SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Vsura est pro pecunia mutuata exigere ex pacto quodcunque aestimabile pretio aliquo. Secunda conclusio exigere ex gratitudine etiam pro pecunia mutuata, rem pecunia aestimabilem, non est peccatum. Tertia conclusio . Licitum est pro mutuo exigere compensationem, in his quae pecunia aestimari non possunt, v. g. beneuolen tiam & amorem. Huius articuli tractatus non distinguitur a tractatione praecedentis articuli nisi tantum, qua ratione distinguitur pretium a re cuius est pretium: quae distinctio fere nulla est quantum ad moralem attinet materiam. Et idcirco pro huius articuli intelligentia conferunt quam maxime, quae articulo praecedenti adnotauimus potissimum in dubio vltimo. COMMENTARIVS. EXordiri autem libet huius articuli explicationem a tertiae conclusionis examine. Videtur autem ea conclusio esse falsa. Primo. Amicitia & beneuolentia multo pretiosiores sunt, quam res aliae pretio aestimabiles, vt docet D. Thom. in prima conclusione , ergo neque amicitia potest exigi. Secundo. Non licet ratione mutui in pactum ducere externa amicitiae & beneuolentiae signa. v. g. non licet obligare mutuatarium quod exhibeat se affabilem mutuanti, ergo neque amicitiam ipsam. Antecedens probatur: quia omnes actiones affabilitatis, v. g. nudare caput aut genuflectere, sunt pretio aestimabiles; ergo ratione mutui non possunt deduci in pactum. Arguitur tertio. Si quis intulit alteri iniuriam, non est licitum obligare eum qui passus est iniuriam ad hoc, vt ratione mutui condonet iniuriam, ergo &c. Antecedens probatur, quoniam condonatio iniuriae etiam legibus & iudicum sententijs pretio aestimatur, vnde & multi pro illata sibi iniuria, remittenda pretium accipiunt . ¶ Nihilominus conclusio D. Thom. certissima est, sed intelligenda, non quidem de rebus spiritualibus: quoniam illae vt quaest. 100. definitur non possunt exigi ratione mutui: sed intelligenda est de rebus temporalibus quarum homo est dominus absolutus, & quae positae sunt in beneuolentia & comitate & vrbanitate & dignitate, quae res digniores sunt & magis ab hominibus aestimantur: quam illae quae pecunia & pretio obtineri possunt. Verumtamen quoniam huiusmodi rebus repugnat ratio obligationis ciuilis: consequenter in illis non potest fieri iniuria, eo quod sunt omnino voluntariae . Vnde patet responsio ad primum argumentum . Est autem difficile dissoluere quaestiunculas quae tanguntur in argu. 2. & 3. Magister Soto vbi sup. art. 2. ait, non solum intuitu contrahendae amicitiae licitum esse mutuare, sed etiam amicitiae signa in pactum deducere: nam verum amorem impossibile est pacto acquirere. Fatetur autem circa materiam tertij argumenti, licitum esse mutuanti pacisci ratione mutui de condonatione iniuriae quam ipse mutuator intulit, praesertim antequam sit a iudice condemnatus, & citat pro hac sententia Syluest. verbo, vsura. §. 12. & probat: quia iure amicitiae exhiberi solent externa amicitiae indicia, ergo ex vi mutuationis possunt deduci in pactum huiusmodi signa amicitiae. Nota pro huius rei intelligentia, operationes praesertim externas posse ordinari ad diuersos fines, & consequenter posse recipere varias rationes formales a diuersis finibus & pertinere ad diuersos habitus etiam elicitiue. Est exemplum. Cantatio symboli in ecclesia, secundum quod refertur ad cultum diuinum pertinet ad virtutem religionis elicitiue, sed secundum quod refertur ad confitendum ore fidem, pertinebit elicitiue ad virtutem fidei. Ad hunc modum dicimus, quod signa beneuolentiae exteriora, si referantur ad iustitiae finem & obiectum, sicut reuera referuntur quando ex pacto exiguntur ratione mutui: tunc pertinent ad iustitiam elicitiue. At vero si referantur ad amicitiae finem & obiectum, sicut referuntur quando requiruntur ex gratitudine & amicitia, pertinent ad virtutem amicitiae. Ex hac doctrina patet quid dicendum sit ad quaestiunculas propositas. Etenim nunquam licet in pactum deducere ratione mutui exteriora amicitiae signa, vel reconciliationem, vel iniuriae remissionem: quia ratione pacti referuntur istae actiones ad iustitiae finem, ex iustitia vero non licet ratione mutui aliquid vltra sortem exposcere. Et hinc patet responsio ad argumenta supra facta. Amor siquidem interior & beneuolentia nullo pacto potest referri ad iustitiae finem, sed necessario ad amoris finem: neque enim subijcitur aut subijci potest ille amor necessitati aut obligationi ciuili. Caeterum externa illius signa referuntur ex pacto ad iustitiae finem, & idcirco iure amicitiae exhiberi solent haec signa si relinquantur naturae suae & non referantur ad alium finem. At vero cum ex pacto referuntur ad iustitiae finem induunt aliam naturam, videlicet iustitiae, & tantum retinent materialiter naturam qua significant amicitiam . Ex prima & secunda conclusione colligit in praesentia Caietanus multorum casuum decisionem quos item resoluit in sua summa, verbo vsura, & Soto in allegato art. 2. Primus casus est, si mutuator obliget mutuatarium ratione mutui ad colendum agrum ipsius mutuantis, exhibita tamen iusta mercede pro operis suis. Et idem est, si ratione mutui exigat vt veniat ad emendum iusto pretio in sua officina, ad molendum in suo molendino, ad coquendum in suo furno. Hos contractus approbant multi Summistae. D. Antoninus. 1. par. tit. 1. cap. 7. §. 10. Summa Rosella & Angelica quos refert Syluest. verbo, vsura. 1. §. 7. quos sequitur Adrianus 4. Sentent. in materia de restitutione, tractatu de vsura, fol. 38. qui asserit in eadem sententia esse Gregorium Ariminum. Hos tamen contractus reprobant communiter autores. Legatur Syluest. Caiet. Soto vbi supra. & Ioan. de Medina. C. de restitutione, tractatu de vsura, quaest. de vsura restituenda. Sed pro huius rei intelligentia animaduertendum est. Contractum istum duobus modis celebrari posse. Primo modo tanquam mutui contractum, ita vt teneatur is qui pecuniam accipit reddere eam pecuniae summam ei qui dedit. Secundo modo celebrari potest hic contractus tanquam contractus conductionis & locationis, ita vt qui pecuniam accipit non teneatur ad eam reddendam vllo tempore: sed tantum ad exhibendas operas suas in colendo agro eius qui pecuniam dedit. His praemissis sit prima conclusio. Si primo modo celebretur contractus tanquam mutui contractus, vsura est manifesta obligare mutuatarium ad colendum agrum, &c. etiam iusta mercede. Haec conclusio est contra Adrianum & alios Summistas, & probatur manifeste. Obligatio ad colendum agrum mutuantis , etiam persoluta iusta mercede, est pecunia aestimabilis, ergo non potest exigi ratione mutui citra vsuram. Antecedens probatur. Agricola liber erat & habebat facultatem ad laborandum in agro huius vel illius hominis: ergo astringere illum ad laborandum in huius hominis agro, pretio aestimari potest, siquidem libertas pretio aestimabilis est. Secunda conclusio. Si celebretur contractus secundo modo: contractus ille est iustus & sanctus sine vlla vsurae labe. Haec est contra Soto vbi supra qui ait, non auderem hunc contractum admittere: nam illa anticipata solutio, mutuatio quaedam est pecuniae per operas alterius soluendae : quare obligatio fit ratione mutui. Nihilominus tamen conclusio probatur, quantum videtur aperte. Agricola potest locare operas suas futuras in aestate iuste: rursus qui conducit tales operas futuras, potest continuo citra dubium soluere pretium & anticipare solutionem, modo tamen iustum pretium soluat: & ratione anticipatae solutionis non minuat pretium: ergo iste contractus locationis & venditionis iustissimus est. Probatur etiam conclusio simili quodam. Licet hero conducere famulum qui seruiat illi toto anno sequenti, & persoluere continuo iustam illius mercedem anticipata solutione, ergo ad eundem modum licebit conducere operas coloni, exhibendas in aestate aut hyeme. Tertio probatur. In huiusmodi contractu sicuti est obligatio ex parte coloni ad exhibendas operas suas in ministerium eius qui pecuniam dedit: ita ex contra ex parte pecuniam dantis, est obligatio ad nunquam petendam propriam pecuniam; sed obligatio iusto potest exigi pro obligatione: ergo iste contractus est sanctus. Vltimo probatur conclusio . Qui dat pecuniam, per huiusmodi contractum non recipit pretium vsus pro pecunia mutuata; ergo non recipit vsuram. Antecedens probatur, solum recipit operas coloni