AD Secundum sic proce{ Malo. q. 13. art. 4. ad 10. Et opusc. 21. q. 3. & 4. Et opusc. 73. ca. 3. & 7. } ditur. Videtur quod aliquis possit pro pecunia mutuata aliquam aliam commoditatem expetere. Vnusquisque enim licite potest suae indemnitati consulere. Sed quandoque damnum aliquis patitur ex hoc, quod pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei supra pecuniam mutuatam aliquid aliud pro damno expectare vel etiam exigere.