ARTICVLVS III.
¶
Vtrũ
Vtrum
quic quid de pecunia vsuraria quis lucratus fuerit, reddere teneatur.
AD Tertium sic procedi
Quol. 3. ar.
19.
& opusc. 67.
tur. Videtur quòd quicquid de pecunia vsuraria
aliquis lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim Apostolus ad
Roman. 11. Si radix sancta, & rami.
Ergo eadem ratione si radix infecta, & rami. Sed radix fuit vsuraria.
Ergo quicquid ex ea
acquisitũ
acquisitum
est,
est vsurarium. Ergo tenetur ad restitutionem illius.
¶ 2 Præterea. Sicut dicitur
extrà, de vsuris, in illa
decretali,
Cũ
Cum
tu, sicut asseris. Possessiones, quæ de
vsuris sunt comparatæ, debent vendi, &
ipsarũ
ipsarum
pretia his à quibus sunt
extorta, restitui. Ergo eadem ratione quicquid aliud ex pecunia vsuraria acquiritur, debet restitui.
¶ 3 Præterea. Illud quod aliquis
emit de pecunia vsuraria, debetur
sibi ratione pecuniæ, quam dedit,
Non ergo habet maius ius in re,
quam acquisiuit, quàm in pecunia,
quam dedit. Sed pecuniam vsurariam tenebatur restituere. Ergo &
illud quod ex ea acquirit, tenetur
restituere.
SED contra. Quilibet potest licitè tenere id quod legitimè acquisiuit. Sed id, quod acquiritur per
pecuniam vsurariam, interdum legitimè acquiritur. Ergo licitè potest teneri.
RESPONDEO dicendum,
ꝙ
quod
sicut suprà dictum
est, res quæ
|
dam sunt, quarum vsus est ipsa earum rerum consumptio, quæ non
habent vsumfructum secundùm
iura. Et ideo si talia fuerint per vsuram extorta, putà denarij, triticum,
vinum, aut aliquid huiusmodi,
nō
non
tenetur homo ad
restituendũ
restituendum
, nisi
id quod accepit: quia id, quod de
tali re est acquisitum, non est fructus huiusmodi rei, sed humanæ industriæ: nisi fortè per detentionem
talis rei alter sit damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc
enim tenetur ad
recompensationẽ
recompensationem
nocumẽti
nocumenti
. Quædam verò res sunt,
quarum vsus non est earum consumptio, & talia habent vsum fructum, sicut domus & ager, & alia
huiusmodi. Et ideo si quis domum
alterius, vel agrum per vsuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam
fructus in de perceptos: quia sunt
fructus rerum, quarum alius est dominus: & ideo ei debentur.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
radix non solum habet
rationẽ
rationem
materiæ sicut pecunia vsuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem causæ actiuæ, inquantum administrat
nutrimentũ
nutrimentum
. Et ideo non est simile.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
possessiones, quæ de vsuris sunt
cō
paratæ
comparatæ
, non sunt eorum, quorum
sunt vsuræ, sed illorum qui eas emerunt. Sunt
tamẽ
tamen
obligatæ illis à quibus fuerunt vsuræ acceptæ: sicut &
alia bona vsurarij. Et ideo non præ
cipitur, quòd assignentur illæ possessiones his, à quibus fuerunt acceptæ vsuræ, quia fortè plus valent,
quàm vsuræ, quas
dederũt
dederunt
: sed præ
cipitur quòd vendantur possessiones, & earum pretia restituantur,
scilicet secundùm quantitatem vsuræ acceptæ.
AD tertium dicendum, quòd
illud quod acquiritur de pecunia
vsuraria debetur quidem acquirenti, non propter pecuniam
vsurariā
vsurariam
datam, sicut propter causam instrumentalem, sed propter suam industriam, sicut propter causam
principalẽ
principalem
. Et ideo plus iuris habet in re
acquisita de pecunia vsuraria,
quā
quam
in ipsa pecunia vsuraria.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Si res per vsuram extorta, fuerit vsu consumptibilis, non tenetur vsurarius ad aliquid amplius restituendum quàm acceperit, nisi fortè propter
damnum emergens sequutum ex retentione rei alienæ.
Secunda conclusio. Si res per vsuram extorta,
nō
non
sit vsu consumptibilis, quin potius
est fructuosa, sicut domus aut vinea: tenebitur vsurarius ad restitutionem ipsorum
fructuum.
COMMENTARIVS.
DVbitatur primò circa istum
articulũ
articulum
,
An mutuatarius quando soluit vsuras, transferat dominium ipsarum in talem
vsurarium? ¶ Arguitur primò pro parte affirmatiua. Mutuatarius dat illas pecunias; sed
homo per suam voluntatem & libertatem
transfert dominium rerum suarum: ergo
transfertur dominium. Confirmatur. Nam
si mutuatarius iuret se transferre
dominiũ
dominium
,
verè transfert dominium: aliàs esset periurus, ergo etiam si non iuret transfert dominium per
volũtatem
voluntatem
transferendi illud. Probatur consequentia: quoniam iuramentum
ipsum non est titulus transferendi
dominiũ
dominium
,
sed ipsa voluntas transferendi quæ præsupponitur iuramento. Quòd si aliquis respondeat, in huiusmodi datione inueniri volun|
tarium mixtum cum inuoluntario & propterea non sufficere ad translationem dominij. Contra.
Arguitur secundò. In his quæ vi metus
ve causa fiunt transfertur nihilominus dominium; & tamen illic inuenitur voluntarium
mixtum cum inuoluntario, ergo. Probatur
maior, ex capit. Abbas de his quæ vi metus ve causa fiunt. vbi dicitur, quòd tales
cō
tractus
contractus
metus causa facti, sunt in irritum reuocandi; ergo antea validi erant, quanuis venirent reuocandi & rescindendi. Item confirmatur. Quoniam probabilis opinio est,
quòd matrimonium contractum per
metũ
metum
quantumlibet cadentem in virum constantem validum est,
stādo
stando
in iure naturæ dumtaxat; si autem modò de facto non valet prouenit ex eo, quòd irritatur lege Ecclesiastica, ergo etiam contractus vsurarius validus
erit ex voluntate vtriusque partis,
quantũ
libet
quantumlibet
ex parte mutuatarij sit aliqua vis. Confirmatur secundò. Quoniam in præsenti casu videtur omnino cessare vis & metus, sed
solũ
solum
inuenitur necessitas ex parte ipsius mutuatarij; at vero necessitas quæ oritur ex parte ipsius contrahentis non solet irritare contractum, vt patet in eo qui egestate compulsus vendit rem suam, minori pretio, quàm
secundum se alias valeat, & tamen illa venditio valida est. Hoc in tantum est verum,
vt etiam matrimonium contractum timore mortis, validum sit, quando timor ille oritur ab intrinseca necessitate. Vt patet v. g. si
quis ducat vxorem quia medici dicunt ei
quia morietur, nisi accedat ad mulierem. Similiter si quis erat capite plectendus propter
sua delicta & possit à morte eripi si ducat aliquam mulierem vxorem: nihilominus matrimonium erit validum, ergo pari ratione
in nostro casu erit validus contractus vsurarius: ita vt transferatur dominium per traditionem
vsurarũ
vsurarum
, siquidem vsurarius tradit,
dumtaxat compulsus intrinseca necessitate.
Tertiò arguitur. Si mutuatarius
nō
non
transferret dominium
vsurarũ
vsurarum
in mutuatorem,
sequeretur, quòd ipse vsurarius non posset
emere agrum de illis pecunijs sibi traditis;
Consequens est contra communem opinionem, imò videtur esse contra illud cap.
cum tu. de vsuris, quod citat D. Thom. in 2.
argumento, & ipse sentit in 2. & 3. argumento, quòd possessiones emptæ ab vsurario
nō
non
sunt restituendæ ipsæ, quia vsurarius emit
illas per industriam suam tanquàm per causam principalem, ita vt si rursus vendantur
ad restitutionem vsurarum, possit manere
vsurarius cum aliqua parte pretij quæ excedit pecuniam acceptam per vsuram. Sequela verò probatur. Quoniam si vsurarius
non est dominus pecuniæ qua emit agrum,
non transfert dominium illud in venditorem agri, ac per consequens non acquirit
dominium agri, sed totus ager erit restituendus ei qui vendidit.
De hac difficultate versantur duæ solemnes opiniones, & ambæ verosimiles.
Nam media quædam opinio quorundam,
scilicet, asserentium, quòd rerum vsu consumptibilium dominium transfertur in vsurarium. Aliarum verò rerum quæ vsu non
consumuntur dominium non transfertur in
vsurarium, sed manet apud mutuatarium.
Hæc opinio non est nobis probabilis, quia
nulla bona ratione fulcitur. Prima igitur opinio extrema est, & habet pro se autores,
glossam 14. quæst. 4. canone si quis vsuram,
& Henricum Gandauensem quodlibeto 4.
quæstione 27. & Scotum 4. dist. 27. quæst. 7.
& Paludanum eadem distinctione & quæ
stione. Adrianum in 4. vbi suprà. Imo asserit Adrianus
ꝙ
quod
D. Thom. fuit huius sententiæ
in 4. dist. 15.
Pars negatiua expresse asseritur à D. Tho.
in hoc articulo, tanquam res constitutissima
apud omnes. Eandem sententiam tenet Alexan. Alensis. in 3. parte. quæst. 86. membr. 4.
Altisiodor. in 3. parte quæstione de iustitia.
D. Bonauen. in 4. distinctione. 15. Richardus de media Vila ibidem quæstio. 2. Ioannes de Maioris vbi suprà, quæstione 38.
Ioannes de Medina vbi sup. quæst. de vsura restituenda ad argumentum principale.
Eam sequitur Magister Soto vbi suprà quę
stione. 1. articulo. 4. Caietanus elegantissime
in opuscul. quod continet sex quæstiones de
vsura. quæstione. 1.
Hæc pars negatiua est nobis multò probabilior quàm affirmatiua. Et probatur primò. Quia duæ sunt causæ transferendi dominium in alterum, vt latè
ostendimus su|
prà in præambulo quæst. 62. Altera est voluntas legislatoris, qui potest cum opus fuerit, etiam contradicente domino rei, transferre dominium illius in alterum, vt patet in
lege de præscriptionibus bona fide. Altera
est voluntas ipsius domini transferentis dominium rerum suarum in alterum. At verò
in præsenti casu, neutra ratio transferendi dominium inuenitur; ergo non transfertur.
