ΒΆ 2 Praeterea. Vnusquisque tenetur ex quodam debito honestatis aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, vt dicitur in 5. Ethicor. + { Li. 5. c. 5. paulo a prin. to. 5. } Sed ille qui alicui in necessitate constituto pecuniam mutuat, gratiam facit, vnde & gratiarum actio ei debetur: ergo ille qui recipit, tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare se ad aliquid, ad quod quis ex naturali iure tenetur, ergo non videtur esse illicitum, si aliquis pecuniam alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem.