Arguitur tertiò. Si quis intulit alteri iniuriam, non est licitum obligare eum qui passus est iniuriam ad hoc, vt ratione mutui cō donet iniuriam, ergo &c. Antecedens probatur, quoniam condonatio iniuriæ etiam legibus & iudicum sententijs pretio æstimatur, vnde & multi pro illata sibi iniuria, remittenda pretium accipiũt . ¶ Nihilominus conclusio D. Thom. certissima est, sed intelligenda, non quidem de rebus spiritualibus: quoniam illæ vt quæst. 100. definitur non possunt exigi ratione mutui: sed intelligenda est de rebus temporalibus quarum homo est dominus absolutus, & quæ positæ sunt in beneuolentia & comitate & vrbanitate & dignitate, quæ res digniores sunt & magis ab hominibus æstimantur: quàm illæ quæ pecunia & pretio obtineri possunt. Verumtamen quoniam huiusmodi rebus repugnat ratio obligationis ciuilis: consequenter in illis non pōt fieri iniuria, eo quòd sunt omnino volũtariæ . Vnde patet responsio ad primũ argumẽtũ . Est autẽ difficile dissoluere quæstiũculas quæ tāgũtur in argu. 2. & 3. Magister Soto vbi sup. art. 2. ait, non solùm intuitu contrahendæ amicitiæ licitum esse mutuare, sed etiam amicitiæ signa in pactũ deducere: nam verum amorem impossibile est pacto acquirere. Fatetur autem circa materiam tertij argumenti, licitum esse mutuanti pacisci ratione mutui de condonatione iniuriæ quam ipse mutuator intulit, præsertim antequàm sit à iudice condemnatus, & citat pro hac sententia Syluest. verbo, vsura. §. 12. & probat: quia iure amicitiæ exhiberi solent externa amicitiæ indicia, ergo ex vi mutuationis possunt deduci in pactum huiusmodi signa amicitiæ.