Secundò. Non licet ratione mutui in pactum ducere externa amicitiæ & beneuolentiæ signa. v. g. non licet obligare mutuatarium quòd exhibeat se affabilem mutuanti, ergo neque amicitiam ipsam. Antecedẽs probatur: quia omnes actiones affabilitatis, v. g. nudare caput aut genuflectere, sunt pretio æstimabiles; ergo ratione mutui nō possunt deduci in pactum.