Probatur minor. Quia nulla est lex quæ
decernat, tale dominium transferri in vsurarium: imo leges reprobant huiusmodi
cō
tractus
contractus
. Quod autem non inueniatur voluntas mutuatarij; Probatur. Quoniam mutuatarius, quando soluit vsuras fœneratori, meritò præsumitur nolle dare nisi minimum
quod potest; at verò si transfert dominium
pecuniæ vsurariæ in mutuatorem, non dat
minimum quod potest dare, sed potius maximum quod potest dare, scilicet rem & dominium rei. Probatur maior. Mutuatarius
patitur iniuriam dum soluit vsuras: ergo
præsumendus est velle pati minimam iniuriam; esset autem maior, si etiam dominium
rei transferret cum ipsa re: ergo non est voluntas eius transferendi dominium, sed tantum dandi rem. Minor explicatur & probatur. Potest quis alteri tradere rem suam simplici & nuda traditione: quæ quidem traditio non transfert dominium, vt habetur
in.
l. Nunquàm nuda. ff. de acquirendo rerum dominio: & patet manifestè cum quis
tradit alteri rem in
depositũ
depositum
vel pignus; est
enim necessarium ad hoc vt per
traditionẽ
traditionem
transferatur dominium, quòd tradat aliquis
rem suam intendens facere eam alterius aliquo titulo. v. g. donationis titulo, aut titulo
iustitiæ contractus: sed mutuatarius solum
tradit vsuras alteri, vt redimat vexationem
suam, neque enim intendit donare neque
intercedit aliquis contractus, ratione cuius
teneatur aliquid vltra reddere. Habemus
ergo quòd si mutuatarius intenderet transferre dominium, daret maximum quod
potest dare cum ipsa re. Igitur meritò præ
sumitur non intendere dare nisi rem ipsam
eo modo quo res solet dari per nudam traditionem, quasi in deposito ipsius fœneratoris: vt redimat suam vexationem. Et confirmatur exemplo. Ille qui merces suas
oborta tempestate proijcit in mare non
abalienat à se dominium mercium, etiam si
eas simpliciter voluntariè proijciat & secundum quid inuoluntariè; ergo nec mutuatarius etiam si simpliciter voluntariè tradat pecunias fœneratori, intendit abalienare à se dominium pecuniarum quas
tradit.
Secundò probatur conclusio. Quia sequeretur ex opposita sententia, quòd vsurarius non teneretur simpliciter loquendo ad
restituendum fructus rei fructuosæ per vsuram acquisitæ. Consequens est
cōtra
contra
communẽ
communem
sententiā
sententiam
doctorũ
doctorum
: ergo. Probatur sequela. Res quælibet fructificat vero domino, sed res fructuosa per vsuram acquisita
iuxta oppositam sententiam est vsurarij tanquam domini, ergo illi fructificat. At verò
huic argumento dupliciter
respondẽt
respondent
tenentes partem affirmatiuam. Primò quidem negant sequelam & aiunt, quòd ratione iniustæ acceptionis tenetur vsurarius restituere
illos fructus, eo quòd res fructuosa transit in
dominium vsurarij cum illo onere. Sed
cō
tra
contra
hanc solutionem est argumentum. Si detur quòd vsurarius est verus dominus illius
rei, etiam si iniuste acceperit illam, iustè tamen possidet fructus rei propriæ, ergo non
tenetur eos restituere: imo neque res ipsa si
tradatur eius dominium vsurario, poterit
transire cum illo onere: quoniam titulus
iniustæ acceptionis non obligat ad restituendum nisi tantùm æquale quantum acceptum est. Et propterea respondent secundò, negando similiter sequelam propter
aliam rationem, scilicet, quoniam ratione
damni emergentis & lucri cessantis ipsi mutuatario, dum mutuator accepit inique
rem fructuosam; tenetur etiam ad restitutionem fructuum. Sed contra hanc solutionem adhuc est replica. Sequeretur saltim, quòd vsurarius non teneretur ad restitutionem fructuum rei fructuosæ, quatenus sunt in actu perfecti: sed solùm secundùm quòd erant in potentia. Probatur sequela. Quia nemo patitur detrimentum nisi
in rebus proprijs; sed fructus non erant
ipsius mutuatarij nisi quatenus erant tantum in potentia: ergo non totos fructus, sed
eos qui in potentia erant debet restituere:
|
qui quidem erunt multo minoris valoris.
Deinde si dominus agri non erat fructus percepturus eo quòd non habebat animum colendi agrum, at verò vsurarius diligenter colit agrum, non tenebitur tunc hoc titulo
dā
ni
damni
emergentis vel lucri cessantis restituere
fructus illos. Consequens tamen falsum est,
& contra communem sententiam. Tenetur
enim restituere omnes fructus, deductis expensis, ergo signum certissimum est, quòd
dominium rei fructuosæ manet apud mutuatarium. Est etiam alia instantia contra
hanc solutionem: sint duo latrones vel fures, quorum vterque accipiat rem fructuosam, & alter statim eam perdidit. Alter vero coluit & nutriuit, & fructum accepit.
