Arguitur tertio. Si quis intulit alteri iniuriam, non est licitum obligare eum qui passus est iniuriam ad hoc, vt ratione mutui condonet iniuriam, ergo &c. Antecedens probatur, quoniam condonatio iniuriae etiam legibus & iudicum sententijs pretio aestimatur, vnde & multi pro illata sibi iniuria, remittenda pretium accipiunt . ¶ Nihilominus conclusio D. Thom. certissima est, sed intelligenda, non quidem de rebus spiritualibus: quoniam illae vt quaest. 100. definitur non possunt exigi ratione mutui: sed intelligenda est de rebus temporalibus quarum homo est dominus absolutus, & quae positae sunt in beneuolentia & comitate & vrbanitate & dignitate, quae res digniores sunt & magis ab hominibus aestimantur: quam illae quae pecunia & pretio obtineri possunt. Verumtamen quoniam huiusmodi rebus repugnat ratio obligationis ciuilis: consequenter in illis non potest fieri iniuria, eo quod sunt omnino voluntariae . Vnde patet responsio ad primum argumentum . Est autem difficile dissoluere quaestiunculas quae tanguntur in argu. 2. & 3. Magister Soto vbi sup. art. 2. ait, non solum intuitu contrahendae amicitiae licitum esse mutuare, sed etiam amicitiae signa in pactum deducere: nam verum amorem impossibile est pacto acquirere. Fatetur autem circa materiam tertij argumenti, licitum esse mutuanti pacisci ratione mutui de condonatione iniuriae quam ipse mutuator intulit, praesertim antequam sit a iudice condemnatus, & citat pro hac sententia Syluest. verbo, vsura. §. 12. & probat: quia iure amicitiae exhiberi solent externa amicitiae indicia, ergo ex vi mutuationis possunt deduci in pactum huiusmodi signa amicitiae.