definienda: sed tamen ibi iam declinat in fauorem venditorum expectata pecunia: & ait, licitum esse in casu praedicto carius vendere expectata pecunia quam numerata, & quod illud estimatur iustum pretium quod currit expectata pecunia in mercibus tam magnae quantitatis: quod quidem probat argumento primo facto pro parte negatiua. Quam sententiam tenuerat olim sapientissimus Victoria com munis praeceptor huius scholae. Alij vero doctores semper persistunt asserentes iniquum esse vendere carius expectata pecunia quam numerata. Nihilominus aiunt, quod in casu posito venditores licite carius vendunt expectata pecunia quam numerata, ratione lucri cessantis: eo quod sunt perpetui negotiatores, & ideo patiuntur damnum in expectatione pecuniae, quam si haberent prae manibus, possent amplius negotiari & amplius lucrari. Sed tamen haec sententia sufficienter impugnatur argumentis factis pro parte affirmatiua. Deinde. Falsum est, quod in casu posito sit vere lucrum cessans. Quia illi negotiatores non erant vendituri, imo neque poterant vendere numerata pecunia, ergo reuera non cessat illis lucrum. PRO decisione notandum est, quod pretium rei venalis dupliciter potest dici praesens. Vno modo dicitur praesens quod hic aestimatur a viris probis & prudentibus, etiamsi non statim & de praesenti physice loquendo soluatur pretium: altero modo dicitur praesens quod statim de praesenti physice loquendo soluitur. Notandum est secundo, quod pretium praesens priori modo est iustum pretium cuiuslibet rei venalis: pretium vero prae sens secundo modo impertinenter se habet ad rationem iusti pretij: nam aliquando contingit vt coniungatur cum illo, aliquando vero expectatur iustum pretium soluendum futuro tempore. Nota tertio, quod ratio quare in emptione mercium de quibus loquimur, non potest statim repraesentari pecunia, ea est: quia pretium non potest colligi nisi ex ipsismet mercibus in alijs locis & temporibus vendendis: propterea quod huiusmodi prouisio mercium defertur per totam prouinciam & per totum Regnum, & ita ad arbitrium boni viri debet determinari tempus necessarium, intra quod huiusmodi merces possint minutatim vendi in alijs locis & colligi pecunia: vnde totum illud tempus debet reputari tanquam praesens respectu solutionis tantarum mercium. Explicatur haec doctrina amplius. Si venditor ille magnus negotiator qui vehit tantas merces nauibus, mitteret illos ministros suos per totum Regnum vt minutatim venderent merces numerata pecunia: certe totum illud tempus quo expectaret venditor ille pecunias pro mercibus suis, reputaretur praesens tempus, & diceretur quod ille vendit merces suas numerata pecunia: sic etiam aequiualenter quando alij negotiatores emunt tales merces, considerandi sunt quasi subordinati ministri illius magni negotiatoris: quanuis enim non sint omnino ministri, quia efficiuntur domini mercium quas emunt: sed tamen quod attinet ad rationem praesentialitatis pretij soluendi, perinde sunt quasi ministri: sunt enim negotiatores necessario subordinati pro tantis mercibus expendendis. Nota quarto, quod forma quae seruatur a viris probis & prudentibus in emptione harum mercium ea est, quod primum taxetur pretium iustum secundum aestimationem praesentem: deinde venditor & emptores conueniunt de tempore solutionis, quod quidem determinandum erit maius, aut minus ad arbitrium boni viri: secundum quod iudicabitur necessarium esse vt expendantur minutatim tales merces a negotiatoribus: & totum illud tempus debet reputari praesens, ac si solutio fieret numerata pecunia. HIS ita constitutis sit prima conclusio. Licitum est in casu posito vendere illas merces carius expectata pecunia vsque ad prae dictum tempus: quam in praesenti venduntur eaedem merces numerata pecunia in parua quantitate. Haec conclusio patet ex fundamentis praeiactis & argumentis factis pro parte