Tunc si postea isti velint satisfacere
restituẽ
do
restituendo
, certissimum est, quòd ille qui destruxit
vel perdidit rem illam, non tenetur restituere fructus eius, nisi tantùm quatenus erant in
potentia. Alter verò omnes fructus, quos habuerit in actu, etiam si sint multi, debet restituere, deductis inde expensis. Cuius differentiæ ratio non est alia, nisi quia dominium illarum rerum non transit in latronem: sed
manet apud antiquum dominum, ergo
etiā
etiam
dominium rei fructuosæ manet apud mutuatarium qui soluit vsuras: siquidem debentur vsuræ datæ mutuatori & omnes fructus
rei in actu,
nō
non
alio titulo nisi ratione rei propriæ. ex prædicta doctrina patet responsio
ad argumenta.
Ad primum quòd voluntaria illa traditio vsurarij non
trāsfert
transfert
dominium, quia est
nulla translatio dominij. Ad
confirmationẽ
confirmationem
respondetur, quòd nos in præsenti tantùm
loquimur de vsuraria solutione secundùm
illud quod illi per se coniunctum est. Cæterùm si mutuatarius causa religionis
iuramẽ
ti
iuramenti
, ne esset periurus, voluit adhibere nouam
voluntatem, per quam transferret dominium; hoc certè per accidens coniungitur
cũ
cum
solutione vsuraria: de qua locuti sumus.
Nota tamen quòd propter religionem iuramenti, & in fauorem illius qui patitur iniuriam, multi contractus & promissiones decernuntur valere in vtroque iure: si apponitur iuramentum: qui tamen non
valerẽt
valerent
nisi
apponeretur iuramentum. Et ratio est: quia
potest contingere, quòd ille qui promittit
vel facit contractum patiatur aliquod maius
damnum nisi iuret, quòd promissio erit valida vel etiam ipse contractus. Vnde in fauorem illius est, ne pro tunc sit periurus, quòd
valeant tales contractus & promissiones:
etiam si aliàs non valerent, non apposito iuramento. Quod si tale
iuramẽtum
iuramentum
per vim
vel iniuriam fuerit extortum, reliquum est
remedium quòd petat postea à Prælato relaxationem iuramenti: & tunc poterit etiam
apud iudicem sæcularem petere, quòd rescindantur & irritentur contractus & promissiones.
Ad secundum argumentum ex
cap. Abbas. respondetur perinde valere in illo loco
in irritum reuocari tales dationes, ac si diceret irritas declarari: non quia validæ fuerint.
Ad primam confirmationem ex similitudine matrimonij. Respondetur pro nunc,
idẽ
idem
esse iudicium in vtroque casu. Etenim si mutuatarius velit suæ pecuniæ
dominiũ
dominium
transferre, transferet reuera, stando in solo iure
naturæ. Si autem non velit expresse transferre dominium, non transferet: quanuis tradat voluntariè pecuniam vsurario, quia vt
iam diximus, merito præsumitur velle tradere minimum quod potest, dum iniuriam
patitur: & ita dicimus de matrimonio: quòd
quidquid exterius fingat ipse vir, dum dicit
se ducere vxorem, si tamen intus
nō
non
habeat
consensum transferendi dominium sui corporis, non est validum
matrimoniũ
matrimonium
, stando
in solo iure naturæ. Quod si habuerit consensum transferendi dominium sui corporis, validum erit matrimonium quantumlibet consensus ille fuerit extortus per metum
cadentem in virum constantem, stando in
solo iure naturæ. At verò nunc de facto nullum est tale matrimonium: quia iure Canonico irritatur talis contractus. Imo etiam si
iuramento confirmaretur, non esset validus
talis contractus matrimonialis de præsenti.
Et ratio huius est. Quia vinculum matrimonij est indissolubile. Vnde si semel valeret
non poterat postea in irritum reuocari: sicut
alij contractus reuocantur. Et ideo ius Canonicum permittit in tali casu periurium iurantis in fauorem matrimonij. Quia sequerentur maxima incommoda si matrimonia
non essent spontanea. Ad secundam confir|
mationem respondetur. Quòd est maxima
differentia inter solutionem vsurarum ex
parte mutuatarij soluentis illas, & inter venditionem propter necessitatem vendentis.
Etenim solutionem vsurarum antecedit
nō
non
solum necessitas ex parte mutuatarij, sed
etiam iniuria ex parte mutuatoris nolentis
mutuare sine fœnore. Et idcirco quia ex iniuria non nascitur ius, non acquirit dominium vsurarum ipse fœnerator. Cæterum
quando quis vendit res suas coactus propria
necessitate, nulla antecedit iniuria ex parte
ipsius emptoris.
Ad tertium vt respondeamus, oportet prius breuiter dissoluere difficultatem
controuersam inter doctores, an contractus qui fiunt vsuraria pecunia sint validi
vel non?
Respōdetur
Respondetur
: & sit prima
cōclusio
conclusio
. Si vsurarius emat illa pecunia aliquam possessionem. v. g. vineam: talis contractus est validus, ita vt vsurarius acquirat dominium vineæ & transferat dominium pecuniæ in
vẽ
ditorem
venditorem
vineæ.
