AD Secundum sic proce{ Malo. q. 13. art. 4. ad 10. Et opusc. 21. q. 3. & 4. Et opusc. 73. ca. 3. & 7. } ditur. Videtur quòd aliquis possit pro pecunia mutuata aliquam aliam cōmoditatem expetere. Vnusquisque enim licitè potest suæ indemnitati consulere. Sed quādoque damnum aliquis patitur ex hoc, quòd pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei suprà pecuniam mutuatam aliquid aliud pro damno expectare vel etiā exigere. ¶ 2 Præterea. Vnusquisque tenetur ex quodā debito honestatis aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, vt dicitur in 5. Ethicor. † { Li. 5. c. 5. paulò à prin. to. 5. } Sed ille qui alicui in necessitate cō stituto pecuniam mutuat, gratiam facit, vnde & gratiarum actio ei debetur: ergo ille qui recipit, tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare se ad aliquid, ad quod quis ex naturali iure tenetur, ergo non videtur esse illicitum, si aliquis pecuniam alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem. ¶ 3 Præterea. Sicut est quoddam munus à manu, ita etiam est quoddā munus à lingua, & ab obsequio. Vnde dicit glo. Isaiæ. 33. "Beatus qui excutit manus suas ab omni munere." Sed licet accipere seruitium vel etiā laudẽ ab eo, cui quis pecuniam mutuauit: ergo pari ratione licet quodcunq; aliud munus accipere. ¶ 4 Præterea. Eadem videtur esse comparatio dati ad datum & mutuati ad mutuatum. Sed licet pecuniam accipere pro alia pecunia data, ergo licet accipere recompensationem alterius mutui pro pecunia mutuata. ¶ 5 Præterea. Magis à se pecuniā alienat, qui eam mutuando dominium transfert, quàm qui eam mercatori vel artifici committit. Sed licet lucrũ accipere de pecunia commissa mercatori vel artifici: ergo licet etiam lucrum accipere de pecunia mutuata. ¶ 6 Præterea. Pro pecunia mutuata potest homo pignus accipere, cuius vsus posset pretio aliquo vẽdi : sicut cùm impignoratur ager vel domus, quæ inhabitatur. Ergo licet aliquod lucrum habere de pecunia mutuata. ¶ 7 Præterea. Contingit quandoque quòd aliquis carius vendit res suas ratione mutui, aut vilius emit quod est alterius, vel etiā pro dilatione pretium auget, vel pro acceleratione diminuit, in quibus omnibus videtur aliqua recompensatio fieri quasi pro mutuo pecuniæ. Hoc autem non manifestè apparet illicitum. Ergo videtur licitum esse aliquod commodum de pecunia mutuata expectare, vel etiā exigere. SED contra est, quod Ezech. 18. dicitur inter alia quæ ad virum iustum requiruntur, Si vsuram & superabundantiam non acceperit. RESPONDEO dicendum, quòd secundùm Philosophum in 4. Ethicorum. † { Lib. 4. ca. 1. in prin. tom. 5. } Omne illud pro pecunia habetur, cuius pretium potest pecunia mẽsurati : & ideo sicut si aliquis pro pecunia mutuata, vel quacunque alia re, quæ ex ipso vsu consumitur, pecuniam accipit ex pacto tacito vel expresso, peccat cō tra iustitiam, vt dictum † { Art. prac. } est: ita etiam quicunque ex pacto tacito, vel expresso quodcunque aliud acceperit, cuius pretiũ pecunia mensurari potest, simile peccatum incurrit. Si verò accipiat aliquid huiusmodi, non quasi exigens, nec quasi ex aliqua obligatione tacita vel expressa, sed sicut gratuitum donum, non peccat, quia etiam antequam pecuniam mutuasset, licitè poterat aliquod donum gratis accipere: nec peioris conditionis efficitur per hoc, ꝙ mutuauit. Recompensationem verò eorum, quæ pecunia non mensurantur, licet pro mutuo exigere, puta beneuolentiā & amorem eius, qui mutuauit, vel aliquid huiusmodi. AD primum ergo dicendum, quòd ille qui mutuum dat, potest absque peccato in pactum deducere cum eo, qui mutuum accipit, recōpensationem damni, per quod subtrahitur sibi aliquid quod debet habere. Hoc enim non est vendere vsum pecuniæ, sed damnum vitare. Et potest esse, quod accipiens mutuum, maius damnum euitet, quàm dans incurrat. Vnde accipiens mutuum cum