Tertio arguitur & confirmatur. Qui solis precibus mutuatarij inductus dat mutuo pecuniam suam, tenetur sequi naturam mutuationis; sed natura mutuationis est, quod secundum propriam rationem intrinsecam nihil vltra sortem exigatur: ergo non est licitum pacisci de lucro cessante, si mutuat vere pecunias. Confirmatur. Quoniam alias si licitum est exigere lucrum cessans, liceret etiam exigere aliquid pro obligatione non repetendi tan cito pecuniam mutuatam : quoniam ista obligatio includitur etiam in ratione mutui.