Hæc conclusio videtur definita in cap.
Cum tu. de vsuris. Vbi præcipit Pontifex
possessiones emptas vsuraria pecunia vendi
& pretium earum restitui illi à quo prius
pecuniam acceperat. At verò si contractus
ille emptionis & venditionis esset nullus
ipso iure, declararet Pontifex esse irritum
contractum: & quòd res reduceretur in primum statum ante contractum emptionis.
Habemus ergo quòd primus ille contractus non est rescindendus: acquisiuit ergo
dominium vsurarius vineæ. Secundo probatur. Qui habet aliàs vnde restituat, proculdubio potest alienare pecuniam per
vsuram acquisitam: sed qui possidet vineam quam emit pecunia vsuraria, habet
sufficienter vnde restituat, scilicet ex ipsomet pretio vineæ quam emit (supponimus enim quòd res empta est facile iterum vendibilis,) ergo potuit ille alienare
pecuniam vsurariam, & transferre dominium eius in alterum. Sed quia potest aliquis dicere, quòd hoc fit inuito domino; Respondetur, quòd non est inuitus
rationabiliter. Et probatur. Quoniam per
talem emptionem non tantùm non effi
citur impotens ad soluendum, sed magis
potens: quoniam ipsa vinea manet obligata
ad soluendas vsuras, & est firmior obligatio vineæ, quàm pecuniarum, quæ facilius
dispensantur. Cùm ergo sit commodum
mutuatarij, quòd vsurarius fiat potentior
ad soluendum, non debet irritari contractus ille emptionis: maximè in
iniuriā
iniuriam
tertij, scilicet, venditoris vineæ: cui erat commodum vendere vineam suam, iuxta regulam illam, quòd mihi prodest, & tibi non
nocet, tenêris facere. Imo vero possessio
quā
quam
emit vsurarius non tantum seipsam, sed
etiā
etiam
suis fructibus facit potentiorem vsurarium
ad restituendum vsuras: ergo non est aliqua
ratio sufficiens, quare vsurarius non acquirat dominium vineæ & transferat
dominiũ
dominium
pecuniæ.
Secunda conclusio. Si vsurarius alienet
res quaslibet vsu consumptibiles, scilicet, pecuniam vinum & similia, habeat
tamẽ
tamen
aliàs
vnde possit restituere: talis contractus quicumque ille sit onerosus vel gratuitus est validus: quoniam res vsu consumptibiles per
vsuram acquisitæ non necessarium est, vt
eædem restituantur in indiuiduo, sed satis
est si restituantur eædem secundum speciem & qualitatem æqualem, ergo qui habet aliàs vnde possit restituere, non est factus inhabilis ad donandum & ludendum, &c.
Tertia conclusio. Si vsurarius alienet res
vsu consumptibiles, donando illas vel quolibet alio modo & non habet aliàs vnde restituat, tales actiones sunt inualidæ. Probatur, quia talis alienatio est rei alienæ, rationabiliter inuito domino.
Quarta conclusio. Si vsurarius alienet
res quæ non sunt vsu consumptibiles, v. g.
domum quam per vsuras extorsit, talis
contractus est irritus ipso facto & iure,
etiam si habeat aliàs vnde restituat. Probatur. Quia talis res est aliena & est restituenda eadem in indiuiduo, ergo talis
trāslatio
translatio
est nulla. Iam verò ad tertium patet
per hanc doctrinam. Etenim quando per
emptionem redditur impotens vsurarius
ad restituendum: talis emptio facta pecunia
vsuraria irrita est. Sed quia
cōmuniter
communiter
per
emptionẽ
emptionem
&
vẽditionẽ
venditionem
nō
non
reditur
impotẽs
impotens
|
vsurarius ad soluendum: præsumuntur validi huiusmodi contractus, quamdiu non
constat, quòd est factus impotens.
DVbitatur secundò circa primam conclusionem D. Thom. vtrum sit vera?
Arguitur quòd teneatur vsurarius plus restituere quam accepit, etiam si res sit vsu
consumptibilis, quando inde aliquod lucrum comparatur. Possessor malæ fidei qui
ex aliena re factus est ditior, tenetur restituere non solum rem, sed etiam omne illud in
quo factus est ditior; sed aliquando contingit, quòd vsurarius de re vsu consumptibili
per vsuram acquisita factus sit ditior: ergo
tenebitur lucrum illud restituere. Maior
ostensa est
à nobis suprà in quæst. 62. minor
verò experimento constat.
Sed respondebit aliquis huic
argumẽto
argumento
,
quòd illud lucrum quòd reportat vsurarius
ex tali re vsu consumptibili, respondet diligentiæ & debetur industriæ illius
tāquam
tanquam
causæ principali: non autem ipsi rei consumptibili vsu, & ita videtur respondere D. Tho.
in solutione ad tertium.
Sed contra hanc solutionem replicatur.