affirmatiua. Secunda conclusio. Non licet vendere merces illas in magna quantitate carius quam in praesenti aestimantur, etiam expectata pecunia. Ista conclusio probatur argumentis factis pro parte negatiua. Et istae conclusiones extenduntur ad omnes alios magnos negotiatores, qui in alijs regionibus quam in portu, vendunt merces in magna quantitate dummodo eaedem merces non vendantur in magna quantitate numerata pecunia eodem loco & tempore; tunc enim iustum pretium omnium mercium erit illud quod currit numerata statim pecunia. Tertia conclusio. Negotiator qui taxato semel pretio prout in praesenti aestimatur, & determinato etiam tempore solutionis necessario ad expeditionem praedictarum mercium vt dictum est, vendiderit carius, eo quod expectat ad longius tempus: vsurarius est. Hoc probatur eisdem argumentis pro parte negatiua factis, & proportionabiliter dicendum est de negotiatore qui emit vilius in magna quantitate eodem tempore & loco, propterea quod anticipat solutionem ante illud tempus necessarium, vt merces minutatim expendantur. Ex dictis sequitur, quod respectu diuersorum emptorum, in praedicto casu bene potest determinari diuersum tempus maius aut minus, necessarium tamen vt merces expendantur minutatim: sed nihilominus tunc non debet vendere carius vni quam alteri: propterea quod vni est maius tempus necessarium ad expendendas merces quam alteri: & totum illud reputatur praesens respectu solutionis. Quarta conclusio. Qui pecunia numerata emunt vilius eodem tempore & loco, quia minutatim emunt merces illas in parua quantitate : licite & iuste emunt. Ratio est: quia illae merces sunt vltroneae, & ideo merito vilescunt in illo loco: quia ipse venditor compulsus necessitate vt sustentet se in portu vendit illas in parua quantitate; & signum est quod ille contractus est licitus: siquidem ille venditor illo pretio non venderet omnes merces quas habet. Denique probatur. Quia tunc estraritas emptorum ad emendas illas merces minutatim numerata pecunia: neque est inconueniens quod eodem tempore & loco sint duo distincta pretia: propter distinctum modum vendendi. Quinta conclusio. Alij negotiatores qui postea easdem merces vendunt in singulis oppidis, non possunt illas cariori pretio vendere expectata pecunia quam numerata. Probatur. Quia tunc magna quantitas illarum mercium venditur numerata pecunia; ergo inde accipienda est aestimatio iusti pretij. AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum nego maiorem si intelligatur de mercibus quae vt in plurimum venduntur in magna quantitate, ac proinde expectata pecunia quae ex ipsis mercibus alias venditis debet colligi. Neque tunc inconuenit quod in parua quantitate viliori pretio vendantur eodem tempore & loco: quia tunc sunt merces vltroneae. Ad secundum negatur consequentia. Quia illae conditionales non positae in esse non constituunt pretium iustum : quia pari ratione sequeretur, quod si aliquis habens magnam copiam frumenti, venderet minutatim pretio currenti secundum communem vsum fori: quod ille esset iniustus. Probatur sequela. Nam si totum frumentum exponeret simul venditio ni, certum est quod pretium vilesceret propter copiam, ergo ille conditionales non faciunt iustum pretium. Ad tertium respondetur, quod nos nunquam concessimus, quod formaliter loquendo ratione expectationis soluendae pecuniae: licitum sit carius vendere quam numerata concedimus autem quod materialiter loquendo aliquando expectata pecunia, licitum est carius vendere quam numerata propter alium iustum titulum: non solum ratione lucri cessantis vel damni emergentis: sed etiam propter modum vendendi in magna quantitate, quo venduntur aliquae merces necessario expectata pecunia, quae ex ipsismet debet colligi alibi venditis in alio loco & tempore, & totum illud tempus necessarium ad talem expeditionem reputatur tempus praesens