sua vtilitate, damnum alterius recompensat. Recompensationem verò damni, quod consideratur in hoc, quòd de pecunia non lucratur, non potest in pactum deducere: quia non debet vendere id quod nondum habet, & potest impediri multipliciter ab habendo. AD secundum dicendum, quòd recompẽsatio alicuius beneficij dupliciter fieri potest. Vno quidẽ modo ex debito iustitiæ: ad quod aliquis ex certo pacto obligari potest: & hoc debitum attenditur secundùm quantitatem beneficij, quod quis accepit. Et ideo ille qui accepit mutuum pecuniæ vel cuiuscunque similis rei, cuius vsus est eius consumptio: non tenetur ad plus recompensandum, quàm mutuo acceperit. Vnde contra iustitiam est, si ad plus reddendum obligetur. Alio modo tenetur aliquis ad recompensandum beneficium ex debito amicitiæ in quo magis consideratur affectus, ex quo aliquis beneficium contulit, quàm etiam quantitas eius quod fecit. Et tali debito non competit ciuilis obligatio per quam inducitur quędam necessitas, vt non spontanea recompensatio fiat. AD tertium dicendum, quòd si aliquis ex pecunia mutuata expectet, vel exigat, quasi per obligationem pacti taciti vel expressi, recompensationem muneris ab obsequio, vel à lingua: perinde est acsi expectaret vel exigeret munus à manu: quia vtrunque pecunia æstimari potest, vt patet in his, qui locant operas suas, quas manu vel lingua exercent. Si verò munus ab obsequio vel à lingua non quasi ex obligatio ne rei exhibetur, sed ex beneuolentia, quæ sub æstimatione pecuniæ non cadit, licet hoc accipere & exigere & expectare. AD quartum dicendum, quòd pecunia, non potest vendi pro pecunia ampliori quàm sit quantitas pecuniæ mutuatæ quæ restituenda est: nec ibi aliquid est exigendum aut expectandum, nisi beneuolentiæ affectus, qui sub æstimationem pecuniæ non cadit: ex quo potest procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum faciendum in posterum: quia etiam talis obligatio pecunia æstimari posset. Et ideo licet simul mutuanti vnum, aliquid aliud mutuũ recipere, non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum. AD quintum dicendum, quòd ille qui mutuat pecuniam, transfert dominium pecuniæ in eum, cui mutuat. Vnde ille, cui pecunia mutuatur, sub suo periculo tenet eam, & tenetur eam restituere integrè. Vnde non debet amplius exigere ille, qui mutuauit. Sed ille qui committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non transfert dominium pecuniæ suæ in illum, sed remanet eius: ita quòd cum periculo ipsius mercator de ea negotiatur, vel artifex operatur. Et ideo sic licitè potest partem lucri inde prouenientis expetere tāquam de re sua. AD sextum dicendum, quòd si quis pro pecunia sibi mutuata obliget rem aliquam, cuius vsus pretio æstimari potest, debet vsum illius rei ille, qui mutuauit, computare in restitutionem eius quod mutuauit: alioquin si vsum illius rei quasi gratis sibi superaddi velit, idem est ac si pecuniam acciperet pro mutuo: quod est vsurarium: nisi fortè esset talis res, cuius vsus sine pretio soleat concedi inter amicos, sicut patet de libro accommodato. AD septimum dicendum, quòd si aliquis cariùs velit vendere res suas, quàm sit iustum pretium, vt de pecunia soluẽda emptorem expectet, manifestè vsura committitur: quia huiusmodi expectatio pretij soluendi habet rationem mutui. Vnde quicquid vltra iustum pretiũ pro huiusmodi expectatione exigitur, est quasi pretium mutui, quod pertinet ad rationem vsuræ. Similiter etiam si quis emptor velit rem emere viliùs, quàm sit iustum pretium, eo quòd pecuniam antè soluit, quàm possit ei res tradi, est peccatum vsuræ: quia etiam ista anticipatio solutionis pecuniæ habet mutui rationem, cuius quoddam pretium est, quod diminuitur de iusto pretio rei emptæ. Si verò aliquis de iusto pretio velit diminuere, vt pecuniam prius habeat, non peccat peccato vsuræ.