Esto ita quòd vsurarius per vsuram extorserit frumentum eo tempore, quo viliori pretio æstimabatur: si tamen reseruauit illud
tempore quo maiori pretio æstimabatur
vendendum: tunc iste fœnerator tenebitur
restituere mutuatario, qui est dominus frumenti, totum illum excessum pretij quanuis per industriam fœneratoris acquisitum
fuerit lucrum illud, ergo similis ratio erit de
pecunia per vsuram acquisita. Sed respondebit aliquis quòd illa restitutio minoris
pretij debet fieri ratione damni
emergẽtis
emergentis
:
quia mutuatarius poterat seruare frumentum illud in illud tempus quo cariùs erat valiturum. At ista
respōsio
responsio
friuola est. Etenim
tenebitur vsurarius restituere illum excessum maioris pretij, siue mutuatarius esset seruaturus frumentum siue non. Titulus verò
damni emergentis non habet locum nisi
quando pars læsa reuera minus habuit,
quā
quam
debuit habere. Confirmatur exemplo. Qui
furatur frumentum & vendit illud alio tempore quo cariùs valet, tenebitur restituere
illud pretium, ergo etiam vsurarius. Patet
consequentia: quia vsurarius non est magis
dominus frumenti, quàm fur. Deinde probatur. Esto ita quòd vsurarius acceperit pro
vsuris à mutuatario certam monetam auream; & postea rex siue respublica augeat
pretium illius monetæ tunc vsurarius non
satisfaciet restituendo pretium illius monetæ quantum æstimabatur tempore quo accepit illam; sed tenebitur restituere tot aureos quot accepit. In oppositum videtur esse conclusio D. Thom. & eius ratio. Deinde
est alia ratio. Si vsurarius accepit pro vsuris
frumentum, & illud seminauit; non tenebitur restituere fructus illius, deductis expensis, ergo vera est conclusio D. Tho.
PRO decisione huius difficultatis ponimus conclusionem bimembrem. Pretium totum rei etiam vsu consumptibilis,
quæ per vsuram extorta est, tenetur vsurarius restituere,
quātumlibet
quantumlibet
sit maius quàm
cùm accepit rem ipsam. Neque tamen propterea
dicẽdus
dicendus
est restituere amplius quàm
accepit, etiam si multum creuerit pretium.
Priorem partem huius conclusionis
probāt
probant
argumenta facta priori loco contra conclusionem D. Thomæ.
Sed pro intelligentia secundæ partis notandum est, esse differentiam inter pretium
rei ex vna parte, & inter fructus rei siue id
quod acquiritur ex re illa. Etenim pretium
rei moraliter loquendo non distinguitur à
re illa cuius pretium est: vnde quando restituimus pretium rei, censemus restitutam esse rem ipsam. Huius ratio est: quoniam res
quæ veniunt in commutationes humanas,
solum æstimantur secundùm quòd sunt vtiles & commodæ humanis vsibus, quod quidem pretio æstimatur. Cæterùm illud quod
re ipsa postea acquiritur, moraliter loquendo distinguitur ab ipsa re: sicut effectus &
causa; si res quidem fuerit fructuosa distinguitur ab ipsa re fructus, sicut à causa principali: si vero sit vsu consumptibilis, distinguitur tanquàm à causa minus principali. Et
idcirco D.
Thom. in 2. conclusione, non fuit
contentus asserere, rem fructuosam debere
restitui mutuatario: sed adiecit simul cum
fructibus, vt insinuaret distinctionem inter
fructus & rem fructuosam. Similiter in prima conclusione voluit, quòd lucrum quod
acquiritur ex re vsu consumptibili non resti|
tuatur, etiam si res ipsa vsu consumptibilis
sit restituenda: insinuans similiter distinctionem
lucrũ
lucrum
inter illud & rem. At vero
pretiũ
pretium
cuiuslibet rei, siue consumptibilis vsu, siue
fructuosæ: semper computandum est cum
re ipsa, ac si non distingueretur ab illa.
Notandum est secundo, quòd licet res
vsu consumptibilis in hoc distinguatur à fructuosa, quòd res vsu consumptibilis per se
quidem & vt sic, est sterilis omnino, fit tamen per accidens fructuosa ratione industriæ negotiantis; at vero
è
ex
contrario res fructuosa secundum se talis est, per accidens autem & minus principaliter requirit
aliquā
aliquam
industriam. Nihilominus in hoc omnes istæ
res conueniunt, quòd secundum se sunt pretio æstimabiles: quoniam
secũdum
secundum
se omnes afferunt commoditatem & vtilitatem
humanæ vitæ. Itaque æstimatio in pretio sequitur naturam rei etiam vsu consumptibilis vbique & semper; requiritur autem tanquam conditio sine qua non, ipsa conseruatio & aliqualis industria hominis: quoniam aliàs non staret talis natura rei. Est simile ad explicandam hanc doctrinam. Potentia quàm habet frumentum ad fructificandum, est naturalis ipsi; at vero hæc
potẽ
tia
potentia
etiam remota, non erit in frumento: nisi
sit qui illud conseruet. Causa vero principalis huius potentiæ, est ipsummet
frumentũ
frumentum
,
cuius est propria passio: & idcircò diximus
in superioribus pro illa potentia remota
nō
non
posse accipi pretium aliquod: quia erat annexa ipsi tritico
absq;
absque
aliqua industria possessoris ipsius. Ex hac doctrina patet intelligentia secundæ conclusionis & solutio argumentorum quæ
cōtra
contra
illam facta sunt. Etenim ad recipiendum pretium quod pro re
etiam vsu consumptibili datur, non opus est
industria ipsius recipientis, sed tantum est
conditio sine qua non conseruaretur ipsa
res, quæ
secũdum
secundum
se est pretio æstimabilis.
