AD Secundum sic proce{ Malo. q. 13. art. 4. ad 10. Et opusc. 21. q. 3. & 4. Et opusc. 73. ca. 3. & 7. } ditur. Videtur quod aliquis possit pro pecunia mutuata aliquam aliam commoditatem expetere. Vnusquisque enim licite potest suae indemnitati consulere. Sed quandoque damnum aliquis patitur ex hoc, quod pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei supra pecuniam mutuatam aliquid aliud pro damno expectare vel etiam exigere. ¶ 2 Praeterea. Vnusquisque tenetur ex quodam debito honestatis aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, vt dicitur in 5. Ethicor. + { Li. 5. c. 5. paulo a prin. to. 5. } Sed ille qui alicui in necessitate constituto pecuniam mutuat, gratiam facit, vnde & gratiarum actio ei debetur: ergo ille qui recipit, tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare se ad aliquid, ad quod quis ex naturali iure tenetur, ergo non videtur esse illicitum, si aliquis pecuniam alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem. ¶ 3 Praeterea. Sicut est quoddam munus a manu, ita etiam est quoddam munus a lingua, & ab obsequio. Vnde dicit glo. Isaiae. 33. "Beatus qui excutit manus suas ab omni munere." Sed licet accipere seruitium vel etiam laudem ab eo, cui quis pecuniam mutuauit: ergo pari ratione licet quodcunque aliud munus accipere. ¶ 4 Praeterea. Eadem videtur esse comparatio dati ad datum & mutuati ad mutuatum. Sed licet pecuniam accipere pro alia pecunia data, ergo licet accipere recompensationem alterius mutui pro pecunia mutuata. ¶ 5 Praeterea. Magis a se pecuniam alienat, qui eam mutuando dominium transfert, quam qui eam mercatori vel artifici committit. Sed licet lucrum accipere de pecunia commissa mercatori vel artifici: ergo licet etiam lucrum accipere de pecunia mutuata. ¶ 6 Praeterea. Pro pecunia mutuata potest homo pignus accipere, cuius vsus posset pretio aliquo vendi : sicut cum impignoratur ager vel domus, quae inhabitatur. Ergo licet aliquod lucrum habere de pecunia mutuata. ¶ 7 Praeterea. Contingit quandoque quod aliquis carius vendit res suas ratione mutui, aut vilius emit quod est alterius, vel etiam pro dilatione pretium auget, vel pro acceleratione diminuit, in quibus omnibus videtur aliqua recompensatio fieri quasi pro mutuo pecuniae. Hoc autem non manifeste apparet illicitum. Ergo videtur licitum esse aliquod commodum de pecunia mutuata expectare, vel etiam exigere. SED contra est, quod Ezech. 18. dicitur inter alia quae ad virum iustum requiruntur, Si vsuram & superabundantiam non acceperit. RESPONDEO dicendum, quod secundum Philosophum in 4. Ethicorum. + { Lib. 4. ca. 1. in prin. tom. 5. } Omne illud pro pecunia habetur, cuius pretium potest pecunia mensurati : & ideo sicut si aliquis pro pecunia mutuata, vel quacunque alia re, quae ex ipso vsu consumitur, pecuniam accipit ex pacto tacito vel expresso, peccat contra iustitiam, vt dictum + { Art. prac. } est: ita etiam quicunque ex pacto tacito, vel expresso quodcunque aliud acceperit, cuius pretium pecunia mensurari potest, simile peccatum incurrit. Si vero accipiat aliquid huiusmodi, non quasi exigens, nec quasi ex aliqua obligatione tacita vel expressa, sed sicut gratuitum donum, non peccat, quia etiam antequam pecuniam mutuasset, licite poterat aliquod donum gratis accipere: nec peioris conditionis efficitur per hoc, quod mutuauit. Recompensationem vero eorum, quae pecunia non mensurantur, licet pro mutuo exigere, puta beneuolentiam & amorem eius, qui mutuauit, vel aliquid huiusmodi. AD primum ergo dicendum, quod ille qui mutuum dat, potest absque peccato in pactum deducere cum eo, qui mutuum accipit, recompensationem damni, per quod subtrahitur sibi aliquid quod debet habere. Hoc enim non est vendere vsum pecuniae, sed damnum vitare. Et potest esse, quod accipiens mutuum, maius damnum euitet, quam dans incurrat. Vnde accipiens mutuum cum