moraliter loquendo pro illis mercibus. DVbitatur decimo & vltimo. An sicut est licitum vendere carius expectata pecunia quam numerata propter praedictum modum vendendi in magna quantitate: ita possit esse licitum aliquo titulo emere viliori pretio anticipata solutione propter modum emendi in magna quantitate, vel alia quauis ratione? Arguitur primo pro parte affirmatiua. Ex communi vsu negotiatorum lanarum, qui emunt illas a pastoribus mense Octobris, aut Nouembris anticipata solutione: multo viliori pretio, quam sunt valiturae mense Aprilis aut Maij: quando tradentur. V. g. emunt mense Octobris. 30. argenteis arrobam vnam lanae, quae quidem quando tradenda est aestimabitur quadraginta argenteis. Sed durissimum esset condemnare multitudinem talium negotiatorum, ergo signum est, quod est aliquis titulus iustificans talem contractum. Arguitur secundo. Negotiatio lanarum necessaria est Regno Hispaniae multipliciter: non solum ad faciendos pannos pro vestibus, sed etiam vt asportentur in Flandriam ex quibus illic conficiantur tapetes & in Hispaniam remittantur : sed talis negotiatio fieri non potest nisi magna copia lanarum ematur & vendatur ante ouium attonsionem, ad hoc vt negotiatores certi quod habituri sunt illas illo tempore, praeparent se & ministros suos ad lauandum & componendum illas merces: ergo licitum erit emere mense octobri viliori pretio, quod quidem pro tunc aestimatur iustum. Arguitur tertio. Multitudo venditorum merito solet esse causa minuendi pretium rerum venalium: sed mense Octobri & Nouembri, plurimi pastores vendunt lanas anticipata solutione lanarum , quas tradituri sunt mense Aprili aut Maio: ergo merito mense Octobri viliori pretio aestimantur. ¶ Confirmatur. Quia tunc videntur esse quasi merces vltroneae propter necessitatem pastorum ad soluendum pastum gregum. Arguitur quarto. Nam quod tempore traditionis lanarum pluris aestimentur, causa est raritas mercium: eo quod iam maxima pars vendita fuerat anteriori pretio, ergo iustum pretium quod soluitur anticipata solutione, non debet regulari per illud pretium quod currit tempore traditionis lanarum. Probatur consequentia. Quia si iam non essent venditae lanae, profecto vilius aestimarentur tempore attonsionis: eo quod esset magna copia mercium. Et confirmatur. Non enim videtur iustum, vt maxima pars mercium venalium sequatur pretium minimae partis: sed minima pars lanarum venditur tempore attonsionis: ergo lanae quae venduntur mense Octobri aut Nouembri, non debent sequi pretium lanarum quae vendutur mense Maio. Quinto arguitur. Merces istae lanarum habent ex natura sua, quod sumptus pascendi greges ex ipsa lana nutrienda colligantur, ergo cum tempus soluendi pastum sit priusquam tempus attondendi oues: sequitur, quod pretium iustum lanarum debeat aestimari & iudicari pro tempore solutionis pastus, quando lanae venduntur anticipata solutione. Vltimo. Idem modus emendi permittitur & est in vsu in emptione piscaturae marinae anticipata solutione viliori pretio: eo quod piscatura non posset seruari nisi iam essent certi emptores, & soluissent aliquod pretium pro expensis piscatorum , ergo pari ratione iustus erit ille contractus lanarum. De hac difficultate sunt duae seutentiae. Altera est Magistri Soto libro. 6. de iustitia, quaest. 4. art. 1. ad 4. vbi tenet partem affirmatiuam propter quintum argumentum quod fecimus: sed adijcit conditionem , dummodo absit fraus, scilicet, quod non fiat solutio anticipata solutione nisi per tres vel quatuor menses ante attonsionem ouium, aut saltem fiat intra annum traditionis lanarum: nam si fiat antea viliori pretio, erit emptio vsuraria. Altera sententia est Ioannis de Medina in lib. de restitutione quaest. 88. capit. 