Hoc ipsum magis patet in materia secundi
argumenti: quoniam ad maiorem æstimationem monetæ quæ à Principe magis valet & pluris æstimatur: non opus est aliqua
industria ipsius habentis; Quapropter totam illam monetam tenetur restituere
quā
quam
per vsuram accepit. Cæterùm ad lucri
faciẽ
dum
faciendum
aliquid cum ipsa pecunia, vel cum re
vsu consumptibili: requiritur industria habent istanquàm causa princip alis. Ex prædicta doctrina etiam sequitur, quomodo
faciẽ
da
facienda
sit restitutio in duobus casibus, & similibus. Primus casus est, quando aliquis per vsuras extorsit obligationem temporalem ad
aliquam commoditatem vsurarij, v. g. si extorsit obligationem ad colendum agrum
ipsius vsurarij. Alter casus est, si extorsit obligationem ad
obtinẽdum
obtinendum
aliquod officium
ab ipso Rege, v. g. Præturam aut tabellionatum, obligando mutuatarium vt conferat
huiusmodi officia efficaciter. Dicimus ergo, quòd in priori casu solum tenetur vsurarius restituere pretium in quo æstimatur illa
obligatio
colẽdi
colendi
agrum; at vero fructus qui
ex huiusmodi cultura producti sunt, non tenebitur restituere: quoniam illi fructus producuntur ex agro proprio ipsius vsurarij,
v. g. ex vinea tanquam ex causa principali.
Sed rogat aliquis meritò. Quid si vsurarius
seminauit agrum proprium tritico alieno
per vsuram acquisito; nunquid
etiā
etiam
fructus
tenetur restituere? Videtur enim quòd sic:
quia causa principalis illorum fructuum est
semen alienum, ager enim
nō
non
concurrit
efficiẽter
efficienter
ad fructificandum, ergo saltem
bonā
bonam
partem fructuum debet restituere domino
tritici.
Respōdetur
Respondetur
. Nihilominus, quòd vsurarius non tenetur restituere nisi tantum
ipsum quod accepit: nisi forte ratione damni emergentis; quia mutuatarius paratus erat
seminare illud triticum &
nō
non
habebat aliud
quod seminaret. Ratio est: quia vt iam diximus in superioribus, potentia proxima tritici ad fructificandum, si materialiter consideretur: non habet à seipso, sed per
humanā
humanam
industriam &
agriculturā
agriculturam
: & hoc est quod
pretio æstimatur apud omnes vltra
triticũ
triticum
.
Nam potentia illa quam diximus esse remotam, non habet pretium distinctum à
pretio tritici. Vnde ad obiectionem respondetur, quòd quanuis physicè
loquẽdo
loquendo
, principalior causa fructificandi est triticum
cũ
cum
sua virtute seminali: tamen moraliter
loquẽ
do
loquendo
non est causa principalis, quoniam consideramus valorem rerum & commoditatem; & quia in tritico non distinguimus valorem virtutis fructificatiuæ à valore ipsius
tritici: ideò diximus, quòd moraliter
loquẽ
| p. 617
do
loqu
endo
non est causa principalis illorum fructuum triticum, sed agricultura & ipse ager
qui fructificat domino. In altero vero casu
oportet distinguere; si enim qui se obligauit ad obtinendum officium illud, erat quidam tertius, qui quidem se obligauit, ad faciendam certam quandam diligentiam, &
illam adhibuit: tenebitur vsurarius illi restituere quantum æstimabitur illa diligentia.
Cæterùm si officium collatum est vsurario
à Principe propter illius merita: non tenebitur pro officio quicquam restituere. At vero si Rex ipse erat mutuatarius, & ratione
mutui obligauit se ad conferendum officium vsurario & contulit: tunc vsurarius
quamdiu exercet officium, non tenebitur
restituere pretium
taxatũ
taxatum
pro operis ipsius
officij: tenebitur autem renuntiare officio
in manibus ipsius principis. Ratio omnium
istorum est eadem; quoniam illa quæ diximus quòd vsurarius non tenetur restituere,
debentur sibi vel propter sua merita, vel propter suum laborem. Sed obijciet aliquis contra. Quia ille vsurarius non erat verus officialis, quando accipit officium à Rege ratione
mutui; ergo non habebat titulum accipiendi stipendia taxata veris officialibus. Est
exẽ
plum
exemplum
in nostra schola. Si quis non magister
obtineret cathedram quam dicunt proprietatis, & non esset verus Magister; non haberet titulum percipiendi fructus taxatos Magistro proprietatis; ergo neque tabellio poterit percipere stipendia taxata vero tabellioni. Respondetur distinguendo de stipendijs taxatis v. g. tabellionibus, sunt enim quæ
dam stipendia honorifica pro dignitate officij: alia vero sunt stipendia mercenaria
purè pro labore operum. De primis stipendijs certum nobis est, quòd qui non
habet verum titulum non potest illa percipere & ideo tenetur ea restituere. At
verò secundi generis stipendia non tenetur
restituere: quoniam illa respondent labori
vtili communitati, vnde idcircò in casu
posito in obiectione, ille qui non habet verum gradum magisterij, non tenebitur restituere totum stipendium: sed poterit aliquid sibi retinere pro labore vtili communitati. Et idem censendum est de illo qui
habet beneficium curatum, & tamen non
est verè parochus, propter aliquod impedimentum, v. g. illegitimitatis; poterit enim
retinere partem aliquotam correspondentem officio ministrantis: sicut si ille esset
substitutus veri parochi. Nam ipsam et ecclesia, quamdiu est communis error populi
putantis illum esse verum parochum, concedit illi facultatem substituti. Alia vero stipendia maiora quæ correspondent dignitati officij nemo poterit percipere, nisi habeat
verum gradum vel verum titulum requisitum ad tale officium.