agricolae; at agricolae operae sunt pretium pecuniae non vsus pecuniae; siquidem agricola nunquam reddet pecuniam: ergo &c. Confirmatur. Iniquitas vsurae haec est, quod vendatur idem bis, aut vendatur semel id quod nullo pretio est aestimabile; hec autem iniquitas (vt patet manifeste cuique intuenti) longe ab est ab isto contractu. Ad argumentum autem sapientissimi Magistri Soto respondetur, negando anticipationem illam solutionis esse mutuationem pecuniae per ope ras alterius soluendae: sed est conductio & redditio pretij operarum quas agricola exercebit in domini commodum. Itaque per tale pretium redditum, manet obligatus & astrictus agricola ad soluendum & ministrandum & vendidit operas suas, actiones & libertatem alteri. Ad eundem modum dicendum est in alijs contractibus relatis in principio huius casus. Illi siquidem omnes erunt vsurarij, si sint contractus mutuationis: erunt autem iusti si sint contractus conductionis & locationis emptionis & venditionis. Itaque qui accipit pecuniam non tenetur pecuniam soluere, sed tenetur illam operam exhibere ad quam se obligauit. Iuxta istum modum, excusandi sunt ab vsura multi agricolae qui bona fide faciunt huiusmodi contractus. Secundus casus seu quaestiuncula praecedenti coniuncta est, an licitum sit dare mutuum, ea lege, vt mutuarius conducat pretium seu fundum mutuantis? De qua re sit prima conclusio. Vsura est manifesta, si ratione mutui obligetur mutuatarius ad conducendum agrum seu fundum mutuantis. Probatur manifeste. Talis obligatio est pretio aestimabilis, ergo &c. Secunda conclusio. Contractus iste debet haberi suspectus de vsura quocumque modo celebretur; itaque vt plurimum est vsurarius. Explicatur conclusio prima. Contractus manifeste est vsurarius quando ratione mutui augetur pretium in fundi conductione & locatione, etenim illud pretij augmentum aestimabile pretium est. Secundo. Vsurarius est talis contractus , etiam si pretium fundi non augeatur in locatione, quando sunt pauci coloni qui veniunt fundum conducere; datur autem mutuum, vt mutuatarij locent fundum eodem pretio quo antea locatus fuerat, ad quod pretium alij nolebant accipere, ergo in tali contractu euidens suspicio de vsura est existimanda. Ratio est in promptu: quoniam vt diximus in quae stione praecedenti, emptorem raritas iuste facit res vilescere ac, subinde cum in prae sentia sint pauci conductores agri: pretium iuste decrescit; iniquum ergo est & vsurarium ratione mutui, conseruare agrum in eodem pretio. Tertia conclusio. Nihilominus tamen aliquando poterit contractus iste taliter celebrari vt iustus sit. Primo, iustus erit (supposito semel quod non est obligatio ad conducendum) si fundi dominus ad viri boni arbitrium minuat pretium propter paucitatem conducentium, vel suppleat in re illa aliud pretium. Secundo, si isti contractus bona fide fiant & fundus alias locetur pretio iusto, quoniam cum iam per mutuum agricolae habeant, vnde possint emere boues, & reliqua necessaria ad culturam fundi, non est tum temporis paucitas colonorum seu conducentium: & idcirco iam non minuitur iuste fundi pretium hac ratione. Tertius casus seu quaestiuncula est, an mercator qui obligat mutuatarium vt partem saltim vnam mutui recipiat in mercibus, committat vsuram? V. g. solent quandoque Principes laborare inopia pecuniae ad soluenda militibus stipendia; rogant insignem quendam mercatorem vt mutuam det illam pecuniam, mercator vero respondet se partem pecuniae daturum numeratam, partem vero teneatur Princeps ipse in mercibus accipere. Prima conclusio. Contractus iste mutui vt propositus est, obligando videlicet mutuatarium ad accipiendam partem in mercibus, est vsurarius manifeste. Ratio est. Obligatio illa ad emendas merces mutuantis etiam credita pecunia, aestimabilis est pretio, ergo &c. Deinde solent interuenire in huiusmodi contractibus aliae iniquitates, videlicet carius vendunt tales mercatores mutuantes merces suas, ex eo quod vendunt credita pecunia, rursus petunt a mutuatario lucrum cessans cum reuera non esset lucrum, ac denique in exemplo posito cogunt milites emere merces, quibus reuera ipsi milites non indigent & quas continuo milites diuendere debent pretio multo viliori quam emerint. Secunda conclusio. Sub forma & re emptionis & venditionis poterit hic contractus iuste celebrari ad hunc modum. Accedit mutuatarius ad petendum mutuum a mercatore celebri, mercator respondet se nolle mutuum dare, esse tamen paratum ad ven dendas merces quas habet domi suae venditioni expositas, quibus mercibus ipse mutuatarius poterit suae subuenire necessitati. Dico igitur. Quod si talis contractus bona fide fiat non animo palliandi vsuram, & alie merces vendantur iusto pretio quod licitus est. Secundo. Demus quod mercator iste non habeat alias pecunias quas posset mutuas dare petenti mutuum, nemo certe condemnaret talem contractum in quo venderet quas habet merces, ergo &c. Probatur, quoniam impertinens est omnino ad iustitiam talis contractus, quod mercator habeat vel non habeat pecunias quas possit mutuas dare. Denique probatur. Si nunquam petitum esset mutuum ab isto mercatore, sed a principio is qui indiget peteret, vt mercator venderet illi merces; citra dubium venditio celebrata ad modum supra dictum erit iusta, ergo etiam si petierit mutuum, mercator vero recusauerit mutuum dare & ambo conuenerint in emptione & venditione mutui non erit iniustus talis contractus. Sed contra hanc secundam conclusionem sunt duo argumenta . Primum. Emptor qui emit tales merces cogitur continuo eas vendere viliori pretio; ergo fit illi iniuria per talem contractum. Secundo . Sequeretur, quod ille mercator qui vendit merces mille. v. g. aureis, possit continuo statim a celebratione contractus, emere rursus merces easdem ab eodem emptore non gentis aureis; Consequens est approbare pestilentissimum genus contractus, quod a nostris dicitur mohatras, o baratas, ergo. Ad primum respondetur . Interuenire fortasse posse quandoque in huiusmodi contractu vitium contra charitatem; vt si mercator possit mutuum dare nolit tamen sed vendere merces, quas continuo cogitur emptor ipse diuendere viliori pretio. Caeterum nulla est iniuria contra iustitiam; (etenim vti vidimus quaestione praecedenti) propter vendendi modum, iuste diminuitur pretium in mercibus vltroneis: & idcirco illud vilius pretium in quo emptor in nostro casu vendit postea illas merces: est iustum illarum pretium. Est simile. Accedit quispiam ad petendam vestem commodatam ab altero, tamen ille alter non vult com modare sed vendere, qui autem petit commodatam vestem non habet pecunias quibus emat sed accipit eas ad vsuras ab alio quopiam vt emat vestem, citra dubium non peccat contra iustitiam is qui vendit vestem & noluit commodare: quanuis daremus quod interdum peccaret contra charitatem. Ad secundum respondetur primo, quod si mercator iste a principio vendidit merces cum pacto emendi rursus easdem viliori pretio: talis contractus est pestiferus reipublicae qui dicitur mohatra & illi dicuntur mohatreros y barateros. Respondetur secundo. Quod si mercator ille bona fide (quae vt plurimum non interuenit) vendidit merces suas, ignarus omnino voluntatis eius qui emit, postea vero videns quod qui emit ab eo merces procurat eas diuendere emit eas iusto pretio, sicuti si venderentur in publica auctione: talis contractus erit iustus, etiam si pretio emat viliori, sunt enim illae merces vltroneae. Ex horum casuum resolutione, licet similium casuum resolutionem colligere. Tertia conclusio. Si mutuatarius non obligatur ad recipiendam mutui partem in mercibus, sed tantum dicat mutuator, vellem vt partem in mercibus reciperes: non video vsurae rationem, modo tamen merces venditae sint vsui futurae mutuatario & vendantur iusto pretio. Probatur. In tali contractu non exigitur aliqua obligatio neque res aestimabilis pretio ratione mutui; & alias nulla est iniquitas in emptione & venditione mercium: ergo talis contractus est iustus. Iam vero in responsione ad primum definit D. Thom. quid sentiendum sit de duobus titulis qui praetendi solent ad accipiendum aliquid pro mutuo. Primus est damnum emergens: secundus lucrum cessans. Et proinde statuit duas conclusiones. Prima conclusio. Qui mutuum dat potest absque peccato in pactum deducere cum eo qui mutuum accipit, recompensationem damni emergentis per quod