SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Vsura est pro pecunia mutuata exigere ex pacto quodcunque æstimabile pretio aliquo. Secunda conclusio exigere ex gratitudine etiam pro pecunia mutuata, rem pecunia æstimabilem, non est peccatum. Tertia cōclusio . Licitum est pro mutuo exigere compensationem, in his quæ pecunia æstimari non possunt, v. g. beneuolen tiam & amorem. Huius articuli tractatus non distinguitur à tractatione præcedentis articuli nisi tantum, qua ratione distinguitur pretium à re cuius est pretium: quæ distinctio ferè nulla est quantùm ad moralem attinet materiam. Et idcirco pro huius articuli intelligentia conferunt quàm maximè, quæ articulo præcedenti adnotauimus potissimum in dubio vltimò. COMMENTARIVS. EXordiri autem libet huius articuli explicationem à tertiæ conclusionis examine. Videtur autem ea cōclusio esse falsa. Primò. Amicitia & beneuolentia multò pretiosiores sunt, quàm res aliæ pretio æstimabiles, vt docet D. Thom. in prima cōclusione , ergo neq; amicitia potest exigi. Secundò. Non licet ratione mutui in pactum ducere externa amicitiæ & beneuolentiæ signa. v. g. non licet obligare mutuatarium quòd exhibeat se affabilem mutuanti, ergo neque amicitiam ipsam. Antecedẽs probatur: quia omnes actiones affabilitatis, v. g. nudare caput aut genuflectere, sunt pretio æstimabiles; ergo ratione mutui nō possunt deduci in pactum. Arguitur tertiò. Si quis intulit alteri iniuriam, non est licitum obligare eum qui passus est iniuriam ad hoc, vt ratione mutui cō donet iniuriam, ergo &c. Antecedens probatur, quoniam condonatio iniuriæ etiam legibus & iudicum sententijs pretio æstimatur, vnde & multi pro illata sibi iniuria, remittenda pretium accipiũt . ¶ Nihilominus conclusio D. Thom. certissima est, sed intelligenda, non quidem de rebus spiritualibus: quoniam illæ vt quæst. 100. definitur non possunt exigi ratione mutui: sed intelligenda est de rebus temporalibus quarum homo est dominus absolutus, & quæ positæ sunt in beneuolentia & comitate & vrbanitate & dignitate, quæ res digniores sunt & magis ab hominibus æstimantur: quàm illæ quæ pecunia & pretio obtineri possunt. Verumtamen quoniam huiusmodi rebus repugnat ratio obligationis ciuilis: consequenter in illis non pōt fieri iniuria, eo quòd sunt omnino volũtariæ . Vnde patet responsio ad primũ argumẽtũ . Est autẽ difficile dissoluere quæstiũculas quæ tāgũtur in argu. 2. & 3. Magister Soto vbi sup. art. 2. ait, non solùm intuitu contrahendæ amicitiæ licitum esse mutuare, sed etiam amicitiæ signa in pactũ deducere: nam verum amorem impossibile est pacto acquirere. Fatetur autem circa materiam tertij argumenti, licitum esse mutuanti pacisci ratione mutui de condonatione iniuriæ quam ipse mutuator intulit, præsertim antequàm sit à iudice condemnatus, & citat pro hac sententia Syluest. verbo, vsura. §. 12. & probat: quia iure amicitiæ exhiberi solent externa amicitiæ indicia, ergo ex vi mutuationis possunt deduci in pactum huiusmodi signa amicitiæ. Nota pro huius rei intelligentia, operationes præsertim externas posse ordinari ad diuersos fines, & consequenter posse recipere varias rationes formales à diuersis finibus & pertinere ad diuersos habitus etiam elicitiuè. Est exemplum. Cantatio symboli in ecclesia, secundùm quod refertur ad cultum diuinum pertinet ad virtutem religionis elicitiuè, sed secundùm quòd refertur ad confitendum ore fidem, pertinebit elicitiuè ad virtutem fidei. Ad hunc modum dicimus, quòd signa beneuolentiæ exteriora, si referantur ad iustitiæ finem & obiectum, sicut reuera referuntur quando ex pacto exiguntur ratione mutui: tunc pertinent ad iustitiā elicitiuè. At verò si referantur ad amicitiæ finem & obiectum, sicut referuntur quando requiruntur ex gratitudine & amicitia, pertinent ad virtutem amicitiæ. Ex hac doctrina patet quid dicendum sit ad quæstiunculas propositas. Etenim nunquam licet in pactũ deducere ratione mutui exteriora amicitiæ signa, vel reconciliationem, vel iniuriæ remissionem: quia ratione pacti referũtur istæ actiones ad iustitiæ finem, ex iustitia verò non licet ratione mutui aliquid vltra sortem exposcere. Et hinc patet responsio ad argumenta supra facta. Amor siquidem interior & beneuolentia nullo pacto potest referri ad iustitiæ finem, sed necessario ad amoris finem: neque enim subijcitur aut subijci potest ille amor necessitati aut obligationi ciuili. Cæterum externa illius signa referuntur ex pacto ad iustitiæ finem, & idcircò iure amicitiæ exhiberi solent hæc signa si relinquantur naturæ suæ & non referantur ad alium finem. At verò cum ex pacto referuntur ad iustitiæ finem induunt aliam naturam, videlicet iustitiæ, & tantum retinent materialiter naturā qua significant amicitiā . Ex prima & secunda conclusione colligit in præsentia Caietanus multorũ casuum decisionem quos item resoluit in sua summa, verbo vsura, & Soto in allegato art. 2. Primus casus est, si mutuator obliget mutuatarium ratione mutui ad colendũ agrum ipsius mutuantis, exhibita tamen iusta mercede pro operis suis. Et idem est, si ratione mutui exigat vt veniat ad emendum iusto pretio in sua officina, ad molendum in suo molendino, ad coquendum in suo furno. Hos contractus approbāt multi Summistæ. D. Antoninus. 1. par. tit. 1. cap. 7. §. 10. Summa Rosella & Angelica quos refert Syluest. verbo, vsura. 1. §. 7. quos sequitur Adrianus 4. Sentent. in materia de restitutione, tractatu de vsura, fol. 38. qui asserit in eàdem sententia esse Gregorium Ariminum. Hos tamen contractus reprobant communiter autores. Legatur Syluest. Caiet. Soto vbi supra. & Ioan. de Medina. C. de restitutione, tractatu de vsura, quæst. de vsura restituenda. Sed pro huius rei intelligentia animaduertendum est. Contractum istum duobus modis celebrari posse. Primo modo tanquā mutui contractum, ita vt teneatur is qui pecuniam accipit reddere eam pecuniæ summam ei qui dedit. Secundo modo celebrari potest hic contractus tanquàm contractus conductionis & locationis, ita vt qui pecuniam accipit non teneatur ad eam reddendam vllo tempore: sed tantum ad exhibendas operas suas in colendo agro eius qui pecuniam dedit. His præmissis sit prima conclusio. Si primo modo celebretur contractus tanquàm mutui contractus, vsura est manifesta obligare mutuatarium ad colẽdum agrum, &c. etiam iusta mercede. Hæc conclusio est contra Adrianum & alios Summistas, & probatur manifestè. Obligatio ad colendum agrũ mutuātis , etiam persoluta iusta mercede, est pecunia æstimabilis, ergo non potest exigi ratione mutui citra vsuram. Antecedẽs probatur. Agricola liber erat & habebat facultatem ad laborandum in agro huius vel illius hominis: ergo astringere illum ad laborandum in huius hominis agro, pretio æstimari potest, siquidem libertas pretio æstimabilis est. Secunda conclusio. Si celebretur contractus secundo modo: contractus ille est iustus & sanctus sine vlla vsuræ labe. Hæc est contra Soto vbi suprà qui ait, non auderem hunc contractum admittere: nam illa anticipata solutio, mutuatio quædam est pecuniæ per operas alterius soluẽdæ : quare obligatio fit ratione mutui. Nihilominus tamen conclusio probatur, quantùm videtur apertè. Agricola potest locare operas suas futuras in æstate iustè: rursus qui conducit tales operas futuras, potest cōtinuò citra dubium soluere pretium & anticipare solutionem, modò tamen iustum pretium soluat: & ratione anticipatæ solutionis non minuat pretium: ergo iste contractus locationis & venditionis iustissimus est. Probatur etiam conclusio simili quodam. Licet hero conducere famulum qui seruiat illi toto anno sequenti, & persoluere continuò iustam illius mercedem anticipata solutione, ergo ad eũ dem modum licebit conducere operas coloni, exhibẽdas in æstate aut hyeme. Tertiò probatur. In huiusmodi contractu sicuti est obligatio ex parte coloni ad exhibendas operas suas in ministerium eius qui pecuniā dedit: ita è contra ex parte pecuniam dantis, est obligatio ad nunquam petendam propriam pecuniam; sed obligatio iustò potest exigi pro obligatione: ergo iste contractus est sanctus. Vltimò probatur cōclusio . Qui dat pecuniam, per huiusmodi contractum non recipit pretium vsus pro pecunia mutuata; ergo non recipit vsuram. Antecedens probatur, solum recipit operas coloni agricolæ; at agricolæ operæ sunt pretium pecuniæ non vsus pecuniæ; siquidem agricola nunquam reddet pecuniam: ergo &c. Confirmatur. Iniquitas vsuræ hæc est, quòd vendatur idem bis, aut vendatur semel id quod nullo pretio est æstimabile; hęc autẽ iniquitas (vt patet manifeste cuiq́ue intuenti) longè ab est ab isto contractu. Ad argumẽtum autem sapientissimi Magistri Soto respondetur, negando anticipationem illam solutionis esse mutuationem pecuniæ per ope ras alterius soluendæ: sed est conductio & redditio pretij operarũ quas agricola exercebit in domini commodum. Itaque per tale pretium redditum, manet obligatus & astrictus agricola ad soluendum & ministrandum & vẽdidit operas suas, actiones & libertatem alteri. Ad eundem modum dicendum est in alijs contractibus relatis in principio huius casus. Illi siquidem omnes erunt vsurarij, si sint contractus mutuationis: erunt autem iusti si sint contractus conductionis & locationis emptionis & venditionis. Itaque qui accipit pecuniam non tenetur pecuniam soluere, sed tenetur illam operam exhibere ad quam se obligauit. Iuxta istum modum, excusandi sunt ab vsura multi agricolæ qui bona fide faciunt huiusmodi contractus. Secundus casus seu quæstiuncula præcedenti coniuncta est, an licitum sit dare mutuum, ea lege, vt mutuarius conducat pretiũ seu fundum mutuantis? De qua re sit prima conclusio. Vsura est manifesta, si ratione mutui obligetur mutuatarius ad conducendum agrum seu fundum mutuantis. Probatur manifestè. Talis obligatio est pretio æstimabilis, ergo &c. Secunda conclusio. Contractus iste debet haberi suspectus de vsura quocumque modo celebretur; itaque vt plurimum est vsurarius. Explicatur conclusio prima. Contractus manifestè est vsurarius quando ratione mutui augetur pretium in fundi conductione & locatione, etenim illud pretij augmentum æstimabile pretium est. Secundò. Vsurarius est talis cōtractus , etiam si pretium fundi non augeatur in locatione, quando sunt pauci coloni qui veniunt fundum conducere; datur autem mutuum, vt mutuatarij locent fundum eodem pretio quo antea locatus fuerat, ad quod pretium alij nolebant accipere, ergo in tali contractu euidens suspicio de vsura est existimanda. Ratio est in promptu: quoniam vt diximus in quæ stione præcedenti, emptorem raritas iustè facit res vilescere ac, subinde cum in præ sentia sint pauci conductores agri: pretium iustè decrescit; iniquum ergo est & vsurarium ratione mutui, conseruare agrum in eodem pretio. Tertia conclusio. Nihilominus tamen aliquando poterit contractus iste taliter celebrari vt iustus sit. Primò, iustus erit (supposito semel quòd non est obligatio ad conducendum) si fundi dominus ad viri boni arbitrium minuat pretium propter paucitatem conducentium, vel suppleat in re illa aliud pretium. Secundò, si isti contractus bona fide fiant & fundus aliàs locetur pretio iusto, quoniam cum iam per mutuũ agricolæ habeant, vnde possint emere boues, & reliqua necessaria ad culturam fundi, non est tum temporis paucitas colonorum seu conducentium: & idcirco iam non minuitur iustè fundi pretium hac ratione. Tertius casus seu quæstiuncula est, an mercator qui obligat mutuatarium vt partem saltim vnam mutui recipiat in mercibus, committat vsuram? V. g. solent quandoque Principes laborare inopia pecuniæ ad soluenda militibus stipendia; rogant insignem quendam mercatorem vt mutuam det illam pecuniam, mercator vero respondet se partem pecuniæ daturum numeratam, partem vero teneatur Princeps ipse in mercibus accipere. Prima conclusio. Contractus iste mutui vt propositus est, obligando videlicet mutuatarium ad accipiendam partem in mercibus, est vsurarius manifestè. Ratio est. Obligatio illa ad emendas merces mutuantis etiam credita pecunia, æstimabilis est pretio, ergo &c. Deinde solent interuenire in huiusmodi contractibus aliæ iniquitates, videlicet carius vendunt tales mercatores mutuantes merces suas, ex eo quòd vendunt credita pecunia, rursus petunt à mutuatario lucrum cessans cum reuera non esset lucrum, ac denique in exemplo posito cogunt milites emere merces, quibus reuera ipsi milites non indigent & quas continuo milites diuendere debent pretio multò viliori quàm emerint. Secunda conclusio. Sub forma & re emptionis & venditionis poterit hic contractus iustè celebrari ad hunc modum. Accedit mutuatarius ad petendum mutuum à mercatore celebri, mercator respondet se nolle mutuum dare, esse tamen paratum ad ven dendas merces quas habet domi suæ venditioni expositas, quibus mercibus ipse mutuatarius poterit suæ subuenire necessitati. Dico igitur. Quod si talis contractus bona fide fiat non animo palliandi vsuram, & alię merces vendantur iusto pretio quòd licitus est. Secundò. Demus quòd mercator iste non habeat alias pecunias quas posset mutuas dare petenti mutuum, nemo certè condẽnaret talem contractũ in quo vẽderet quas habet merces, ergo &c. Probatur, quoniā impertinens est omnino ad iustitiā talis contractus, quòd mercator habeat vel non habeat pecunias quas possit mutuas dare. Denique probatur. Si nunquàm petitum esset mutuum ab isto mercatore, sed à principio is qui indiget peteret, vt mercator venderet illi merces; citra dubium venditio celebrata ad modum suprà dictum erit iusta, ergo etiam si petierit mutuum, mercator verò recusauerit mutuum dare & ambo conuenerint in emptione & venditione mutui non erit iniustus talis contractus. Sed contra hanc secundam conclusionem sunt duo argumẽta . Primum. Emptor qui emit tales merces cogitur continuò eas vendere viliori pretio; ergo fit illi iniuria per talem contractum. Secũdò . Sequeretur, quòd ille mercator qui vendit merces mille. v. g. aureis, possit continuò statim à celebratione contractus, emere rursus merces easdem ab eodem emptore non gentis aureis; Consequens est approbare pestilentissimum genus contractus, quod à nostris dicitur mohatras, o baratas, ergo. Ad primum respōdetur . Interuenire fortasse posse quandoque in huiusmodi contractu vitium contra charitatem; vt si mercator possit mutuum dare nolit tamen sed vendere merces, quas continuò cogitur emptor ipse diuendere viliori pretio. Cæterum nulla est iniuria contra iustitiam; (etenim vti vidimus quæstione præcedenti) propter vendendi modum, iustè diminuitur pretium in mercibus vltroneis: & idcirco illud vilius pretium in quo emptor in nostro casu vendit postea illas merces: est iustum illarum pretium. Est simile. Accedit quispiam ad petendam vestem commodatam ab altero, tamen ille alter nō vult com modare sed vendere, qui autem petit commodatam vestem non habet pecunias quibus emat sed accipit eas ad vsuras ab alio quopiam vt emat vestem, citra dubium nō peccat contra iustitiam is qui vendit vestẽ & noluit commodare: quanuis daremus quòd interdum peccaret cōtra charitatem. Ad secundum respondetur primò, quòd si mercator iste à principio vendidit merces cum pacto emendi rursus easdem viliori pretio: talis contractus est pestiferus reipublicæ qui dicitur mohatra & illi dicuntur mohatreros y barateros. Respondetur secundò. Quod si mercator ille bona fide (quæ vt plurimum non interuenit) vendidit merces suas, ignarus omnino voluntatis eius qui emit, postea vero videns quòd qui emit ab eo merces procurat eas diuendere emit eas iusto pretio, sicuti si venderentur in publica auctione: talis contractus erit iustus, etiam si pretio emat viliori, sunt enim illæ merces vltroneæ. Ex horum casuum resolutione, licet similium casuum resolutionem colligere. Tertia conclusio. Si mutuatarius nō obligatur ad recipiendam mutui partem in mercibus, sed tantum dicat mutuator, vellem vt partem in mercibus reciperes: non video vsuræ rationem, modò tamen merces venditæ sint vsui futuræ mutuatario & vendantur iusto pretio. Probatur. In tali contractu non exigitur aliqua obligatio neq; res æstimabilis pretio ratione mutui; & aliàs nulla est iniquitas in emptione & venditione mercium: ergo talis contractus est iustus. Iam verò in responsione ad primum definit D. Thom. quid sentiendum sit de duobus titulis qui prætendi solent ad accipiendum aliquid pro mutuo. Primus est damnum emergens: secundus lucrum cessans. Et proinde statuit duas conclusiones. Prima conclusio. Qui mutuum dat potest absque peccato in pactum deducere cũ eo qui mutuum accipit, recompensationem damni emergentis