sua vtilitate, damnum alterius recompensat. Recompensationem vero damni, quod consideratur in hoc, quod de pecunia non lucratur, non potest in pactum deducere: quia non debet vendere id quod nondum habet, & potest impediri multipliciter ab habendo. AD secundum dicendum, quod recompensatio alicuius beneficij dupliciter fieri potest. Vno quidem modo ex debito iustitiae: ad quod aliquis ex certo pacto obligari potest: & hoc debitum attenditur secundum quantitatem beneficij, quod quis accepit. Et ideo ille qui accepit mutuum pecuniae vel cuiuscunque similis rei, cuius vsus est eius consumptio: non tenetur ad plus recompensandum, quam mutuo acceperit. Vnde contra iustitiam est, si ad plus reddendum obligetur. Alio modo tenetur aliquis ad recompensandum beneficium ex debito amicitiae in quo magis consideratur affectus, ex quo aliquis beneficium contulit, quam etiam quantitas eius quod fecit. Et tali debito non competit ciuilis obligatio per quam inducitur quedam necessitas, vt non spontanea recompensatio fiat. AD tertium dicendum, quod si aliquis ex pecunia mutuata expectet, vel exigat, quasi per obligationem pacti taciti vel expressi, recompensationem muneris ab obsequio, vel a lingua: perinde est acsi expectaret vel exigeret munus a manu: quia vtrunque pecunia aestimari potest, vt patet in his, qui locant operas suas, quas manu vel lingua exercent. Si vero munus ab obsequio vel a lingua non quasi ex obligatio ne rei exhibetur, sed ex beneuolentia, quae sub aestimatione pecuniae non cadit, licet hoc accipere & exigere & expectare. AD quartum dicendum, quod pecunia, non potest vendi pro pecunia ampliori quam sit quantitas pecuniae mutuatae quae restituenda est: nec ibi aliquid est exigendum aut expectandum, nisi beneuolentiae affectus, qui sub aestimationem pecuniae non cadit: ex quo potest procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum faciendum in posterum: quia etiam talis obligatio pecunia aestimari posset. Et ideo licet simul mutuanti vnum, aliquid aliud mutuum recipere, non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum. AD quintum dicendum, quod ille qui mutuat pecuniam, transfert dominium pecuniae in eum, cui mutuat. Vnde ille, cui pecunia mutuatur, sub suo periculo tenet eam, & tenetur eam restituere integre. Vnde non debet amplius exigere ille, qui mutuauit. Sed ille qui committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non transfert dominium pecuniae suae in illum, sed remanet eius: ita quod cum periculo ipsius mercator de ea negotiatur, vel artifex operatur. Et ideo sic licite potest partem lucri inde prouenientis expetere tanquam de re sua. AD sextum dicendum, quod si quis pro pecunia sibi mutuata obliget rem aliquam, cuius vsus pretio aestimari potest, debet vsum illius rei ille, qui mutuauit, computare in restitutionem eius quod mutuauit: alioquin si vsum illius rei quasi gratis sibi superaddi velit, idem est ac si pecuniam acciperet pro mutuo: quod est vsurarium: nisi forte esset talis res, cuius vsus sine pretio soleat concedi inter amicos, sicut patet de libro accommodato. AD septimum dicendum, quod si aliquis carius velit vendere res suas, quam sit iustum pretium, vt de pecunia soluenda emptorem expectet, manifeste vsura committitur: quia huiusmodi expectatio pretij soluendi habet rationem mutui. Vnde quicquid vltra iustum pretium pro huiusmodi expectatione exigitur, est quasi pretium mutui, quod pertinet ad rationem vsurae. Similiter etiam si quis emptor velit rem emere vilius, quam sit iustum pretium, eo quod pecuniam ante soluit, quam possit ei res tradi, est peccatum vsurae: quia etiam ista anticipatio solutionis pecuniae habet mutui rationem, cuius quoddam pretium est, quod diminuitur de iusto pretio rei emptae. Si vero aliquis de iusto pretio velit diminuere, vt pecuniam prius habeat, non peccat peccato vsurae.