subtrahitur illi aliquid quod debet habere. Secunda conclusio. Lucrum cessans non potest mutuator in pactum deducere. Explicatur prima conclusio. Damnum emergens est detrimentum quod mutuator solius mu tuationis causa incurrit. Sit exemplum . v. g. habet quis paratam pecuniam ad reparandam domum quae minatur ruinam, si autem det illam pecuniam mutuam petenti ruet domus, quae postea non poterit nisi maiori pecuniae summa reaedificari; illud detrimentum maioris summae pecuniae consumendae in aedificatione, dicitur damnum emergens. Item, si quis accipiat ad vsuras pecuniam quae illi mutuo petitur, poterit vsuras illas ratione damni emergentis petere. Item, si mercator cogitur viliori pretio merces suas vendere ad congregandam eam pecuniae summam quae illi mutua petitur: poterit illud detrimentum quod ex venditione illa viliori pretio facta incurrit, in pactum ducere. Caeterum huic conclusioni adhibetur quaedam moderatio necessaria, videlicet si mutuator moneat mutuatarium, se incurrere illud detrimentum ex mutuatione. Itaque sciens & prudens mutuatarius faciat pactum cum mutuante & velit detrimentum illud pati, ne mutuans illud patiatur, alias si ista admonitio non praecedat, mutuatarius erit rationabiliter inuitus. Neque tamen necessarium est, quod qui dat mutuum rogetur: quia licet hoc frequenter accidat, tamen si amicus amico indigenti sua sponte offerat mutuum , poterit iuste damnum emergens petere. Est autem vera conclusio: siue damnum emergens sit a principio mutuationis, siue postea quando mutuatarius est in mora soluendi . Conclusio itaque ad hunc modum explicata habetur in iure & asseritur a Theologis vniuersis & Iurisperitis. Et ratio D. Tho. est demonstratio. Etenim iustum est, vt nemo detrimentum incurrat ex beneficio quod alteri faciat. Item probatur. Quia fideiiussor potest in pactum deducere detrimentum quod ex fideiussione incurrit, vt habetur in cap. peruenit de fideiussionibus, ergo mutuator, &c. Denique, venditor potest vendere carius quam res secundum se valeat, quando ex venditione incurrit detrimentum, dummodo admoneat emptorem illius detrimenti, vt quaestione praecedenti articul. 1. diximus; ergo multo magis mutuator. Circa secundam vero conclusionem D. Thom. de lucro cessante: sunt aliqua certa apud omnes doctores, aliquid vero dubium. PRO cuius intelligentia nota primo. Lucrum cessare quando causa mutuationis, mutuator non negociatur cum pecunia vnde non lucrifacit quod erat lucrifacturus. Nota secundo. Pecuniam habere duplicem potentiam ad lucrifaciendum. Altera est remota quae consequitur omnem pecuniam, quae ex natura sua est instrumentum ad lucrifaciendum, emendo & negociando : altera potentia est propinqua & quasi artificialis, quam non habet pecunia ex natura sua, sed ex industria negociantis, quando vel iam est exposita negociationi, vel parata est vt exponatur. Vt v. g. frumentum in horreo habet potentiam naturalem & remotam quae consequitur omne frumentum ad fructificandum; sed quando iam seminatur vel paratur vt seminetur habet potentiam proximam & quasi artificialem propter industriam agricolae ad fructificandum. Hoc simile habet Caietanus hic. Nota tertio. Duobus modis posse aliquem aut illius pecuniam impediri a lucro. Vno modo contra voluntatem domini, vt cum Princeps vel respublica compellit ciuem vt mutuet pecuniam: vel quando mutuatarius est in mora soluendi, vel quando fur pecuniam paratam ad negociandum surripit. Secundo modo impeditur lucrum ex voluntate domini pecuniae; & hoc Dupliciter, vel cum procurat proprium commodum ipse dominus, vt quando ipse sponte sua pecuniam transfert a negotiatione ad mutuum: quia vult habere saluum capitale: altero modo, quia vult beneficium facere alteri rogatus ab illo. Sit prima conclusio. Quando potentia tantum est remota & naturalis in pecunia ad lucri faciendum, siue tale lucrum cesset contra voluntate siue ex voluntate domini, non potest dominus aliquid vltra sortem recipere ratione lucri cessantis. Probatur. Quia si ratione huius potentiae posset recipere aliquid vltra sortem, sequeretur licitum esse in omni mutuo aliquid accipere, & per consequens licita esset vsura. Probatur sequela. Quia talis potentia est inseparabilis a pecunia. Et confirmatur exemplo. Frumentum non potest aestimari maiori pretio ratione potentiae naturalis & communis omni frumento , ergo nec pecunia. Consequentia patet: quia pecunia multo minus fructifera est quam frumentum . Vnde sequitur corollarium , quod fur qui accipit huiusmodi pecunias, satisfacit reddendo illas. Item sequitur, magnates & qui non sunt negociatores non posse exigere ratione lucri cessantis aliquid ex mutuo. Secunda conclusio. Si aliquis sua sponte propter commodum proprium transferat suam pecuniam a negociatione ad mutuum , non potest exigere lucrum cessans. Haec conclusio est consequens ad primam & probatur, quia in tali casu pecunia amittit iam potentiam proximam & artificialem ad lucrifaciendum, & remanet tantum cum naturali potentia & remota, & hoc ex voluntate domini propter suum commodum maius, & securius, ergo &c. Item probatur a simili. Nam si quis frumentum quod parauerat ad seminandum, postea sua sponte & propter suum commodum velit vendere, non potest exigere maius pretium quam secundum se valeat. Et denique probatur. Quia quanuis venditor aliquis posset res sibi magis commodas & vtiles quam alijs, cariori pretio vendere rogatus; tamen si inopia coactus procurans suum commodum eas vendat, non potest amplius pretium pro illis recipere quam secundum se aestimentur; ergo nec mutuator, &c. Vnde sequitur corollarium quod sunt vsurarij saepe illi qui cum Rege faciunt contractus, quos dicunt (assientos) quia saepe isti suum tantum commodum procurantes, voluntarie transferunt pecuniam a negociatione ad mutuum: quia magis lucrantur mutuando regi vno anno: quam quinque negociando. Item vsurarij sunt quidam mercatores, quia Rege & magnatibus vel alijs exigunt lucrum cessans, eo quod rex vel magnates sunt in mora soluendi merces quas emerunt ab illis. Ratio huius est: quoniam isti mercatores a principio venditioni optime nouerant, quod isti viri illustres sunt in mora soluendi, & nihilominus propter suum commodum libenter vendiderunt illis merces suas: quoniam alias non poterant tantam copiam mercium vendere, & ideo reuera nullum lucrum illis cessat: sed potius sequitur commodum ex eiusmodi venditione, quanuis quidam emptores sint in mora soluendi. Nihilominus si ista soluendi mora sit illis reuera perniciosa & a principio venditionis cognita, licitum erit aliquid exigere ratione lucri cessantis. Tertia conclusio. Quando pecunia erat in potentia proxima ad lucrandum & impeditur lucrum contra voluntatem domini: iuste poterit exigere lucrum cessans, imo qui impedit tenetur in foro conscientiae antequam petatur reddere lucrum cessans. Probatur conclusio primo. Quia pecunia quae est in potentia proxima ad lucrum, plus valet domino suo ratione suae potentiae: quam valeat secundum se absolute; ergo illam maiorem vtilitatem poterit dominus illius in pactum deducere & exigere. Deinde probatur conclusio ex communi regula. cap. finalis de iniurijs. si tua culpa damnum datum est, vel irrogata iniuria, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu posito culpa vel causa illius qui contra voluntatem domini accipit pecunias damnum emergit, scilicet quod cessat illa potentia proxima pecuniae: ergo tenetur satisfacere. Confirmatur & ostendo, quod non solum habeat verum conclusio, quando a principio mutuationis impeditur voluntas domini: sed etiam quando impeditur postea ratione morae in soluendo. Sunt enim expresse leges que hoc definiunt in. l. socium. ff. pro socio. & in. l. cum quidam. ff. de vsuris. & in. l. vsuras. C. eodem titulo. Praedictae tres conclusiones asseruntur ab omnibus Iurisperitis & Theologis. DVbium tamen difficile est, an negociator qui rogatus a mutuatario remouet voluntarie pecuniam suam a negotiatione vt det mutuum petenti & faciat illi beneficium: possit iuste exigere lucrum cessans? Arguitur primo pro parte affirmatiua. Licitum est vt diximus mutuanti, exigere damnum emergens; ergo & lucrum cessans. Probatur consequentia. Quia in casu posito lucri cessatio est damnum emergens: siquidem aufertur a mutuante aliquid quod deberet ipse habere. Arguitur secundo & confirmatur. Quia pecunia cum potentia proxima ad lucrum pluris aestimatur, quam sine illa, & est magis commoda domino negociatori, quam alijs; sed mutuatarius est causa moralis rogans & solicitans vt sibi mutuetur pecunia, quod illa potentia pecuniae impediatur, & quod non valeat tantum domino suo: ergo dominus iuste exigit lucrum cessans. Maior explicatur. Nam sicut frumentum terrae mandatum plus valet quam alias valeret: ita mille aurei expositi bonae negociationi: plus valent quam mille aurei absolute. Probatur minor, quia charitas proximi & illius commodum mouent negociatorem vt mutuet roganti . Consequentia probatur, quia vnicuique licitum est deducere in pactum, id quod res mutuata sibi valet. Arguitur tertio. Licitum est recipere lucrum cessans post moram debitoris in soluendo; sed pecunia negociationi exposita tam vtilis erat domino a principio mutuationis quam post moram soluendi: ergo eadem est ratio. Denique licitum est venditori carius vendere res quas erat seruaturus in aliud tempus in quo pluris erant aestimandae, vt patet ex cap. Nauiganti. de vsuris; ergo licitum erit mutuatori in casu posito exigere lucrum cessans. Probatur consequentia: quia sicut venditori qui erat seruaturus merces suas, cessat lucrum quod expectat, si nunc pecunias mutuet absolute secundum proprium valorem nulla habita ratione ad potentiam proximam quam habeat ad lucrum ; & quemadmodum venditor voluntarie vendit licet rogatus & efflagitatus: ita etiam mutuator voluntarie mutuat rogatus; ergo eadem est ratio. Sed in oppositum est, quod legibus ciuilibus & Ecclesiasticis decernitur, quod ratione morae in soluendo licitum est mutuatori exigere lucrum cessans sibi; At vero si licitum esset a principio mutuationis pacisci de lucro cessanti iam eisdem legibus esset explicatum; sed nullibi hoc explicatur, ergo non est licitum. Praeterea D. Thom. in hoc articulo ad primum argumentum expresse distinguit inter damnum emergens & lucrum cessans, & dicit, quod damnum emergens licitum est exigere non autem lucrum cessans: quia hoc est in poten tia & pluribus modis potest impediri. Idem sentit etiam Scot. in 4. d. 15. q. 2. & Duran . 3. sent. d. 37. q. 2. & Innoc. & Ioan . Andr. in ca. Nauiganti de vsuris. Denique omnes antiqui doctores videntur esse huius sententiae : ita vt Adria. dicat oppositam sententiam esse modernorum. Secundo arguitur. Lucrum alicui cessare nihil aliud videtur esse, quam ipsum cohiberi a suo lucro; sed quando nulla vis, nullus metus, nulla denique ignorantia interuenit, sed solum modo preces mutuatarij pecuniae dominum inducunt ad mutuandum non prohibetur ipse dominus a suo lucro: ergo ibi non est vere lucrum cessans. Probatur minor: quia nemo cohibetur nisi quando eius voluntas aliquo modo impeditur ab executione vel accusatione alicuius boni, & tunc dicitur ille homo inuoluntarius; at vero inuoluntarium sola vis aut metus aut ignorantia causat, vt ait Aristot. 2. ethic. ergo. Tertio arguitur & confirmatur. Qui solis precibus mutuatarij inductus dat mutuo pecuniam suam, tenetur sequi naturam mutuationis; sed natura mutuationis est, quod secundum propriam rationem intrinsecam nihil vltra sortem exigatur: ergo non est licitum pacisci de lucro cessante, si mutuat vere pecunias. Confirmatur. Quoniam alias si licitum est exigere lucrum cessans, liceret etiam exigere aliquid pro obligatione non repetendi tan cito pecuniam mutuatam : quoniam ista obligatio includitur etiam in ratione mutui. Quarto. Qui procurans proprium commodum dat mutuo, non potest exigere lucrum cessans, vt dictum est in secunda conclusione; at vero idem videtur esse procurare commodum amici atque proprium commodum : ergo neque tunc licitum erit exigere lucrum cessans. Confirmatur. Si mutuator in gratiam Pauli mutuaret Petro pecunias, non poterat exigere a Petro lucrum cessans; ergo neque si id faciat in gratiam Petri: quoniam vterque proximus est. Confirmatur secundo. Pro alterius. ementis commodo non licet pretium aliquod accipere pro re quae est valde vtilis ementi , vt docet D. Tho. q. praeced. art. 1. ergo neque pro commodo mutuararij. Denique arguitur. Sequeretur ex opposita sententia , quod licitum esset negotiatori diligenter quaerere mutuatarios quibus mu tuet pecuniam exigendo ab illis lucrum cessans. Probatur consequentia: quoniam vnusquisque licite quaerit emptorem rei suae quae pretio aestimabilis est; ergo si lucrum cessans est pretio aestimabile licitum erit negotiatori quaerere emptorem . Pro ista sententia negatiua habemus Magistrum Soto lib. 6. de iustit. & iure quaest. 1. art. 3. in 3. & 4. conclusione. vbi ait, sententiam affirmatiuam esse minus probabilem & aperire fenestram plurimis vsuris. Nihilominus sententia affirmatiua communis est Iurisperitis omnibus in cap. Salubriter. & in cap. Conquaestus de vsuris: exceptis paucis quibusdam. Videatur Couar. lib. 3. Variarum resol. cap. 4. num. 1. & 5. Nauarro etiam in Comment. sup. cap. 2. 14. quaest. 3. num. 47. & sequentibus. Est etiam communis omnibus Theologis in 4: dist. 15. & Summistis in verbo vsura, videatur Conradus de contractibus quaest. 80. & Adrianus in 4. in materia de restitutione, speciali quaestione de hac re, & Ioan. de Medina in 6. de restitutione in titulo de vsuris, Caietanus in isto Comment. super hunc articulum. Haec sententia communis fuit nostris preceptoribus qui nos antecesserunt: solus Magister Soto est singularis in hac sententia. Imo ipse ait vbi supra, non mihi tantum arrogo, vt primus opinionem illam, scilicet affirmatiuam prorsus refellam. Neque vero D. Tho. in praesenti art. in solut. ad 1. tenet partem negatiuam sed duo discrimina, intendit statuete, inter damnum emerges & lucrum cessans. Primum est quod damnum emergens semper est licitum exigere quoties aliquis dat mutuum absque aliqua suspitione. At vero lucrum cessans exigere a principio mutuationis raro licitum est, cum omnibus suis circunstantijs & semper habet suspitionem vsurae. Secundum est, quod damnum emergens licitum est exigere tantum quantum sonat; at vero lucrum cessans non licet exigere totum quod speratur. Quod probat D. Tho. quia lucrum cessans multis vijs impediri potest. Neque etiam Scotus & Durandus sequuntur illam partem negatiuam si attente legantur in locis citatis. Caeterum partem affirmatiuam quam nos sequimur probant argumenta quae fecimus in principio dubij. Deinde haec pars videtur virtualiter definita in multis legibus. v. g. in. l. at qui natura. §. non tantum. ff. de negotijs gestis. & in. l. 3. §. finali. ff. de eo qui certo loco. Prae terea. Vt inducebamus in vltimo argumento pro parte affirmatiua videtur etiam definita in cap. nauiganti. de vsuris. Notandum tamen est, quod aliqui viri docti vt iustificent praedictum contractum de lucro cessante distinguunt in praedicto contractu duos contractus virtualiter contineri. Alter est contractus mutuationis, per quem mutuator dat pecuniam suam mutuatario reddendum integram & saluam: alter est emptionis & venditionis per quem ipse mutuator qui negotiabatur cum sua pecunia, vel paratus erat negotiari: vendit mutuatario cessationem a negotio lucrifactiuo propter commodum ipsius mutuatarij, qui reputat sibi esse valde vtile, quod negotiator cesset ab illo negotio dummodo mutuet sibi pecunias. Et quanuis in isto casu coniungantur isti duo contractus: per accidens tamen poterunt omnino separari aliquando & seorsum celebrari. Vt v. g. si Petrus reputet sibi commodum quod Paulus cesset ab aliqua negotiatione, vel quia ipse vult negotiari, vel alius amicus eius, aut alia ratione, etiam si Petrus non mutuet sibi pecunias: tunc in tali casu ille qui cessat a negotiatione lucrifactiua potest vendere illam cessationem. Nunc igitur probant praedictam sententiam. Quanuis enim in casu nostri dubij coniungantur illi duo contractus mutuationis & venditionis: tamen vterque iustus est, quia ratione mutuationis nihil pretij exigit mutuator, at vero ratione venditionis exigit pretium iustum quo aestimabatur illa cessatio a negotio lucrifactiuo. Sed tamen quanuis ista consideratio videatur conueniens ad confirmationem praedictae sententiae: tamen communior est quam oporteat, etenim licitum est cuicumque pro cessatione ab aliqua actione sibi licita & placita pretium accipere. Vt v. g. pro eo quod cesset ire in campum rogatu amici, potest pretium accipere: at vero in casu nostri dubij aliquid