per quod subtrahitur illi aliquid quod debet habere. Secunda conclusio. Lucrum cessans non potest mutuator in pactum deducere. Explicatur prima conclusio. Damnum emergens est detrimentum quod mutuator solius mu tuationis causa incurrit. Sit exẽplum . v. g. habet quis paratam pecuniam ad reparandam domum quæ minatur ruinam, si autem det illam pecuniam mutuam petenti ruet domus, quæ postea non poterit nisi maiori pecuniæ summa reædificari; illud detrimentum maioris summæ pecuniæ consumendæ in ædificatione, dicitur damnum emergens. Item, si quis accipiat ad vsuras pecuniā quæ illi mutuo petitur, poterit vsuras illas ratione damni emergentis petere. Item, si mercator cogitur viliori pretio merces suas vendere ad congregandam eam pecuniæ summam quæ illi mutua petitur: poterit illud detrimentum quod ex venditione illa viliori pretio facta incurrit, in pactum ducere. Cæterùm huic conclusioni adhibetur quædam moderatio necessaria, videlicet si mutuator moneat mutuatarium, se incurrere illud detrimentũ ex mutuatione. Itaque sciens & prudens mutuatarius faciat pactum cum mutuante & velit detrimentum illud pati, ne mutuans illud patiatur, aliàs si ista admonitio non præcedat, mutuatarius erit rationabiliter inuitus. Neque tamen necessarium est, quòd qui dat mutuum rogetur: quia licet hoc frequenter accidat, tamen si amicus amico indigenti sua sponte offerat mutuũ , poterit iustè dānũ emergens petere. Est autem vera conclusio: siue damnum emergens sit à principio mutuationis, siue postea quādo mutuatarius est in mora soluẽdi . Conclusio itaque ad hunc modũ explicata habetur in iure & asseritur à Theologis vniuersis & Iurisperitis. Et ratio D. Tho. est demonstratio. Etenim iustum est, vt nemo detrimentũ incurrat ex beneficio quod alteri faciat. Item probatur. Quia fideiiussor potest in pactum deducere detrimentum quod ex fideiussione incurrit, vt habetur in cap. peruenit de fideiussionibus, ergo mutuator, &c. Denique, venditor potest vendere cariùs quàm res secundùm se valeat, quando ex venditione incurrit detrimentum, dummodo admoneat emptorem illius detrimenti, vt quæstione præcedenti articul. 1. diximus; ergo multò magis mutuator. Circa secundam vero conclusionem D. Thom. de lucro cessante: sunt aliqua certa apud omnes doctores, aliquid vero dubium. PRO cuius intelligentia nota primò. Lucrum cessare quando causa mutuationis, mutuator non negociatur cum pecunia vnde non lucrifacit quod erat lucrifacturus. Nota secundò. Pecuniam habere duplicem potentiam ad lucrifaciendum. Altera est remota quæ consequitur omnem pecuniam, quæ ex natura sua est instrumentum ad lucrifaciendum, emendo & negociādo : altera potentia est propinqua & quasi artificialis, quam non habet pecunia ex natura sua, sed ex industria negociantis, quando vel iam est exposita negociationi, vel parata est vt exponatur. Vt v. g. frumentum in horreo habet potentiam naturalem & remotā quæ consequitur omne frumentum ad fructificandum; sed quando iam seminatur vel paratur vt seminetur habet potentiam proximam & quasi artificialem propter industriā agricolæ ad fructificandum. Hoc simile habet Caietanus hîc. Nota tertiò. Duobus modis posse aliquem aut illius pecuniam impediri à lucro. Vno modo contra voluntatem domini, vt cum Princeps vel respublica cō pellit ciuem vt mutuet pecuniam: vel quando mutuatarius est in mora soluendi, vel quando fur pecuniam paratam ad negociandum surripit. Secundo modo impeditur lucrum ex voluntate domini pecuniæ; & hoc Dupliciter, vel cum procurat propriũ commodum ipse dominus, vt quando ipse sponte sua pecuniam transfert à negotiatione ad mutuum: quia vult habere saluum capitale: altero modo, quia vult beneficium facere alteri rogatus ab illo. Sit prima conclusio. Quando potentia tantum est remota & naturalis in pecunia ad lucri faciendum, siue tale lucrum cesset contra voluntate siue ex voluntate domini, non potest dominus aliquid vltra sortẽ recipere ratione lucri cessantis. Probatur. Quia si ratione huius potentiæ posset recipere aliquid vltra sortem, sequeretur licitum esse in omni mutuo aliquid accipere, & per consequens licita esset vsura. Probatur sequela. Quia talis potentia est inseparabilis à pecunia. Et confirmatur exemplo. Frumẽtum non potest æstimari maiori pretio ratione potentiæ naturalis & communis omni frumẽto , ergo nec pecunia. Cōsequẽtia patet: quia pecunia multò minùs fructifera est quā frumẽtũ . Vnde sequitur corollariũ , qđ fur qui accipit huiusmodi pecunias, satisfacit reddendo illas. Item sequitur, magnates & qui non sunt negociatores nō posse exigere ratione lucri cessantis aliquid ex mutuo. Secunda conclusio. Si aliquis sua sponte propter commodum proprium transferat suam pecuniam à negociatione ad mutuũ , non potest exigere lucrum cessans. Hæc cō clusio est consequens ad primam & probatur, quia in tali casu pecunia amittit iam potentiam proximam & artificialem ad lucrifaciendum, & remanet tantum cum naturali potentia & remota, & hoc ex volũtate domini propter suum commodum maius, & securius, ergo &c. Itẽ probatur à simili. Nā si quis frumentum quod parauerat ad seminandum, postea sua sponte & propter suum commodum velit vendere, non potest exigere maius pretium quàm secundum se valeat. Et denique probatur. Quia quanuis vẽ ditor aliquis posset res sibi magis commodas & vtiles quàm alijs, cariori pretio vendere rogatus; tamen si inopia coactus procurās suum commodum eas vendat, non potest amplius pretium pro illis recipere quàm secundum se æstimentur; ergo nec mutuator, &c. Vnde sequitur corollarium quod sunt vsurarij sæpe illi qui cum Rege faciunt contractus, quos dicunt (assientos) quia sæpe isti suum tantùm commodum procurantes, voluntariè transferunt pecuniam à negociatione ad mutuum: quia magis lucrantur mutuando regi vno anno: quàm quinque negociando. Item vsurarij sunt quidam mercatores, quia Rege & magnatibus vel alijs exigunt lucrum cessans, eo quòd rex vel magnates sunt in mora soluẽdi merces quas emerunt ab illis. Ratio huius est: quoniam isti mercatores à principio venditioni optimè nouerant, quòd isti viri illustres sunt in mora soluendi, & nihilominus propter suũ commodum libenter vendiderunt illis merces suas: quoniam aliàs non poterant tantam copiam mercium vendere, & ideo reuera nullum lucrum illis cessat: sed potius sequitur commodum ex eiusmodi venditione, quanuis quidam emptores sint in mora soluendi. Nihilominus si ista soluendi mora sit illis reuera perniciosa & à principio venditionis cognita, licitum erit aliquid exigere ratione lucri cessantis. Tertia conclusio. Quando pecunia erat in potentia proxima ad lucrandum & impeditur lucrum contra voluntatem domini: iustè poterit exigere lucrum cessans, imo qui impedit tenetur in foro conscientiæ antequam petatur reddere lucrum cessans. Probatur conclusio primò. Quia pecunia quæ est in potẽtia proxima ad lucrum, plus valet domino suo ratione suæ potentiæ: quā valeat secundum se absolutè; ergo illam maiorem vtilitatem poterit dominus illius in pactum deducere & exigere. Deinde probatur conclusio ex communi regula. cap. finalis de iniurijs. si tua culpa damnum datum est, vel irrogata iniuria, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu posito culpa vel causa illius qui contra voluntatem domini accipit pecunias damnum emergit, scilicet quod cessat illa potentia proxima pecuniæ: ergo tenetur satisfacere. Confirmatur & ostendo, quod non solum habeat verum conclusio, quando à principio mutuationis impeditur voluntas domini: sed etiam quando impeditur postea ratione moræ in soluendo. Sunt enim expressę leges quę hoc definiunt in. l. socium. ff. pro socio. & in. l. cum quidam. ff. de vsuris. & in. l. vsuras. C. eodem titulo. Prædictæ tres conclusiones asseruntur ab omnibus Iurisperitis & Theologis. DVbium tamen difficile est, an negociator qui rogatus à mutuatario remouet voluntariè pecuniam suam à negotiatione vt det mutuum petenti & faciat illi beneficium: possit iustè exigere lucrum cessans? Arguitur primo pro parte affirmatiua. Licitũ est vt diximus mutuanti, exigere dā num emergens; ergo & lucrum cessans. Probatur consequentia. Quia in casu posito lucri cessatio est damnum emergens: siquidem aufertur à mutuante aliquid quod deberet ipse habere. Arguitur secundo & confirmatur. Quia pecunia cum potentia proxima ad lucrum pluris æstimatur, quam sine illa, & est magis commoda domino negociatori, quam alijs; sed mutuatarius est causa moralis rogans & solicitans vt sibi mutuetur pecunia, quod illa potentia pecuniæ impediatur, & quod non valeat tantum domino suo: ergo dominus iustè exigit lucrum cessans. Maior explicatur. Nam sicut frumentum terræ mandatum plus valet quam alias valeret: ita mille aurei expositi bonæ negociationi: plus valent quā mille aurei absolutè. Probatur minor, quia charitas proximi & illius commodum mouent negociatorem vt mutuet rogāti . Consequentia probatur, quia vnicuique licitum est deducere in pactum, id quod res mutuata sibi valet. Arguitur tertiò. Licitum est recipere lucrum cessans post moram debitoris in soluendo; sed pecunia negociationi exposita tam vtilis erat domino à principio mutuationis quàm post moram soluendi: ergo eadem est ratio. Denique licitum est venditori carius vẽ dere res quas erat seruaturus in aliud tempus in quo pluris erant æstimandæ, vt patet ex cap. Nauiganti. de vsuris; ergo licitum erit mutuatori in casu posito exigere lucrũ cessans. Probatur consequentia: quia sicut venditori qui erat seruaturus merces suas, cessat lucrum quod expectat, si nunc pecunias mutuet absolutè secundum proprium valorem nulla habita ratione ad potentiam proximam quam habeat ad lucrũ ; & quemadmodum venditor voluntariè vendit licet rogatus & efflagitatus: ita etiam mutuator voluntariè mutuat rogatus; ergo eadem est ratio. Sed in oppositum est, quòd legibus ciuilibus & Ecclesiasticis decernitur, quòd ratione moræ in soluendo licitum est mutuatori exigere lucrum cessans sibi; At vero si licitum esset à principio mutuationis pacisci de lucro cessanti iam eisdem legibus esset explicatum; sed nullibi hoc explicatur, ergo non est licitum. Prætereà D. Thom. in hoc articulo ad primum argumentum expresse distinguit inter damnum emergens & lucrum cessans, & dicit, quòd damnum emergens licitum est exigere non autem lucrum cessans: quia hoc est in poten tia & pluribus modis potest impediri. Idem sentit etiā Scot. in 4. d. 15. q. 2. & Durā . 3. sent. d. 37. q. 2. & Innoc. & Ioā . Andr. in ca. Nauigāti de vsuris. Deniq; omnes antiqui doctores vidẽtur esse huius sentẽtiæ : ita vt Adria. dicat oppositā sententiā esse modernorum. Secundò arguitur. Lucrum alicui cessare nihil aliud videtur esse, quàm ipsum cohiberi à suo lucro; sed quando nulla vis, nullus metus, nulla denique ignorantia interuenit, sed solùm modò preces mutuatarij pecuniæ dominum inducunt ad mutuandum non prohibetur ipse dominus à suo lucro: ergo ibi non est verè lucrum cessans. Probatur minor: quia nemo cohibetur nisi quando eius voluntas aliquo modo impeditur ab executione vel accusatione alicuius boni, & tunc dicitur ille homo inuoluntarius; at verò inuoluntarium sola vis aut metus aut ignorantia causat, vt ait Aristot. 2. ethic. ergo. Tertiò arguitur & confirmatur. Qui solis precibus mutuatarij inductus dat mutuò pecuniam suam, tenetur sequi naturam mutuationis; sed natura mutuationis est, quòd secundum propriam rationem intrinsecam nihil vltra sortem exigatur: ergo non est licitũ pacisci de lucro cessante, si mutuat verè pecunias. Confirmatur. Quoniā aliàs si licitũ est exigere lucrũ cessans, liceret etiā exigere aliquid pro obligatione nō repetẽdi tā cito pecuniam mutuatā : quoniam ista obligatio includitur etiam in ratione mutui. Quartò. Qui procurans proprium commodum dat mutuò, non potest exigere lucrum cessans, vt dictum est in secunda conclusione; at vero idem videtur esse procurare commodum amici atque proprium cō modum : ergo neque tunc licitum erit exigere lucrum cessans. Confirmatur. Si mutuator in gratiam Pauli mutuaret Petro pecunias, non poterat exigere à Petro lucrũ cessans; ergo neque si id faciat in gratiam Petri: quoniam vterque proximus est. Confirmatur secundò. Pro alterius. ementis commodo non licet pretiũ aliquod accipere pro re quæ est valde vtilis emẽti , vt docet D. Tho. q. præced. art. 1. ergo neq; pro cōmodo mutuararij. Denique arguitur. Sequeretur ex opposita sentẽtia , ꝙ licitum esset negotiatori diligenter quærere mutuatarios quibus mu tuet pecuniā exigendo ab illis lucrũ cessans. Probatur consequentia: quoniā vnusquisq; licite quærit emptorem rei suæ quæ pretio æstimabilis est; ergo si lucrũ cessans est pretio æstimabile licitũ erit negotiatori quærere emptorẽ . Pro ista sententia negatiua habemus Magistrum Soto lib. 6. de iustit. & iure quæst. 1. art. 3. in 3. & 4. conclusione. vbi ait, sententiam affirmatiuam esse minùs probabilem & aperire fenestram plurimis vsuris. Nihilominus sententia affirmatiua communis est Iurisperitis omnibus in cap. Salubriter. & in cap. Conquæstus de vsuris: exceptis paucis quibusdam. Videatur Couar. lib. 3. Variarum resol. cap. 4. num. 1. & 5. Nauarro etiam in Comment. sup. cap. 2. 14. quæst. 3. num. 47. & sequentibus. Est etiam cōmunis omnibus Theologis in 4: dist. 15. & Summistis in verbo vsura, videatur Conradus de contractibus quæst. 80. & Adrianus in 4. in materia de restitutione, speciali quæstione de hac re, & Ioan. de Medina in 6. de restitutione in titulo de vsuris, Caietanus in isto Comment. super hũc articulum. Hæc sententia communis fuit nostris pręceptoribus qui nos antecesserunt: solus Magister Soto est singularis in hac sententia. Imò ipse ait vbi suprà, non mihi tantũ arrogo, vt primus opinionem illam, scilicet affirmatiuā prorsus refellam. Neque vero D. Tho. in præsenti art. in solut. ad 1. tenet partẽ negatiuā sed duo discrimina, intendit statuete, inter dānũ emergès & lucrũ cessans. Primũ est ꝙ dānũ emergens semper est licitũ exigere quoties aliquis dat mutuũ absq; aliqua suspitione. At verò lucrũ cessans exigere à principio mutuationis rarò licitũ est, cũ omnibus suis circũstantijs & semper habet suspitionẽ vsuræ. Secundum est, ꝙ damnũ emergens licitum est exigere tantum quantum sonat; at verò lucrũ cessans non licet exigere totum quod speratur. Quod probat D. Tho. quia lucrũ cessans multis vijs impediri potest. Neq; etiā Scotus & Durādus sequũtur illā partẽ negatiuā si attẽte legantur in locis citatis. Cæterũ partẽ affirmatiuā quā nos sequimur probāt argumenta quæ fecimus in principio dubij. Deinde hæc pars videtur virtualiter definita in multis legibus. v. g. in. l. at qui natura. §. non tantum. ff. de negotijs gestis. & in. l. 3. §. finali. ff. de eo qui certo loco. Præ tereà. Vt inducebamus in vltimo argumento pro parte affirmatiua videtur etiam definita in cap. nauiganti. de vsuris. Notādum tamen est, quòd aliqui viri docti vt iustificent prædictum contractum de lucro cessante distinguũt in prædicto contractu duos contractus virtualiter contineri. Alter est contractus mutuationis, per quem mutuator dat pecuniam suam mutuatario reddendum integram & saluam: alter est emptionis & venditionis per quem ipse mutuator qui negotiabatur cum sua pecunia, vel paratus erat negotiari: vendit mutuatario cessationem à negotio lucrifactiuo propter commodum ipsius mutuatarij, qui reputat sibi esse valde vtile, quòd negotiator cesset ab illo negotio dummodo mutuet sibi pecunias. Et quanuis in isto casu coniungantur isti duo contractus: per accidens tamen poterunt omnino separari aliquando & seorsum celebrari. Vt v. g. si Petrus reputet sibi commodum quod Paulus cesset ab aliqua negotiatione, vel quia ipse vult negotiari, vel alius amicus eius, aut alia ratione, etiam si Petrus non mutuet sibi pecunias: tunc in tali casu ille qui cessat à negotiatione lucrifactiua potest vendere illam cessationem. Nunc igitur probant prædictam sententiam. Quanuis enim in casu nostri dubij coniungantur illi duo contractus mutuationis & venditionis: tamen vterq́ue iustus est, quia ratione mutuationis nihil pretij exigit mutuator, at vero ratione venditionis exigit pretium iustum quo æstimabatur illa cessatio à negotio lucrifactiuo. Sed tamen quanuis ista consideratio videatur conueniens ad confirmationem prædictæ sententiæ: tamen communior est quā oporteat, etenim licitum est cuicumque pro cessatione ab aliqua actione sibi licita & placita pretiũ accipere. Vt v. g. pro eo quod cesset ire in campum rogatu amici, potest pretium accipere: at vero in casu nostri dubij aliquid est specialius