6. vbi reprobat omnino talem contractum emptionis rationibus communibus, quibus reprobari solet emptio quae fit viliori pretio propter anticipatam solutionem. Pro intelligentia huius difficultatis, oportet examinare factum ipsum quod facile variatur pro diuersitate temporum. Etenim quando scripsit Soto & Ioannes de Medina, ita contingebat in contractibus huiusmodi mercium, quod omnes lanae quae attondebantur mense Aprili, fere omnes iam venditae erant anticipata solutione, saltim mense Decembri: pauci autem pastores diuites reseruabant venditionem ad mensem Aprilem aut Maium. Ratio autem facti erat: quia tunc erant plurimi emptores lanarum qui transmittebant illas in Flandriam, ita sane vt nulla vellera lanae remanebant apud pastores exposita venditioni. Nunc autem nostris temporibus non ita se habent res. Quoniam propter quotidiana bella in Flandria, & propter pericula piratarum , non est tam frequens iste contractus & negotiatio lanarum: sed omnino superest apud pastores magna multitudo vellerum: ita vt vendantur postea etiam in mense Decembri, partim numerata pecunia partim expectata. Nunc igitur si loquamur de priori illo tempore, sit prima conclusio. Probabilis est sententia Magistri Soto propter argumenta pro parte affirmatiua. Etenim ratio quare tempore traditionis lanarum, quae venditae fuerant anticipata solutione, aliae lanae vendantur cariori pretio numerata pecunia erat quia tunc erat raritas mercium & frequentia emptorum, quae ratio erat quasi per accidens respectu iusti pretij lanarum quae venditae fuerant in maxima quantitate anticipata solutione. Huic sententiae adhaerent multi viri docti ex nostra familia Praedicatoria. Nihilominus sit secunda conclusio. Eodem ipso tempore mihi probabilius est, quod illa emptio est iniqua & vsuraria. Probatur primo. Nam pari ratione ex opposita sententia sequeretur, licitum esse emere quoscunque fructus terrae ab agricolis patientibus necessitatem, viliori pretio quam sint valituri tempore traditionis. Probatur sequela. Quia eadem est ratio vtriusque contractus. Praeterea. Talis contractus habet manifestam speciem vsurae; nam continet implicite mutuum ex quo mutuator lucrum recepturus est. v. g. pro 30. datis de praesenti recepturus est 40. tempore attonsionis lanarum. Quod si aliquis dicat, quod modo pastor non vendit immediate lanas quando recipit numeratam pecuniam, sed vendit obligationem reddendi certam quantitatem lanarum tempore attonsionis. Ista tamen solutio non sufficit. Quoniam obligatio ad reddendum 40. valet 40. emptor autem dat triginta: ergo vsurarius est, ac si mutuaret 30. recepturus 40. Et denique. Nulla ratio est sufficiens ad excusandum huiusmodi contractum ab vsura: ergo cum habeat speciem vsure vsura est. Antecedens probatur soluendo argumenta sententiae affirmatiuae, & simul proferendo nouas rationes, quibus ille contractus probatur vsurarius. ¶ Ad primum enim respondetur, quod illa consuetudo est iniqua sicut aliae multae in republica: quanuis aliquando excusentur negotiatores autoritate Doctorum quos consulunt: aliquando vero non excusantur: quia nolunt cognoscere veritatem, sed affectant ignorantiam ne faciant restitutionem. ¶ Ad secundum argumentum negatur consequentia. Nam tunc temporis dupliciter fieri poterat talis negotiatio lanarum. Vno modo emendo eas expectata etiam pecunia ad tempus traditionis lanarum, eodem pretio quo tunc erant valiturae: altero modo numerata pecunia & anticipata solutione, eodem pretio quo erant valiturae tempore traditionis. Ad tertium respondetur, quod multitudo venditorum in casu posito superabatur a multitudine emptorum qui diligentissime quaerebant lanas emendas anticipata solutione viliori pretio: quapropter illa multitudo venditorum non minuebat pretium iu stum; sed necessitas pastorum erat in causa vt quaererent pecunias quasi ad vsuras: vnde quanuis appellaretur ille contractus emptionis, non tamen erat reuera venditio quantum ad substantiam: quia non tradebantur merces. ¶ Ad confirmationem respondetur, quod proprie loquendo non sunt merces vltroneae. Primo quidem, quia sunt plurimi emptores quaerentes eas. Deinde, quia reuera pro tunc illae merces non sunt in actu sed producendae erant in ipsis gregibus: quapropter vendentes de praesenti nihil tradunt , nisi obligationem tradendi lanas eo tempore, quo carius sunt valiturae. Quapropter quemadmodum si quis alius negotiator emeret illam obligationem tradendi quadraginta, tempore attonsionis, pro triginta de prae senti numeratis, erit vsurarius: ita erit vsurarius qui dicitur emere lanas valituras quadraginta, pro triginta numeratis de presenti. Ad quartum respondetur, quod in illo casu ratio quare pretium augebatur tempore attonsionis, non erat solum raritas mercium venalium: sed etiam multitudo emptorum, ita sane vt si nullae merces venditae fuissent anticipata solutione: nihilominus tunc pretium augesceret propter multitudinem emptorum. Ad confirmationem respondetur, primo quidem, quod non satis constabatan maxima pars lanarum venderetur anticipata solutione. Etenim pastores pecuniosi non vendebant anticipata solutione. Deinde pastores minus diuites non vendebant nisi tantum lanarum, quantum opus erat ad pastum gregis soluendum. Sed demus ita esse, quod mense Nouembri vel Decembri venderetur maxima pars lanarum; non inde sequitur, quod pretium iustum sit illud quod soluebatur anticipata solutione. Nam eadem ratione sequeretur, quod si quis venderet eodem tempore & loco lanas tradendas mense Iunio, eo pretio quo tunc essent valiturae: quod ille contractus esset iniquus ex parte vendentis. Patet sequela. Quia secundum alteram opinionem, minima quantitas deberet sequi pretium maioris quantitatis quae vendebatur anticipata solutione. Consequens autem esse falsum manifestissimum est: quoniam ille contractus ab omnibus approbatur tanquam iustus expectata solutione eo pretio quo merces valiturae sunt tempore traditionis, vt diximus titulo. 4. conclusione. 2. & titulo. 5. argumento. 2. contra Caietanum. Ad quintum argumentum respondetur negando consequentiam. Quia pari ratione sequeretur vt diximus, licitum esse emere fructus terrae futuros viliori pretio, cum obligatione tradendi tempore quo carius sunt valituri. Similiter licitum esset emere a pastoribus carnes gregis viliori pretio anticipata solutione: quam sint valiturae tempore traditionis. Ad sextum negatur consequentia. Neque enim est eadem ratio. Primo quidem, quia piscatura conseruari non potest nisi prae sto adsint emptores qui illam recipiant quam antea emerant, siue expectata siue numerata pecunia. At vero lanae optime conseruantur. Deinde est differentia: quoniam eodem pretio emitur piscatura ante piscationem eodem tempore & loco numerata pecunia & expectata solutione. At vero lane non eodem pretio emuntur numerata pecunia & expectata solutione. Concludamus igitur, quod regula communis est, vt contractus emptionis & venditionis viliori pretio anticipata solutione quam expectata, est vsurarius ex parte ementis: vt docet Diuus Thomas quaestione. 78. articulo. 2. ad septimum. nisi vbi fuerit aliquis titulus manifestus eorum quos approbamus. v. g. lucri cessantis & damni emergentis. Vltima conclusio. Si loquamur de ipso facto nostris temporibus, venditio quae fit lanarum ad creditum cariori pretio numerata pecunia quam expectata: iniqua est & vsuraria. Ratio est manifesta, quia nunc de facto est magna multitudo vellerum lanae apud ipsos pastores, quam vendunt numerata pecunia mense Octobri, Nouembri, & Decembri, viliori pretio, quam expectata solutione. Constat autem quod regula iusti pretij est communis vsus fori, quando ipsae merces traduntur numerata pecunia in magna quantitate: & idcirco si cariori pretio vendantur expectata pecunia, tunc vsurarius implicite est iste contractus. Et haec de ista quaestione dicta sufficiant.