est specialius quod videtur generare scrupulum; etenim mutuatarius non dat pretium vt mutuator duntaxat cesset a negotiando: sed per se primo & principaliter dat propter illum finem vt mutuet sibi pecunias, ergo videtur, quod in tali casu ratio ne mutui dat pretium. Quapropter optima ratio, & specialis praedictae sententiae affirmatiue ea est videlicet, quod mutuator iuste accipit pretium pro lucro vere cessante dum mutuat & vt mutuet pecunias alteri vtiles, & hic titulus est sufficientissimus: quia reducitur ad damnum emergens, eo quod mutuator vt faciat alteri beneficium rogatu illius, minus habet quam deberet habere in bonis suis: quod quidem est damnum emergens. Neque valet respondere quod nondum habebat lucrum in actu; quia habebat potentiam proximam ad lucrum. Qua priuatur vt mutuet alteri pecunias. Caeterum quia iste titulus lucri cessantis est pallium multarum vsurarum vt aduertit Magister Soto: idcirco oportet Theologum esse diligentem in examinando, an vere sit lucrum cessans propter commodum mutuatarij. Debet itaque primo examinare negotiatorem, an tempore contractus haberet alias pecunias quibus posset si vellet negotiari, etiam post factum iam contractum. Etenim in tali casu, non cessat illi lucrum causa mutuationis sed voluntate propria: quia vult alias pecunias domi retinere neque exponere periculo negotiandi. Est optimum simile, siquis habeat domi frumenti copiam cuius partem praeparauerat ad seminandum, partem vero retineat domi ad vendendum: tunc si accedat quis ad emendum frumentum ab illo, non potest frumenti partem quam parauerat ad seminandum carius vendere ratione lucri cessantis: eo quod habet aliud triticum quod potest seminare si velit. Debet secundo aduertere Theologus ex parte mutuatoris, quod animus illius negotiandi cum pecunia quam dat mutuo, debet perseuerare toto tempore mutui: quoniam eo momento temporis quo animus negotiandi erat interrumpendus: iam non cessat lucrum causa mutuationis, neque ipse mutuatarius est causa impediendi lucrum, sed voluntas potius mutuatoris: & ideo si a principio mutui habebat mutuator animum negotiandi per dimidium annum, non poterit postea exigere lucrum cessans pro toto anno pro quo mutuat. Debet tertio aduertere Theologus, quod mutuator propter mutuatarij commodum remoueat pecunias a negotiatio ne; etenim si commodum mutuatarij non sit causa, quod remoueat: iam non cessat lucrum ratione mutuationis. Obserua tamen, quod non exigitur hic quod illud commodum mutuatarij, sit reuera commodum vtilitatis: sed sufficit, quod ipse mutuatarius existimet sibi esse commodum & conueniens, vnde si velit illas pecunias ad prodige expendendum in ludis & luxurijs, nihilominus mutuator poterit exigere lucrum cessans, & non peccabit contra iustitiam mutuando, in illo casu: poterit tamen peccare contra charitatem, iuxta regulas fraternae correctionis: de quibus multa diximus. 2. 2. quaestione. 33. & supra quaestione praecedenti, de his qui vendunt ea quibus male vsuri sunt emptores. Obseruandum etiam est, quod non requiritur, quod ipse negotiator optaret magis negotiari cum sua pecunia, quam mutuo illam dare; etenim charitatis est erga proximum procurare magis mutuatarij commodum quam lucrum ex propria negotiatione: sed satis est ad iustificandam mutuationem, quod mutuator reuera negotiaturus erat & prudenter expectabat lucrum ex sua negotiatione, toto illo tempore mutui, nisi commodum mutuatarij impediret suam negotiationem. Itaque non amplius quaerimus mutuatarij commodum, ad mutuandum illi, exigendo lucrum cessans: quam requiratur in contractu in quo exigitur damnum emergens. Denique ad iudicandum sit ne iusta quantitas , quae exigitur ratione lucri cessantis: erit Theologo talis regula. Nunquam debet exigi totum lucrum cessans. Ratio est: quia non aestimatur res tanti quando est in potentia quanti aestimatur dum iam est in actu; sed lucrum quod cessat mutuationis causa est tantum in potentia, quando celebratur mutuatio: ergo non debet exigi totum lucrum cessans. De qua re diximus supra quaestione. 62. articulo. 4. Ex qua doctrina colligimus hic, duobus modis posse fieri conuentionem de lucro cessante. Prior est frequentissimus & valde iustificatus, si expectetur euentus aliorum negotiatorum, eodem genere negotiationis, eodem tempore & loco, & tunc persoluatur tanta quantitas pecuniae proportionabili ter ad lucrum aliorum. Alter modus est, si contingat quod statim ad arbitrium boni viri & prudentis in negotiatione, taxetur vna certa quantitas reddenda mutuatori pro lucro cessante, sed tamen debet fieri deductis expensis & attentis periculis, quibus exposita est negotiatio: etenim ratione istorum minus habet res in potentia, quam si iam esset extra omnem fortunam. Fatemur tamen, quod non sunt inde deducendi labores ipsius negotiatoris, & operae & industriae: quoniam si mutuator non adhibet tales operas & industrias, hoc prouenit ex parte mutuatarij impedientis negotiationem illam: & ideo poterit vendere proprium otium damnificatiuum rei familiaris. Denique poterunt aliqui merito aduertere, quod illam quantitatem lucri cessantis non potest exigere mutuator statim a principio mutuationis reddendam. V. g. si lucrum aestimetur 10. aureis quos lucrifacturus erat negotiator pecunia data mutuatario; tunc si continuo mutuatarius redderet mutuanti 10. aureos non cessaret mutuanti lucrum totius pecuniae. v. g. non cessaret illi lucrum ex 100. aureis sed ex 90. Verumtamen est, quod si cum illis decem non potest negotiari & mutuatarius voluntarie reddit statim 10. aureos, illos poterit mutuator accipere. Ex dictis colligitur corollarium, scilicet, quomodo debeant intelligi iudicium sententiae , quae solent aliquando imponere mulctam pecuniariam debitoribus propter soluendi moram. Duplici enim ratione possunt hae sententiae iustificari; prior quidem in poenam propter culpam commissam a debitore in mora soluendi, & talis poena non obligat in foro conscientiae ante condemnationem & executionem sententiae, bene tamen postea. Altera ratio est aliquando, quia iudex aestimat propter moram soluendi cessauisse creditori aliquod lucrum , & tunc si reuera cessauit lucrum creditori, tenebatur debitori in foro conscientiae reddere lucrum cessans, etiam ante sententiam iudicis. At vero si non cessauerat lucrum, non tenebitur reddere etiam post sententiam iudicis: quia illa fundatur in falsa prae sumptione. AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum respondetur, quod argumentum quod fit ab autoritate negatiua infirmum est. Sed nihilominus secundo respondetur, quod iam ostendimus iure Ciuili & Canonico definitam esse nostram sententiam, maxime vero quod iure naturae ostendebatur, quod sit eadem ratio de lucro cessante, & damno emergente. Ad reliqua vero argumenta respondetur primo vnica solutione, quod omnia illa necessario sunt soluenda, ab his qui sequuntur partem negatiuam. Omnes enim illi affirmant, quod ratione damni emergentis licitum est pretium accipere: affirmant etiam licitum esse vendere rem cariori pretio quam de praesenti valeat propter detrimentum quod patitur venditor qui seruaturus erat illam in aliud tempus vendendam: at vero argumenta illa facta pariter procedunt contra istas affirmationes atque contra nostram sententiam. Sed nihilominus respondetur ad omnia illa sigillatim. Ad secundum iam explicuimus sensum Diui Thomae, dum facit differentiam in solutione ad primum, inter lucrum cessans & damnum emergens. Ad tertium respondetur, licitum esse vnicuique vendere voluntarie suum lucrum & suum commodum; quod si videatur necessarium , quod in praedicto casu debeat esse aliquid inuoluntarij ex parte mutuatoris: respondetur, quod satis est quaedam moralis coactio, quam inducit commodum proximi, & vtilitas quae compellit ex debito honestatis succurrere proximo ne patiatur detrimentum, dummodo etiam ipse mutuator seruet se indemnem. ¶ Ad quartum argumentum respondetur, quod is qui dat mutuum, tenetur ex necessitate subire periculum & detrimentum quod per se ex natura mutuationis consequitur; v. g. tenetur qui mutuat non repetere mutuatum pro toto tempore quo mutuauit. Caeterum non tenetur etiamsi voluntarie mutuet, subire detrimenta quae per accidens coniunguntur cum mutuo, cuiusmodi est lucrum cessans & damnum emergens. Sicut qui rem spiritualem dat alteri, tenetur etiam ex necessitate