quod videtur generare scrupulum; etenim mutuatarius non dat pretium vt mutuator duntaxat cesset à negotiando: sed per se primo & principaliter dat propter illum finem vt mutuet sibi pecunias, ergo videtur, quòd in tali casu ratio ne mutui dat pretium. Quapropter optima ratio, & specialis prædictæ sententiæ affirmatiuę ea est videlicet, ꝙ mutuator iuste accipit pretium pro lucro vere cessante dum mutuat & vt mutuet pecunias alteri vtiles, & hic titulus est sufficientissimus: quia reducitur ad damnum emergens, eo ꝙ mutuator vt faciat alteri beneficium rogatu illius, minus habet quā deberet habere in bonis suis: quod quidem est damnum emergens. Neque valet respondere quòd nondum habebat lucrum in actu; quia habebat potentiam proximam ad lucrum. Qua priuatur vt mutuet alteri pecunias. Cæterùm quia iste titulus lucri cessantis est pallium multarum vsurarum vt aduertit Magister Soto: idcirco oportet Theologum esse diligentem in examinando, an vere sit lucrum cessans propter commodum mutuatarij. Debet itaque primo examinare negotiatorem, an tempore cōtractus haberet alias pecunias quibus posset si vellet negotiari, etiā post factum iā contractum. Etenim in tali casu, non cessat illi lucrum causa mutuationis sed voluntate propria: quia vult alias pecunias domi retinere neque exponere periculo negotiandi. Est optimum simile, siquis habeat domi frumenti copiam cuius partem præparauerat ad seminandum, partem vero retineat domi ad vendendum: tunc si accedat quis ad emendum frumentum ab illo, non potest frumenti partem quam parauerat ad seminandum carius vendere ratione lucri cessantis: eo quòd habet aliud triticũ quod potest seminare si velit. Debet secundo aduertere Theologus ex parte mutuatoris, quòd animus illius negotiandi cum pecunia quam dat mutuo, debet perseuerare toto tempore mutui: quoniam eo momento temporis quo animus negotiandi erat interrumpendus: iam non cessat lucrum causa mutuationis, neque ipse mutuatarius est causa impediendi lucrum, sed voluntas potius mutuatoris: & ideò si à principio mutui habebat mutuator animum negotiandi per dimidium annum, non poterit postea exigere lucrum cessans pro toto anno pro quo mutuat. Debet tertiò aduertere Theologus, quòd mutuator propter mutuatarij cō modum remoueat pecunias à negotiatio ne; etenim si commodum mutuatarij non sit causa, quòd remoueat: iam non cessat lucrum ratione mutuationis. Obserua tamen, quod non exigitur hîc quod illud commodum mutuatarij, sit reuera commodum vtilitatis: sed sufficit, quòd ipse mutuatarius existimet sibi esse commodum & conueniens, vnde si velit illas pecunias ad prodige expendendum in ludis & luxurijs, nihilominus mutuator poterit exigere lucrum cessans, & non peccabit contra iustitiam mutuando, in illo casu: poterit tamen peccare contra charitatem, iuxta regulas fraternæ correctionis: de quibus multa diximus. 2. 2. quæstione. 33. & suprà quæstione præcedenti, de his qui vendunt ea quibus male vsuri sunt emptores. Obseruandum etiam est, ꝙ non requiritur, quòd ipse negotiator optaret magis negotiari cum sua pecunia, quàm mutuò illam dare; etenim charitatis est erga proximum procurare magis mutuatarij commodum quàm lucrum ex propria negotiatione: sed satis est ad iustificandam mutuationem, quòd mutuator reuera negotiaturus erat & prudenter expectabat lucrum ex sua negotiatione, toto illo tempore mutui, nisi commodum mutuatarij impediret suam negotiationem. Itaque non amplius quærimus mutuatarij commodum, ad mutuandum illi, exigendo lucrum cessans: quā requiratur in contractu in quo exigitur dā num emergens. Denique ad iudicandum sit ne iusta quā titas , quæ exigitur ratione lucri cessantis: erit Theologo talis regula. Nunquam debet exigi totum lucrum cessans. Ratio est: quia non æstimatur res tanti quando est in potentia quanti æstimatur dum iam est in actu; sed lucrum quod cessat mutuationis causa est tantum in potentia, quando celebratur mutuatio: ergo non debet exigi totum lucrum cessans. De qua re diximus suprà quæstione. 62. articulo. 4. Ex qua doctrina colligimus hîc, duobus modis posse fieri conuentionem de lucro cessante. Prior est frequentissimus & valde iustificatus, si expectetur euentus aliorum negotiatorum, eodem genere negotiationis, eodem tempore & loco, & tunc persoluatur tanta quantitas pecuniæ proportionabili ter ad lucrum aliorum. Alter modus est, si contingat quòd statim ad arbitrium boni viri & prudentis in negotiatione, taxetur vna certa quantitas reddenda mutuatori pro lucro cessante, sed tamen debet fieri deductis expensis & attentis periculis, quibus exposita est negotiatio: etenim ratione istorum minùs habet res in potentia, quàm si iam esset extra omnem fortunam. Fatemur tamen, quòd non sunt inde deducendi labores ipsius negotiatoris, & operæ & industriæ: quoniam si mutuator non adhibet tales operas & industrias, hoc prouenit ex parte mutuatarij impedientis negotiationem illam: & ideo poterit vendere proprium otium damnificatiuum rei familiaris. Denique poterunt aliqui meritò aduertere, quòd illam quantitatem lucri cessantis non potest exigere mutuator statim à principio mutuationis reddendam. V. g. si lucrum æstimetur 10. aureis quos lucrifacturus erat negotiator pecunia data mutuatario; tunc si continuo mutuatarius redderet mutuanti 10. aureos non cessaret mutuanti lucrum totius pecuniæ. v. g. non cessaret illi lucrum ex 100. aureis sed ex 90. Verumtamen est, quòd si cum illis decem non potest negotiari & mutuatarius voluntariè reddit statim 10. aureos, illos poterit mutuator accipere. Ex dictis colligitur corollarium, scilicet, quomodo debeāt intelligi iudicũ sentẽtiæ , quæ solent aliquādo imponere mulctā pecuniariā debitoribus propter soluẽdi moram. Duplici enim ratione possunt hæ sententiæ iustificari; prior quidem in pœnam propter culpā cōmissam à debitore in mora soluendi, & talis pœna nō obligat in foro cōscientiæ ante condemnationem & executionem sententiæ, bene tamẽ postea. Altera ratio est aliquando, quia iudex æstimat propter morā soluendi cessauisse creditori aliquod lucrũ , & tunc si reuera cessauit lucrum creditori, tenebatur debitori in foro cōsciẽtiæ reddere lucrum cessans, etiam ante sententiam iudicis. At vero si non cessauerat lucrum, non tenebitur reddere etiam post sententiam iudicis: quia illa fundatur in falsa præ sumptione. AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum respondetur, quòd argumentum quod fit ab autoritate negatiua infirmum est. Sed nihilominus secundò respondetur, quòd iam ostendimus iure Ciuili & Canonico definitam esse nostram sententiam, maximè verò quòd iure naturæ ostendebatur, quòd sit eadem ratio de lucro cessante, & damno emergente. Ad reliqua vero argumenta respondetur primò vnica solutione, quòd omnia illa necessariò sunt soluenda, ab his qui sequuntur partem negatiuam. Omnes enim illi affirmant, quòd ratione damni emergentis licitum est pretium accipere: affirmant etiam licitum esse vendere rem cariori pretio quā de præsenti valeat propter detrimentum quod patitur venditor qui seruaturus erat illam in aliud tempus vendendam: at verò argumenta illa facta pariter procedunt contra istas affirmationes atque contra nostram sententiam. Sed nihilominus respondetur ad omnia illa sigillatim. Ad secundum iam explicuimus sensum Diui Thomæ, dum facit differentiam in solutione ad primum, inter lucrum cessans & damnum emergens. Ad tertium respondetur, licitum esse vnicuique vendere voluntariè suum lucrum & suum commodum; quod si videatur necessariũ , quòd in prædicto casu debeat esse aliquid inuoluntarij ex parte mutuatoris: respondetur, quòd satis est quædam moralis coactio, quam inducit commodum proximi, & vtilitas quæ compellit ex debito honestatis succurrere proximo ne patiatur detrimentum, dummodo etiam ipse mutuator seruet se indemnem. ¶ Ad quartum argumentum respondetur, quòd is qui dat mutuum, tenetur ex necessitate subire periculum & detrimentum quod per se ex natura mutuationis consequitur; v. g. tenetur qui mutuat non repetere mutuatum pro toto tempore quo mutuauit. Cæterum non tenetur etiamsi voluntariè mutuet, subire detrimenta quæ per accidens coniunguntur cũ mutuo, cuiusmodi est lucrum cessans & damnum emergens. Sicut qui rem spiritualem dat alteri, tenetur etiā ex necessitate