AD Tertium sic procedi{ Quol. 3. ar. 19. & opusc. 67. } tur. Videtur quod quicquid de pecunia vsuraria aliquis lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim Apostolus ad Roman. 11. "Si radix sancta, & rami." Ergo eadem ratione si radix infecta, & rami. Sed radix fuit vsuraria. Ergo quicquid ex ea acquisitum est, est vsurarium. Ergo tenetur ad restitutionem illius.