dare gratis omnes operas necessarias per se ad exequutionem rei spiritualis. v. g. Episcopus tenetur non solum gratis consecrare sacerdotem, sed etiam gratis impendere laborem necessario coniunctum cum illa consecratione, & sacerdos tenetur gratis offerre sacrificium & impendere laborem per se necessarium ad celebrationem missae: caeterum non tenebitur gratis peragere iter trium milliarum , ad celebrandam missam. Ad confirmationem respondetur , quod mutuator obligatur per se expectare aliquod tempus ad recuperandum mutuum. ¶ Ad quintum respondetur, quod procurare commodum ipsius mutuatarij, non est procurare proprium commodum vtile, sed potius acquirit sibi honorem & gratiam & laudem pro bono opere: at vero non tenetur ex iustitia pati damnum in temporalibus, vt alteri sit beneficus. At vero quando mutuat Petro duntaxat in gratiam Pauli, scilicet vt conciliet sibi gratum Paulum & fauorem eius, non poterit lucrum cessans exigere a Petro, nisi quando ipse Paulus petierit mutuum propter commodum Petri, cum illa tamen conditione vt Petrus soluat lucrum cessans, vel damnum emergens. At vero si mutuator anticipatiue procurabat sibi fauorem Pauli, sibique maxime commodum : non poterit postea nactus illam occasionem , exigere a Petro mutuatario lucrum cessans, vel damnum emergens; tunc namque reuera mutuat propter proprium commodum & non propter commodum mutuatarij. Ad confirmationem respondetur , quod ille mutuator non accipit pretium pro mutuatione neque pro commodo mutuatarij, sed pro suo proprio incommodo aut detrimento lucri cessantis. ¶ Ad sextum & vltimum argumentum respondetur, quod quando res venditur carius quam secundum se valeat propter detrimentum quod incurrit venditor : tunc iuste exigitur pretium propter damnum emergens, aut lucrum cessans. At vero quando ipse venditor vel mutuator quaerit solicite aliquem qui emat, aut accipiat mutuum : est vehemens indicium & argumentum, quod animus eius est vsurarius: & idcirco vt in plurimum huiusmodi contractus sunt vsurarij, & vt sic sunt condemnandi. Nihilominus aliquando licitum erit, vt si quis cognouerit amici inopiam & necessitatem cui ex animo vult succurrere: praeuenire illum vltro, & offerre mutuum exigendo lucrum cessans. Ratio huius est, quoniam in tali casu, amici commodum causa est remouendi pecuniam a negotiatione: imo vero possumus dicere, quod necessitas amici virtualiter clamat & rogat sibi dari mutuum propter maximum commodum, quod inde acquirit sibi & consequitur . Deinceps circa doctrinam Diui Thomae in solutionibus ad secundum, tertium, & quartum argumentum: duae conclusiones sunt notandae. Prima conclusio est, quod est vsura obligare mutuatarium ex iustitiae debito ad compensandum beneficium, etiam pro illo tempore quo ipse mutuatarius tenebatur compensare ex gratitudine. Sit exemplum. Si mutuat quis alteri pecuniam obligando illum vt remutuet in posterum, vel quod pro se intercedat apud Regem, aut Iudicem, aut Magnatem. Haec conclusio manifesta est apud D. Thom. ad secundum argumentum, quo intendebat non esse illicitam talem obligationem siquidem mutuatarius tenebatur naturali iure ad illud opus, & respondet obligari quidem posse mutuatarium ad hoc ipsum, non tamen ex iustitiae debito, quoniam tali debito amicitiae repugnat ciuilis obligatio, eo quod inducit quandam necessitatem, amicitia vero debet esse maxime spontanea. Ita intelligit Caietanus D. Thom. in hoc loco. Deinde probatur conclusio ratione D. Thomae, quodlibet beneficium quale est fauere inopi apud Regem aut Iudicem, & qualis est obligatio ad remutuandum in posterum, est pecunia aestimabile, ergo non potest ex iustitiae debito deduci in pactum ratione mutui, etiam pro illo tempore quando tenetur alias mutuatarius remutuare ex gratitudine, vel ex charitate. Denique probatur. Si quando aliquis ex charitatis vel gratitudinis praecepto tenetur benefacere non benefacit. v. g. non intercedat apud Regem, non remutuet: tunc non tenetur ad restitutionem damni quod consequutum est ex omissione benefaciendi: at vero si ex obligatione ciuili & iustitiae debito teneretur ad illud opus obligaretur consequenter ad restitutionem totius damni consequuti ex illa omissione: ergo magnam obligationem inducit & pecunia maxime aestimabilem, qui obligat alterum ad benefaciendum ex iustitiae debito, etiam pro illo tempore quo ipse tenebatur ex charitate aut ex gratitudine. Secunda conclusio quae aperte sequitur ex dictis. Talis obligatio ad remutuandum in futuro tempore, siue ad intercedendum apud Principem, vendibilis est & licite potest vendi. Sed est obseruandum, quod sub hac specie & ratione solent mercatores & negotiatores palliare vsuras: dicunt enim se amplius recipere non ratione mutui: sed quia se obligant ad remutuandum in futuro tempore. Verumtamen quia exigunt ingens pretium pro ista obligatione ad remutuandum: signum est certum, quod recipiunt pretium ratione mutui & non ratione obligationis ad remutuandum. De qua obligatione satis est dictum supra artic. 1. Sed est specialis difficultas in praesenti. An ille qui dat mutuum, possit obligare mutuatarium vt statim remutuet in alio genere mercium & rerum. v. g. Petit Petrus mutuo mutuatum frumentum; an possit Paulus respondere, non mutuabo, nisi tu mutuaueris simul vinum statim. Pro parte negatiua arguitur primo. Si hoc esset licitum, liceret consequenter aliquid vltra sortem recipere ratione mutui, scilicet, illam obligationem remutuandi statim. Secundo liceret etiam obligare mutuatarium ad emendas statim merces mutuatoris. Tertio liceret etiam obligare ipsum mutuatarium vt in futuro remutuaret. Probatur sequela, quoniam maior vtilitas est mutuantis, obligare illum vt statim mutuet: quam vt mutuet tempore futuro, ergo magis est pretio aestimabilis, ac proinde si haec obligatio est licita in praesenti, etiam illa pro futuro. Denique confirmantur communi ratione praedicta argumenta, quia obligatio ad remutuandum est pecunia aestimabilis, ergo non est licitum pro mutuo illam exigere. Sed in oppositum est simile, videlicet quod licitum est mihi obligare alterum ad audiendam meam confessionem sacramentalem, si vult quod ego audiam eius confessionem absque aliquo vitio simoniae. Item est aliud exemplum. Quoniam licitum est venditori nolle vendere rem suam, nisi emptor ipse sibi vendat aliam rem necessariam, ergo similiter est dicendum in praesenti. Ad hanc difficultatem respondetur, & sit prima conclusio. Huiusmodi contractus suspectus est de vsura, & hoc videntur probare argumenta pro parte negatiua. Neque valet allegare D. Thom. in responsione ad quartum. Etenim ibi solum dicit, quod licet mutuanti vnum; aliud recipere mutuum in praesenti: non tamen ait, quod sit licitum obligare mutuatarium ad remutuandum in praesenti; de hac enim obligatione est nostra difficultas. Secunda conclusio. Si reciproca sit obligatio ex vtraque parte ita vt adinuicem se obligent contrahentes ad mutuandum, nulla est vsura. Probatur. In huiusmodi contractibus seruatur aequalitas ex vtraque parte; ergo iustus est. Deinde. In hoc contractu nihil omnino accipitur vltra sortem ratione mutui sed pro obligatione ad mutuandum recipit mutuator aliam similem obligationem. Denique. Talis contractus esset licitus, si fieret pactum quod adinuicem se obligarent ad mutuandum in tempore futuro, v. g. mutuabis mihi frumentum post mensem & ego post mensem tibi mutuabo vinum ; ergo etiam erit licitus contractus si de praesenti se se obligent ad mutuandum adinuicem. Tertia conclusio. Verosimile est & valde probabile, licitum esse contractum , in quo obligatur mutuatarius ad continuo remutuandum, etiam si ex parte alterius non sit obligatio ad mutuandum. Probatur argumentis factis in oppositum. Deinde probatur. Quia reuera illa obligatio ad continuo re mutuandum, moraliter loquendo, non aestimatur pretio magis quam obligatio ad audiendam confessionem continuo, & obligatio ad statim missam celebrandam; non enim potest sacerdos vltra iustum stipendium aliquid accipere pro illa obligatione ad statim celebrandum. Denique probatur conclusio. Quoniam reuera semper videtur intercedere moraliter loquendo obligatio vtrinque ad mutuandum, etiam ex parte illius qui obligat alterum ad remutuandum continuo; videtur namque quod eo ipso ipse etiam se obliget ad continuo remutuandum: ita vt contractus sit conditionalis sub hac