dare gratis omnes operas necessarias per se ad exequutionem rei spiritualis. v. g. Episcopus tenetur nō solum gratis consecrare sacerdotem, sed etiā gratis impendere laborem necessariò cōiunctũ cum illa consecratione, & sacerdos tenetur gratis offerre sacrificium & impendere laborẽ per se necessariũ ad celebrationẽ missæ: cæterùm nō tenebitur gratis peragere iter trium milliariũ , ad celebrandā missam. Ad cōfirmationem respōdetur , quòd mutuator obligatur per se expectare aliquod tempus ad recuperandũ mutuum. ¶ Ad quintum respondetur, ꝙ procurare cōmodum ipsius mutuatarij, nō est procurare proprium cōmodum vtile, sed potius acquirit sibi honorem & gratiam & laudẽ pro bono opere: at verò non tenetur ex iustitia pati damnum in temporalibus, vt alteri sit beneficus. At vero quando mutuat Petro duntaxat in gratiā Pauli, scilicet vt conciliet sibi gratũ Paulũ & fauorẽ eius, nō poterit lucrum cessans exigere à Petro, nisi quādo ipse Paulus petierit mutuum propter cōmodum Petri, cũ illa tamẽ cōditione vt Petrus soluat lucrum cessans, vel damnum emergens. At vero si mutuator anticipatiuè procurabat sibi fauorẽ Pauli, sibiq́; maximè cōmodum : non poterit postea nactus illā occasionẽ , exigere à Petro mutuatario lucrum cessans, vel damnum emergens; tunc nanq; reuera mutuat propter propriũ cōmodum & nō propter cōmodum mutuatarij. Ad confirmationem respōdetur , ꝙ ille mutuator nō accipit pretiũ pro mutuatione neq; pro commodo mutuatarij, sed pro suo proprio incōmodo aut detrimẽto lucri cessantis. ¶ Ad sextũ & vltimũ argumentũ respondetur, ꝙ quando res venditur cariùs quā secundùm se valeat propter detrimentũ quod incurrit vẽditor : tunc iustè exigitur pretiũ propter damnum emergens, aut lucrũ cessans. At vero quādo ipse vẽditor vel mutuator quærit solicitè aliquem qui emat, aut accipiat mutuũ : est vehemens indicium & argumentum, ꝙ animus eius est vsurarius: & idcirco vt in plurimum huiusmodi cōtractus sunt vsurarij, & vt sic sunt condemnandi. Nihilominũs aliquādo licitum erit, vt si quis cognouerit amici inopiā & necessitatẽ cui ex animo vult succurrere: præuenire illum vltrò, & offerre mutuũ exigendo lucrum cessans. Ratio huius est, quoniam in tali casu, amici commodum causa est remouendi pecuniam à negotiatione: imo vero possumus dicere, quòd necessitas amici virtualiter clamat & rogat sibi dari mutuum propter maximum commodum, quod inde acquirit sibi & cōsequitur . Deinceps circa doctrinam Diui Thomæ in solutionibus ad secundum, tertium, & quartum argumentum: duæ conclusiones sunt notandæ. Prima cōclusio est, quod est vsura obligare mutuatarium ex iustitiæ debito ad compensandum beneficium, etiā pro illo tempore quo ipse mutuatarius tenebatur compensare ex gratitudine. Sit exemplum. Si mutuat quis alteri pecuniam obligando illum vt remutuet in posterum, vel quòd pro se intercedat apud Regem, aut Iudicem, aut Magnatem. Hæc conclusio manifesta est apud D. Thom. ad secundum argumentum, quo intendebat non esse illicitam talem obligationem siquidem mutuatarius tenebatur naturali iure ad illud opus, & respondet obligari quidem posse mutuatarium ad hoc ipsum, non tamen ex iustitiæ debito, quoniam tali debito amicitiæ repugnat ciuilis obligatio, eo quòd inducit quandam necessitatem, amicitia vero debet esse maxime spontanea. Ita intelligit Caietanus D. Thom. in hoc loco. Deinde probatur cō clusio ratione D. Thomæ, quodlibet beneficium quale est fauere inopi apud Regem aut Iudicem, & qualis est obligatio ad remutuandum in posterum, est pecunia æstimabile, ergo non potest ex iustitiæ debito deduci in pactum ratione mutui, etiam pro illo tempore quando tenetur alias mutuatarius remutuare ex gratitudine, vel ex charitate. Denique probatur. Si quando aliquis ex charitatis vel gratitudinis præcepto tenetur benefacere non benefacit. v. g. non intercedat apud Regem, non remutuet: tũc non tenetur ad restitutionem damni quod consequutum est ex omissione benefaciendi: at vero si ex obligatione ciuili & iustitiæ debito teneretur ad illud opus obligaretur consequenter ad restitutionem totius damni consequuti ex illa omissione: ergo magnam obligationem inducit & pecunia maxime æstimabilem, qui obligat alterum ad benefaciendum ex iustitiæ debito, etiam pro illo tempore quo ipse tenebatur ex charitate aut ex gratitudine. Secunda conclusio quæ apertè sequitur ex dictis. Talis obligatio ad remutuandum in futuro tempore, siue ad intercedendum apud Principem, vendibilis est & licitè potest vendi. Sed est obseruandum, quòd sub hac specie & ratione solent mercatores & negotiatores palliare vsuras: dicunt enim se amplius recipere non ratione mutui: sed quia se obligant ad remutuandum in futuro tempore. Verumtamen quia exigunt ingẽs pretium pro ista obligatione ad remutuandum: signum est certum, quòd recipiunt pretium ratione mutui & non ratione obligationis ad remutuandum. De qua obligatione satis est dictum supra artic. 1. Sed est specialis difficultas in præsenti. An ille qui dat mutuum, possit obligare mutuatarium vt statim remutuet in alio genere mercium & rerum. v. g. Petit Petrus mutuò mutuatum frumentum; an possit Paulus respondere, nō mutuabo, nisi tu mutuaueris simul vinum statim. Pro parte negatiua arguitur primò. Si hoc esset licitum, liceret consequenter aliquid vltra sortem recipere ratione mutui, scilicet, illam obligationem remutuandi statim. Secundò liceret etiam obligare mutuatarium ad emendas statim merces mutuatoris. Tertiò liceret etiā obligare ipsum mutuatarium vt in futuro remutuaret. Probatur sequela, quoniam maior vtilitas est mutuantis, obligare illum vt statim mutuet: quam vt mutuet tempore futuro, ergo magis est pretio æstimabilis, ac proinde si hæc obligatio est licita in præsenti, etiā illa pro futuro. Denique confirmantur communi ratione prædicta argumenta, quia obligatio ad remutuandum est pecunia æstimabilis, ergo non est licitum pro mutuo illam exigere. Sed in oppositum est simile, videlicet ꝙ licitum est mihi obligare alterum ad audiẽ dam meam confessionem sacramentalem, si vult ꝙ ego audiam eius confessionẽ absq; aliquo vitio simoniæ. Item est aliud exemplum. Quoniam licitum est venditori nolle vendere rem suam, nisi emptor ipse sibi vendat aliam rem necessariam, ergo similiter est dicendum in præsenti. Ad hanc difficultatem respondetur, & sit prima conclusio. Huiusmodi contractus suspectus est de vsura, & hoc videntur probare argumenta pro parte negatiua. Neque valet allegare D. Thom. in responsione ad quartum. Etenim ibi solùm dicit, quòd licet mutuanti vnum; aliud recipere mutuum in præsenti: non tamen ait, quòd sit licitum obligare mutuatarium ad remutuandum in præsenti; de hac enim obligatione est nostra difficultas. Secunda conclusio. Si reciproca sit obligatio ex vtraque parte ita vt adinuicem se obligent contrahentes ad mutuandum, nulla est vsura. Probatur. In huiusmodi contractibus seruatur æqualitas ex vtraque parte; ergo iustus est. Deinde. In hoc cōtractu nihil omnino accipitur vltra sortẽ ratione mutui sed pro obligatione ad mutuādũ recipit mutuator aliam similem obligationem. Denique. Talis contractus esset licitus, si fieret pactum quod adinuicem se obligarent ad mutuādũ in tempore futuro, v. g. mutuabis mihi frumẽtum post mensem & ego post mensem tibi mutuabo vinũ ; ergo etiam erit licitus contractus si de præsenti se se obligẽt ad mutuandum adinuicem. Tertia conclusio. Verosimile est & valde probabile, licitum esse contractũ , in quo obligatur mutuatarius ad continuò remutuandum, etiam si ex parte alterius non sit obligatio ad mutuandum. Probatur argumentis factis in oppositum. Deinde probatur. Quia reuera illa obligatio ad cōtinuò re mutuandum, moraliter loquendo, non æstimatur pretio magis quàm obligatio ad audiendam confessionem continuò, & obligatio ad statim missam celebrandam; non enim potest sacerdos vltra iustum stipendium aliquid accipere pro illa obligatione ad statim celebrandum. Denique probatur conclusio. Quoniam reuera semper videtur intercedere moraliter loquendo obligatio vtrinque ad mutuandum, etiam ex parte illius qui obligat alterum ad remutuā dum continuò; videtur namque quòd eo ipso ipse etiam se obliget ad continuò remutuandum: ita vt contractus sit conditionalis sub hac forma; si tu te obligas ad remutuandum