Contra expositionem vero Magistri Soto est argumentum. Quoniam in aliquibus Prouincijs maritus & vxor communicant sibi omnia bona fortunæ ad inuicem; ita habet mos Regni Lusitaniæ, & ita maritus non tenetur seruare integram vxoris dotem: sed adhuc in talibus Prouincijs potest licitè maritus percipere fructus pignoris pro dote obligati, non computando eos in sortẽ principalem: ergo ratio Magistri Soto non est adæquata. Confirmatur. Quoniam ipse Soto asserit, quòd vidua iam soluto matrimonio potest à patre siue ab hæredibus illius percipere fructus pignoris obligati pro dote marito iam defuncto; & tamen vidua non tenetur seruare integram dotem suam, sed poterit expendere vt libuerit, ergo.