forma; si tu te obligas ad remutuandum statim: ego me obligo ad statim mu tuandum tibi. Nihilominus subtiliter possumus distinguere, quod non sit obligatio ex parte Petri ad statim mutuandum, v. g. si dicat Petrus, ego non me obligo modo ad mutuandum tibi statim: sed tu te obliga ad remutuandum statim, si & quando ego statim mutuauero. Ecce vbi Petrus manet absque obligatione mutuandi, at vero Paulus manet cum obligatione mutuandi conditionali, si Petrus voluerit mutuare; & in tali casu verificatur tertia conclusio. Et fundamentum eius potissimum est: quoniam talis obligatio non aestimatur pretio apud homines & nullius momenti est. Ad argumenta pro parte negatiua quatenus militant contra hanc tertiam conclusionem negatur sequela & respondetur , quod illa obligatio ad statim remutuandum non est aestimabilis pecunia: & idcirco nulla est ibi vsura. ¶ Circa solutionem ad sextum argumentum est notanda & examinanda vnica conclusio, scilicet, fructus pignoris pro mutuo traditi, sunt computandi in sortem principalem: alio quin si acciperentur vltra sortem, acciperentur ratione mutui & esset vsura. Ratio huius conclusionis est: quia ille fructus sunt aestimabiles pecunia: ergo computandi sunt a mutuatore in sortem principalem . Hec conclusio definita est in vtroque iure. Pontificio quidem c. 1. & 2. & c. conquaestus de vsuris & c. 1. de faeudis. Ciuili autem iure habetur l. 1. & 2. C. de pignoratitia actione. Ex hac conclusione sequitur vnum corollarium , quod Reges siue magnates qui solent ratione mutuatae pecuniae in magna quantitate , in pignus vrbem aut castellum adhibere: debent computare in sortem principalem omnes redditus vrbis aut Castelli. Verumtamen remedium quo solent vti huiusmodi Principes vt se eripiant a vitio vsurario, est emere illam vrbem tali pecunia, cum pacto retrouendendi: & tunc iustus est talis contractus, dummodo pretium pro vrbe siue castro iudicetur esse iustum, attenta illa conditione retrouendendi : quae conditio diminuit pretium rei alias iustum, si absolute venderetur; & in tali casu ille qui emit vrbem iuste fruitur redditibus ipsius vrbis, & iuste postea accipiet totum pretium quod dedit. Et huiusmodi contractum approbat Caiet. in Respons. ad 6. & Magister Soto libro. 6. de iustitia, quaestione. 1. & 2. Verumtamen contra hanc conclusionem obijciuntur a Iurisperitis & Theologis duae Pontificis definitiones. Altera est Innocentij III. capit. 1. de feudis, & Alexandri III. in capit. citato conquestus. vbi definitum est, quod dominus directus rei feudalis quam rursus accipit a vassallo in pignus pro mutuo dato, poterit licite pignoris fructus vltra sortem percipere. Altera definitio est eiusdem Innocentij in cap. salubriter. de vsuris. vbi expresse definit, quod fructus rei impignoratae genero pro dote vxoris: possunt percipi a genero non computando illos in partem ipsius dotis. Et ratio quae communiter assignatur ea est: quia frequenter non sufficiunt fructus illi ad portanda onera matrimonij. Quod si aliquis respondeat, priorem definitionem esse iustam in fauorem ecclesiae, posteriorem vero in fauorem matrimonij: contra hoc est, quod vsura est intrinsece mala, ergo nulla ratione poterit iustificari, neque in fauorem ipsius ecclesiae, neque in fauorem matrimonij: at vero Diuus Thomas expresse dicit in conclusione vsuram esse non computare pignoris fructus in sortem principalem. Quod si aliquis respondeat, posteriorem decisionem iustificari, vt idem Innocentius videtur ibidem insinuare, propter onera matrimonij subleuanda, & quod ea ratione liberatur ab vsurae vitio generus qui non computat fructus pignoris. Sed contra hoc est, quod si miles accipiat pignus fructuosum pro stipendio debito, vsuram committet, si non computet fructus pignoris in sortem principalem stipendij: & tamen miles non minus deprimitur militiae oneribus deportandis, quam maritus matrimonij: ergo vtrobique est eadem ratio. Ad primam decisionem respondet Innocentius IIII. super allegatum capit. 1. & Carolus Molinaeus Iurisperitus: & inter Theologos Adrianus in. 4. in materia de restitutione, in titul. de vsuris. quos citat & sequitur Couarruuias libro. 3. Variarum, cap. 1. numer. 4. quod illa definitio habet locum quando fructus pignoris sunt eiusdem pretij cuius sunt ipsae operae & seruitia quae ra tione feudi a vassallo debentur directo domino. Et ideo asserit, quod si tales fructus excedant seruitium, non potest feudi dominus, illum excessum accipere: nisi computet in sortem principalem. Et hoc videtur definitum a dictis doctoribus in allegato cap. 1. quoniam ibi dicitur vassallum toto illo tempore quo retinetur pignus a feudi domino, immunem esse a seruitio quod pro feudo tenebatur exhibere. Cae terum legitima responsio est, fructus omnes rei feudalis impignoratae pro mutuo apud directum dominum, non esse computandos in sortem principalem: & hoc quidem non ratione mutui (alias esset vsura illos percipere vt ait D. Thom.) sed propter naturam & conditionem feudi, qui contractus postulat, quod cum res feudalis redierit ad dominum directum omnes fructus illius percipiantur ab ipso domino directo: ea tamen lege, vt feudatarius interim sit liber ab omni seruitio. Et haec est legitima intelligentia illius capit. Ratio est aequitatis plena, quoniam fieri potest vt rei feudalis fructus omnes non adaequent seruitium: igitur aequum est, vt sicut feudi dominus qui habet rem feudalem apud se obligatam in pignus mutui, non potest toto illo tempore aliquid pro seruitio petere, etiam si illud sit maius quam fructus: ita etiam percipiat sibi omnes fructus, etiam si sint maiores seruitio. De secunda decisione Pontificia, sunt variae sententiae doctorum. Quidam nanque dicunt, quod tantum ratione lucri cessantis vel damni emergentis, licitum est genero accipere fructus pignoris, donec recipiat dotem. Et haec est communis sententia inter Iurisperitos, quos citat & sequitur Couarruuias vbi supra numero. 3. In eadem sententia sunt inter Theologos Conradus de contractibus quaestione. 35. & etiam Adrianus vbi supra, Medina de restitutione tractatu de vsuris quaestione. 2. & Ioannes de Maioris in. 4. dist. 15. quaest. 31. Syluest. in verbo vsura. 3. quaestio. 2. quinimo etiam Couarruuias vbi supra numero. 4. magis limitant hanc sententiam. Dicunt enim, non posse generum pignoris fructus sibi retinere quantum ad excessum, si excedant onera matrimonij, & quod necessarium est ad onera matrimonij. Sed contra istam intelligentiam facit primo, quod hic titulus lucri cessantis vel damni emergentis communis esse potest alijs contractibus; at vero lex aliquid peculiare definit in hac parte circa pignus obligatum pro dote. Deinde facit, quoniam alias si generus non erat negociaturus, non posset percipere fructum pignoris titulo lucri cessantis, vel damni emergentis, sicut iam supra diximus declarantes illum titulum: eo vel maxime, quod ipsa lex solum explicat titulum propter onera matrimonij subleuanda. Est alia expositio minus conueniens Adriani & Medinae vbi supra , videlicet, quod maritus possit retinere fructus pignoris titulo donationis quam socer facit sibi. Sed contra hoc est quia ista decisio Pontificia procedit profecto etiam inuito socero, ergo non est apta intelligentia . Alij Iurisperiti volunt rationem huius esse & prouenire ex eo, quod pater tenetur alere filiam, & ideo censentur fructus pignoris obligati pro dote, tradere in alimentum filiae. Vnde colligunt illam definitionem habere locum tantum in genero qui ab ipso socero accipit pignus fructuosum. Hoc asserit Fortunius in tractatu de vltimo fine iuris, illatione. 6. & Magister Soto vbi supra quaest. 