AD Secundum sic proce{ Malo. q. 13. art. 4. ad 10. Et opusc. 21. q. 3. & 4. Et opusc. 73. ca. 3. & 7. } ditur. Videtur quòd aliquis possit pro pecunia mutuata aliquam aliam cōmoditatem expetere. Vnusquisque enim licitè potest suæ indemnitati consulere. Sed quādoque damnum aliquis patitur ex hoc, quòd pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei suprà pecuniam mutuatam aliquid aliud pro damno expectare vel etiā exigere.