statim: ego me obligo ad statim mu tuandum tibi. Nihilominus subtiliter possumus distinguere, quòd non sit obligatio ex parte Petri ad statim mutuandum, v. g. si dicat Petrus, ego non me obligo modò ad mutuandum tibi statim: sed tu te obliga ad remutuandum statim, si & quando ego statim mutuauero. Ecce vbi Petrus manet absque obligatione mutuandi, at vero Paulus manet cum obligatione mutuandi conditionali, si Petrus voluerit mutuare; & in tali casu verificatur tertia conclusio. Et fundamentum eius potissimum est: quoniam talis obligatio non æstimatur pretio apud homines & nullius momenti est. Ad argumenta pro parte negatiua quatenus militant contra hanc tertiam conclusionem negatur sequela & respōdetur , quòd illa obligatio ad statim remutuandum non est æstimabilis pecunia: & idcirco nulla est ibi vsura. ¶ Circa solutionẽ ad sextũ argumentum est notanda & examinanda vnica conclusio, scilicet, fructus pignoris pro mutuo traditi, sunt computandi in sortem principalem: alio quin si acciperentur vltra sortem, acciperentur ratione mutui & esset vsura. Ratio huius conclusionis est: quia ille fructus sunt æstimabiles pecunia: ergo computādi sunt à mutuatore in sortẽ principalẽ . Hęc cōclusio definita est in vtroq; iure. Pōtificio quidẽ c. 1. & 2. & c. cōquæstus de vsuris & c. 1. de fæudis. Ciuili autẽ iure habetur l. 1. & 2. C. de pignoratitia actione. Ex hac conclusione sequitur vnũ corollariũ , quòd Reges siue magnates qui solent ratione mutuatæ pecuniæ in magna quātitate , in pignus vrbẽ aut castellũ adhibere: debent cōputare in sortem principalẽ omnes redditus vrbis aut Castelli. Verumtamen remedium quo solent vti huiusmodi Principes vt se eripiāt à vitio vsurario, est emere illam vrbem tali pecunia, cum pacto retrouendendi: & tunc iustus est talis contractus, dummodò pretium pro vrbe siue castro iudicetur esse iustum, attenta illa conditione retrouendẽ di : quæ conditio diminuit pretium rei aliàs iustum, si absolute venderetur; & in tali casu ille qui emit vrbem iuste fruitur redditibus ipsius vrbis, & iustè postea accipiet totum pretium quod dedit. Et huiusmodi contractum approbat Caiet. in Respons. ad 6. & Magister Soto libro. 6. de iustitia, quæstione. 1. & 2. Verumtamen contra hanc cōclusionem obijciuntur à Iurisperitis & Theologis duæ Pontificis definitiones. Altera est Innocentij III. capit. 1. de feudis, & Alexandri III. in capit. citato conquestus. vbi definitum est, quòd dominus directus rei feudalis quā rursus accipit à vassallo in pignus pro mutuo dato, poterit licitè pignoris fructus vltra sortem percipere. Altera definitio est eiusdem Innocentij in cap. salubriter. de vsuris. vbi expressè definit, quòd fructus rei impignoratæ genero pro dote vxoris: possunt percipi à genero non computando illos in partem ipsius dotis. Et ratio quæ communiter assignatur ea est: quia frequenter non sufficiunt fructus illi ad portanda onera matrimonij. Quod si aliquis respondeat, priorem definitionem esse iustam in fauorem ecclesiæ, posteriorem vero in fauorem matrimonij: contra hoc est, quòd vsura est intrinsecè mala, ergo nulla ratione poterit iustificari, neque in fauorem ipsius ecclesiæ, neque in fauorem matrimonij: at vero Diuus Thomas expressè dicit in conclusione vsuram esse non computare pignoris fructus in sortem principalem. Quod si aliquis respondeat, posteriorem decisionem iustificari, vt idem Innocentius videtur ibidem insinuare, propter onera matrimonij subleuanda, & quod ea ratione liberatur ab vsuræ vitio generus qui non computat fructus pignoris. Sed contra hoc est, quòd si miles accipiat pignus fructuosum pro stipendio debito, vsuram committet, si non computet fructus pignoris in sortem principalem stipendij: & tamen miles non minus deprimitur militiæ oneribus deportandis, quā maritus matrimonij: ergo vtrobique est eadẽ ratio. Ad primam decisionem respondet Innocentius IIII. super allegatum capit. 1. & Carolus Molinæus Iurisperitus: & inter Theologos Adrianus in. 4. in materia de restitutione, in titul. de vsuris. quos citat & sequitur Couarruuias libro. 3. Variarum, cap. 1. numer. 4. quòd illa definitio habet locum quando fructus pignoris sunt eiusdem pretij cuius sunt ipsæ operæ & seruitia quæ ra tione feudi à vassallo debentur directo domino. Et ideo asserit, quòd si tales fructus excedant seruitium, non potest feudi dominus, illum excessum accipere: nisi computet in sortem principalem. Et hoc videtur definitum à dictis doctoribus in allegato cap. 1. quoniam ibi dicitur vassallum toto illo tempore quo retinetur pignus à feudi domino, immunem esse à seruitio quod pro feudo tenebatur exhibere. Cæ terùm legitima responsio est, fructus omnes rei feudalis impignoratæ pro mutuo apud directum dominum, non esse computandos in sortem principalem: & hoc quidem non ratione mutui (alias esset vsura illos percipere vt ait D. Thom.) sed propter naturam & conditionem feudi, qui contractus postulat, quod cum res feudalis redierit ad dominum directum omnes fructus illius percipiantur ab ipso domino directo: ea tamen lege, vt feudatarius interim sit liber ab omni seruitio. Et hæc est legitima intelligentia illius capit. Ratio est æquitatis plena, quoniam fieri potest vt rei feudalis fructus omnes non adæquent seruitium: igitur æquum est, vt sicut feudi dominus qui habet rem feudalem apud se obligatam in pignus mutui, non potest toto illo tempore aliquid pro seruitio petere, etiam si illud sit maius quam fructus: ita etiā percipiat sibi omnes fructus, etiā si sint maiores seruitio. De secunda decisione Pontificia, sunt variæ sententiæ doctorum. Quidam nanque dicunt, quòd tantum ratione lucri cessantis vel damni emergentis, licitum est genero accipere fructus pignoris, donec recipiat dotem. Et hæc est communis sententia inter Iurisperitos, quos citat & sequitur Couarruuias vbi supra numero. 3. In eadem sententia sunt inter Theologos Conradus de contractibus quæstione. 35. & etiam Adrianus vbi supra, Medina de restitutione tractatu de vsuris quæstione. 2. & Ioannes de Maioris in. 4. dist. 15. quæst. 31. Syluest. in verbo vsura. 3. quæstio. 2. quinimo etiam Couarruuias vbi supra numero. 4. magis limitant hanc sententiam. Dicunt enim, non posse generum pignoris fructus sibi retinere quantum ad excessum, si excedant onera matrimonij, & quod necessariũ est ad onera matrimonij. Sed contra istam intelligentiam facit primò, quòd hic titulus lucri cessantis vel dāni emergentis communis esse potest alijs contractibus; at vero lex aliquid peculiare definit in hac parte circa pignus obligatum pro dote. Deinde facit, quoniam aliàs si generus non erat negociaturus, non posset percipere fructum pignoris titulo lucri cessantis, vel damni emergentis, sicut iam suprà diximus declarantes illum titulum: eo vel maximè, quòd ipsa lex solum explicat titulum propter onera matrimonij subleuanda. Est alia expositio minùs conueniens Adriani & Medinæ vbi suprà , videlicet, quòd maritus possit retinere fructus pignoris titulo donationis quā socer facit sibi. Sed cōtra hoc est quia ista decisio Pōtificia procedit profectò etiā inuito socero, ergo nō est apta intelligẽ tia . Alij Iurisperiti volũt rationẽ huius esse & prouenire ex eo, quòd pater tenetur alere filiam, & ideo censentur fructus pignoris obligati pro dote, tradere in alimentum filiæ. Vnde colligunt illam definitionem habere locum tantum in genero qui ab ipso socero accipit pignus fructuosum. Hoc asserit Fortunius in tractatu de vltimo fine iuris, illatione. 6. & Magister Soto vbi suprà quæst. 1. art. 2. ad argumenta paulò ante finẽ asserit, causam esse eam quā Innocentis insinuat ibidẽ , scilicet onera matrimonij subleuanda. Inquit autem, quod non est tantùm alere familiam & vxorem & educare filios & familiam: sed etiam hæc omnia præstare salua & integra dote: moderatur tamen istā decisionem Pontificiam, ea moderatione, quam paulò ante diximus adhibuisse Syluester. Cæterùm contra Fortunij intelligentiam est manifestum argumentum, quod desumitur ex vsu, qui est optimus legum interpres. Etenim non solum genero qui cō tractum fecit dotalem cum socero conceditur illi ius percipiendi fructus pignoris: verum in vniuersum omni marito qui pignus accipit pro dote datur ius ad sibi vendicandum fructus pignoris, quamdiu non soluitur dos; & hoc habet vsus omnium Regnorum & Prouinciarũ : & ita iudicatur in om nibus tribunalibus in fauorem mariti. Contra expositionem vero Magistri Soto est argumentum. Quoniam in aliquibus Prouincijs maritus & vxor communicant sibi omnia bona fortunæ ad inuicem; ita habet mos Regni Lusitaniæ, & ita maritus non tenetur seruare integram vxoris dotem: sed adhuc in talibus Prouincijs potest licitè maritus percipere fructus pignoris pro dote obligati, non computando eos in sortẽ principalem: ergo ratio Magistri Soto non est adæquata. Confirmatur. Quoniam ipse Soto asserit, quòd vidua iam soluto matrimonio potest à patre siue ab hæredibus illius percipere fructus pignoris obligati pro dote marito iam defuncto; & tamen vidua non tenetur seruare integram dotem suam, sed poterit expendere vt libuerit, ergo. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Hæc est natura contractus dotalis, vt qui dotem promittit, siue sit pater fœminæ siue quilibet alius: videatur implicite promittere omnes fructus pignoris obligati pro dote, quamdiu dotem non soluerit; siue fructus excedant omnia onera matrimonij subleuanda: siue non excedant. Hæc conclusio videtur nobis legitima intelligentia illius legis Pontificiæ. Ratio est quæ etiam insinuatur in eodẽ capite. Colligitur q́ue isto modo. Quicũque dotem promittit, videtur implicite & interpretatiue promittere etiam, id quod legibus statutum est de huiusmodi contractibus; sed lex ipsa decernit, quòd fructus pignoris obligati pro dote percipiantur à marito, neque computentur in sortem: ergo iustè illos percipit maritus. Sed dicet aliquis. Hoc est quod dubitamus, an lex illa sit iusta. Respondetur, quòd lex abundè satis iustificatur: quoniam æquum erit, vt quamdiu dos non soluitur resarciatur aliunde id, quod maritus poterat lucrifacere cum mediocri diligentia mediante dote, ad subleuanda onera matrimonij. Quod autem ipse esset negociaturus vel non, nequaquam opus fuit, quòd lex consideraret illud: sicut neque quòd fructus excedant vel exæquent, vel sint minores ad onera matrimonij subleuanda: sed solum respexit communem rationem in fauorem matrimonij, & transtulit dominiũ illorum fructuum pignoris in ipsum maritum. Præterea. Lex illa habuit considerationem, quòd natura dotis, est quasi patrimonium fœminæ quæ nubit, & destinatur ad sustentationem illius & educationem filiorum & familiæ; at verò hæc omnia non poterant regulariter loquendo commodè fieri, nisi statim solueretur dos, aut certè redderetur aliquid ad subleuanda huiusmodi onera: ergo lex quæ in communi respicit commodum illius status matrimonij iustissima est, etiam si per accidens aliquando contingat, quòd maritus sit diues & habeat vnde sustineat huiusmodi onera. Denique declaratur amplius. Quoniam ad ius positiuum pertinet condere leges conuenientes omnibus contractibus, & si opus fuerit appropriare rerum dominia in alios dominos, sicut fecit reuera in legibus præscriptionis pro bono communi, & tranquillitate reipublicæ, vi sint certa rerum dominia: ergo conuenienter pro bono communi status matrimonij, decernit Pontifex, quòd fructus pignoris obligati pro dote applicentur marito; & propterea diximus, quòd eo ipso quòd fit conuentio dotalis intelligitur illa conditio, si non expressè saltim interpretatiuè & implicitè ex interpretatione iuris: atque ita excusatur illa perceptio fructuum pignoris à vitio vsuræ: quia non accipiuntur ratione mutui, quemadmodum dicebamus explicantes cap. conquestus, quòd fructus rei feudalis siue excedant seruitium, quo tenetur feudatarius, siue sint minores, siue sint æquàles: omnes tamen poterant percipi à directo domino & principali rei feudalis, non computando eos in sortem principalẽ , quando res feudalis ad ipsum redibat titulo pignoris: tunc nanque dicebamus, quòd non percipiebantur illi fructus ratione mutui: sed propter naturam contractus feudalis. Ita in præsenti dicimus, quòd maritus non percipit fructus pignoris ratione mutui, sed propter naturam ipsius contractus feudalis. Quemadmodum si maritus & socer conuenirent expressè, quòd mulieri quæ nubit daretur in dotem mille, & quòd quandiu non traderentur mille darentur fructus vineæ vel aliquid simile, esset ille iustissimus contractus, quia illi fructus reputan tur in partem dotis supra mille, ergo cum lex hoc ipsum iam statuerit: non erit cōtractus minus iustificatus, imò magis videtur. Hinc sequitur secunda conclusio. Etiam si maritus aliundè habeat vnde onera matrimonij sufficienter ferat: nihilominus iustè potest percipere fructus pignoris obligati pro dote. Ratio huius est: quoniam lex nō respicit particulares casus, sed conditiones illius status ex natura rei. Item sequitur tertia conclusio. Iustè potest maritus pacisci cum socero de certa quantitate percipienda, quando dos non fuerit soluta. Probatur. Quia maritus potest iustè pignoris fructus percipere quandiu dos non soluitur; sed isti fructus pignoris possunt æstimari aliqua summa pecuniaria & annuali: ergo de illa poterit pacisci, etiam si non accipiat pignus: eo vel maximè, quòd illa etiam summa computatur in partem dotis, vltra id quod promissum est in futurum. Quarta conclusio. Vidua iam soluto matrimonio, potest pignoris fructus aut quantitatem ipsam pecuniariam quam maritus percipiebat quandiu non soluebatur dos: etiam ipsa percipere à patre vel ab hæredibus illius, siue ab illo qui illam nuptui tradidit. Ista conclusio indubitata esset, si tantum attenderemus titulum lucri cessantis & damni emergentis, si reuera vidua patiebatur huiusmodi detrimenti. Sed difficultas est, quando cessant huiusmodi tituli, quin potius vidua est diues; tunc enim cum iam solutum sit matrimonium: videntur cessare onera matrimonij, eius enim quod non est nullum est onus. Nihilominus probatur nostra conclusio. Et ratio est, quia non solum sunt dicenda onera matrimonij, ea quæ proueniunt durante matrimonio, sed etiam illa quæ relicta sunt ex matrimonio; sed illa vidua habet multa eiusmodi onera, tenetur enim educare filios si habeat illos, & si non habet filios, familiam pro dignitate sua & mariti sustentare, ergo. Confirmatur. Quoniam illi qui contrariantur nostræ sententiæ in hac cōclusione aiunt nihilominùs, iustum fore statutum reipublicæ quo decerneretur, ꝙ vidua quandiu non soluitur illi dos reciperet ali quam summam pecuniæ, & hoc esset cōueniens , ad trāquillitatem & pacem cum ipsis consanguineis, ergo cum sit iam facta lex quæ marito tribuit illam summam pecuniæ propter onera matrimonij, & vidua succedat in oneribus mariti: sequitur, quod possit percipere illam summam pecuniæ quam maritus ipse poterat. Ex dictis colligitur solutio ad argumenta facta. Negamus enim, quod in huiusmodi contractibus accipiatur aliquid ratione mutui, sed propter naturam contractus dotalis & feudalis. Ad vltimum vero argumẽtum de exemplo militis respondetur, quòd lex nihil tale statuit circa ipsos milites, quin potius stipendium debet expendi in sustentationem eorundem per singulos annos, vel per singulos menses: vnde non est eadem ratio de stipendio militis & de dote mulieris. Bene tamen probat argumentum, quòd posset iustificari lex quæ decerneret dari certam summam pecuniæ militibus quandiu stipendium integrum non soluitur, & hoc in fauorem militiæ. Denique aduertamus in prædictis conclusionibus, quòd quanuis omnes illas non inuenerim in vno aliquo Doctore, tamen singularum singuli sunt Doctores, & ex illis accepimus. Responsio enim quam assignauimus circa caput de feudis, colligitur plane ex doctrina multorum Iurisperitorum & Theologorum. Videatur Conradus vbi supra quæst. 32. & Ioannes de Medina etiam vbi supra quæstio. 2. Prima verò conclusio quam aduertimus circa cap. salubriter, habetur ex doctrina Caietani in hoc articulo, & ex Nauarro super primum cap. 14. quæst. 3. à numero. 71. Tertia verò conclusio à multis Theologis asseritur & Iurisperitis. Quartam etiam conclusionem quanuis neget illam Caietanus in hoc loco & multi Iurisperiti quos refert Couarru. vbi supra: tamen asserit illam Magister Soto vbi supra, & alij Iurisperiti, quanuis propter diuersam rationem à nostra. Denique circa solutionem ad quintum & septimum argumentum, multa sunt à nobis distinguenda & discernenda, postquam explicauerimus articulos tertiũ & quartum.