1. art. 2. ad argumenta paulo ante finem asserit, causam esse eam quam Innocentis insinuat ibidem , scilicet onera matrimonij subleuanda. Inquit autem, quod non est tantum alere familiam & vxorem & educare filios & familiam: sed etiam haec omnia praestare salua & integra dote: moderatur tamen istam decisionem Pontificiam, ea moderatione, quam paulo ante diximus adhibuisse Syluester. Caeterum contra Fortunij intelligentiam est manifestum argumentum, quod desumitur ex vsu, qui est optimus legum interpres. Etenim non solum genero qui contractum fecit dotalem cum socero conceditur illi ius percipiendi fructus pignoris: verum in vniuersum omni marito qui pignus accipit pro dote datur ius ad sibi vendicandum fructus pignoris, quamdiu non soluitur dos; & hoc habet vsus omnium Regnorum & Prouinciarum : & ita iudicatur in om nibus tribunalibus in fauorem mariti. Contra expositionem vero Magistri Soto est argumentum. Quoniam in aliquibus Prouincijs maritus & vxor communicant sibi omnia bona fortunae ad inuicem; ita habet mos Regni Lusitaniae, & ita maritus non tenetur seruare integram vxoris dotem: sed adhuc in talibus Prouincijs potest licite maritus percipere fructus pignoris pro dote obligati, non computando eos in sortem principalem: ergo ratio Magistri Soto non est adaequata. Confirmatur. Quoniam ipse Soto asserit, quod vidua iam soluto matrimonio potest a patre siue ab haeredibus illius percipere fructus pignoris obligati pro dote marito iam defuncto; & tamen vidua non tenetur seruare integram dotem suam, sed poterit expendere vt libuerit, ergo. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Haec est natura contractus dotalis, vt qui dotem promittit, siue sit pater foeminae siue quilibet alius: videatur implicite promittere omnes fructus pignoris obligati pro dote, quamdiu dotem non soluerit; siue fructus excedant omnia onera matrimonij subleuanda: siue non excedant. Haec conclusio videtur nobis legitima intelligentia illius legis Pontificiae. Ratio est quae etiam insinuatur in eodem capite. Colligitur que isto modo. Quicumque dotem promittit, videtur implicite & interpretatiue promittere etiam, id quod legibus statutum est de huiusmodi contractibus; sed lex ipsa decernit, quod fructus pignoris obligati pro dote percipiantur a marito, neque computentur in sortem: ergo iuste illos percipit maritus. Sed dicet aliquis. Hoc est quod dubitamus, an lex illa sit iusta. Respondetur, quod lex abunde satis iustificatur: quoniam aequum erit, vt quamdiu dos non soluitur resarciatur aliunde id, quod maritus poterat lucrifacere cum mediocri diligentia mediante dote, ad subleuanda onera matrimonij. Quod autem ipse esset negociaturus vel non, nequaquam opus fuit, quod lex consideraret illud: sicut neque quod fructus excedant vel exaequent, vel sint minores ad onera matrimonij subleuanda: sed solum respexit communem rationem in fauorem matrimonij, & transtulit dominium illorum fructuum pignoris in ipsum maritum. Praeterea. Lex illa habuit considerationem, quod natura dotis, est quasi patrimonium foeminae quae nubit, & destinatur ad sustentationem illius & educationem filiorum & familiae; at vero haec omnia non poterant regulariter loquendo commode fieri, nisi statim solueretur dos, aut certe redderetur aliquid ad subleuanda huiusmodi onera: ergo lex quae in communi respicit commodum illius status matrimonij iustissima est, etiam si per accidens aliquando contingat, quod maritus sit diues & habeat vnde sustineat huiusmodi onera. Denique declaratur amplius. Quoniam ad ius positiuum pertinet condere leges conuenientes omnibus contractibus, & si opus fuerit appropriare rerum dominia in alios dominos, sicut fecit reuera in legibus praescriptionis pro bono communi, & tranquillitate reipublicae, vi sint certa rerum dominia: ergo conuenienter pro bono communi status matrimonij, decernit Pontifex, quod fructus pignoris obligati pro dote applicentur marito; & propterea diximus, quod eo ipso quod fit conuentio dotalis intelligitur illa conditio, si non expresse saltim interpretatiue & implicite ex interpretatione iuris: atque ita excusatur illa perceptio fructuum pignoris a vitio vsurae: quia non accipiuntur ratione mutui, quemadmodum dicebamus explicantes cap. conquestus, quod fructus rei feudalis siue excedant seruitium, quo tenetur feudatarius, siue sint minores, siue sint aequales: omnes tamen poterant percipi a directo domino & principali rei feudalis, non computando eos in sortem principalem , quando res feudalis ad ipsum redibat titulo pignoris: tunc nanque dicebamus, quod non percipiebantur illi fructus ratione mutui: sed propter naturam contractus feudalis. Ita in praesenti dicimus, quod maritus non percipit fructus pignoris ratione mutui, sed propter naturam ipsius contractus feudalis. Quemadmodum si maritus & socer conuenirent expresse, quod mulieri quae nubit daretur in dotem mille, & quod quandiu non traderentur mille darentur fructus vineae vel aliquid simile, esset ille iustissimus contractus, quia illi fructus reputan tur in partem dotis supra mille, ergo cum lex hoc ipsum iam statuerit: non erit contractus minus iustificatus, imo magis videtur. Hinc sequitur secunda conclusio. Etiam si maritus aliunde habeat vnde onera matrimonij sufficienter ferat: nihilominus iuste potest percipere fructus pignoris obligati pro dote. Ratio huius est: quoniam lex non respicit particulares casus, sed conditiones illius status ex natura rei. Item sequitur tertia conclusio. Iuste potest maritus pacisci cum socero de certa quantitate percipienda, quando dos non fuerit soluta. Probatur. Quia maritus potest iuste pignoris fructus percipere quandiu dos non soluitur; sed isti fructus pignoris possunt aestimari aliqua summa pecuniaria & annuali: ergo de illa poterit pacisci, etiam si non accipiat pignus: eo vel maxime, quod illa etiam summa computatur in partem dotis, vltra id quod promissum est in futurum. Quarta conclusio. Vidua iam soluto matrimonio, potest pignoris fructus aut quantitatem ipsam pecuniariam quam maritus percipiebat quandiu non soluebatur dos: etiam ipsa percipere a patre vel ab haeredibus illius, siue ab illo qui illam nuptui tradidit. Ista conclusio indubitata esset, si tantum attenderemus titulum lucri cessantis & damni emergentis, si reuera vidua patiebatur huiusmodi detrimenti. Sed difficultas est, quando cessant huiusmodi tituli, quin potius vidua est diues; tunc enim cum iam solutum sit matrimonium: videntur cessare onera matrimonij, eius enim quod non est nullum est onus. Nihilominus probatur nostra conclusio. Et ratio est, quia non solum sunt dicenda onera matrimonij, ea quae proueniunt durante matrimonio, sed etiam illa quae relicta sunt ex matrimonio; sed illa vidua habet multa eiusmodi onera, tenetur enim educare filios si habeat illos, & si non habet filios, familiam pro dignitate sua & mariti sustentare, ergo. Confirmatur. Quoniam illi qui contrariantur nostrae sententiae in hac conclusione aiunt nihilominus, iustum fore statutum reipublicae quo decerneretur, quod vidua quandiu non soluitur illi dos reciperet ali quam summam pecuniae, & hoc esset conueniens , ad tranquillitatem & pacem cum ipsis consanguineis, ergo cum sit iam facta lex quae marito tribuit illam summam pecuniae propter onera matrimonij, & vidua succedat in oneribus mariti: sequitur, quod possit percipere illam summam pecuniae quam maritus ipse poterat. Ex dictis colligitur solutio ad argumenta facta. Negamus enim, quod in huiusmodi contractibus accipiatur aliquid ratione mutui, sed propter naturam contractus dotalis & feudalis. Ad vltimum vero argumentum de exemplo militis respondetur, quod lex nihil tale statuit circa ipsos milites, quin potius stipendium debet expendi in sustentationem eorundem per singulos annos, vel per singulos menses: vnde non est eadem ratio de stipendio militis & de dote mulieris. Bene tamen probat argumentum, quod posset iustificari lex quae decerneret dari certam summam pecuniae militibus quandiu stipendium integrum non soluitur, & hoc in fauorem militiae. Denique aduertamus in praedictis conclusionibus, quod quanuis omnes illas non inuenerim in vno aliquo Doctore, tamen singularum singuli sunt Doctores, & ex illis accepimus. Responsio enim quam assignauimus circa caput de feudis, colligitur plane ex doctrina multorum Iurisperitorum & Theologorum. Videatur Conradus vbi supra quaest. 32. & Ioannes de Medina etiam vbi supra quaestio. 2. Prima vero conclusio quam aduertimus circa cap. salubriter, habetur ex doctrina Caietani in hoc articulo, & ex Nauarro super primum cap. 14. quaest. 3. a numero. 71. Tertia vero conclusio a multis Theologis asseritur & Iurisperitis. Quartam etiam conclusionem quanuis neget illam Caietanus in hoc loco & multi Iurisperiti quos refert Couarru. vbi supra: tamen asserit illam Magister Soto vbi supra, & alij Iurisperiti, quanuis propter diuersam rationem a nostra. Denique circa solutionem ad quintum & septimum argumentum, multa sunt a nobis distinguenda & discernenda, postquam explicauerimus articulos tertium & quartum.