DVbitatur tertiò. Vtrum omnia vsurarij bona sint obnoxia restitutioni?
Pro cuius intelligentia aduertendum est,
ꝙ
quod
bona vsurarij sunt in triplici differentia. Alia
quidem per vsuras extorta, alia verò pecunijs vsurarijs comparata: alia denique quæ
iusto titulo possidet, quale est patrimonium
& alia bona contractu iusto acquisita. Dubitamus ergo, vtrum omnia huiusmodi bona
pariter sint obligata ad restituendum vsuras
mutuatario. Videtur vera pars negatiua,
quoniam bona obligata alteri, nemo potest
per contractum validum alienare; sed vsurarius potest per contractum validum plurima bona ex prædictis alienare, imò etiam
aliquando bona per vsuram extorta, non solum vsu consumptibilia sed etiam bona fructuosa quæ comparauit pecunijs vsurarijs:
ergo non omnia bona sunt restitutioni obnoxia.
In
oppositũ
oppositum
est, quòd ipsemet vsurarius
personaliter est obligatus ad restituendas
vsuras mutuatario; ergo omnia bona illius
sunt obligata. Hanc quæstionem celebrem
inter Iuristas & Theologos disputat egregiè Caietanus in opusculo de vsuris citato,
& refert varias sententias Iurisperitorum &
eas conciliat. Item Magister Soto eandem
disputat quæstionem lib. 6. de iusti. quæst. 1.
art. 4. in responsione ad argumenta.
PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Omnia in vniuersum
vsurarij bona, sunt obligata restitutioni vsurarum. Probatur primò, argumento in oppositum facto. Deinde probatur. Quoniam
mutuatarius habet ius ad repetendum ab
vsurario vsuras quas accepit; hoc autem ius
executioni mandatur à iudicibus in quibus|
libet bonis vsurarij, ergo omnia illius bona
sunt obligata tali restitutioni. Et
cōfirmatur
confirmatur
.
Quoniā
Quoniam
alij creditores habent ius ad quæ libet bona
debẽtiũ
debentium
, ergo & mutuatarius habet
ius ad quælibet bona vsurarij. Probatur consequentia: quoniam mutuatarius non est
peioris conditionis, quàm alij creditores,
neque vsurarius est melioris conditionis,
quàm alij debitores. Et denique. Omnia bona furis siue latronis, sunt obligata restitutioni, ergo omnia bona vsurarij. Hæc conclusio asseritur expresse à D. Tho. in solutione
ad secundum argumentum. Verumtamen
quia non est eadem ratio obligationis in
omnibus bonis, aduertendum est: quòd est
duplex obligatio; quædam dicitur obligatio
realis: alia vero personalis. Realis quidem
obligatio oritur ex ipsa re, & inde solet refundi in personam quæ est domina illius
rei. Item huiusmodi obligatio perpetua est
quæ perpetuo comitatur rem ipsam
vbicũ
que
vbicumque
fit, id circò dicitur realis obligatio. Personalis vero obligatio ortum habet ex ipsa
persona & in illa est immediatè: quanuis inde refundatur in ipsas res & in bona illius
personæ; & talis obligatio deriuata, non comitatur perpetuo rem, sed personam, & illa
defuncta comitatur aliam personam quæ
loco illius succedit in bona ipsius: ita sanè
vt personalis obligatio non transeat in emptorem, transeat vero in hæredem: quoniam emptor non succedit loco personæ
venditoris, hæres vero succedit loco defuncti.
Hoc supposito sit secunda conclusio. Bona vsurarij pecunijs vsurarijs comparata, aut
quolibet alio titulo iuste possessa, v. g. ex
patrimonio vel donatione habita, obligata
sunt ad restitutionem faciendam mutuatario, obligatione personali non obligatione reali. Probatur: quoniam res quælibet solum est obligata obligatione reali
vero domino, vel de voluntate veri domini, sed huiusmodi bona non sunt mutuatarij tanquàm domini, vt iam ostendimus supra, sed potius sunt vsurarij: ergo tantum obligatione personali obligata
sunt. Confirmatur. Si huiusmodi bona sint
res fructuosæ & non vsu consumptibiles,
fructificant ipsi vsurario, non autem mu
tuatario; ergo non habent obligationem
realem.
Tertia conclusio. Res per vsuras acquisita quæ non est consumptibilis vsu, obligata est obligatione reali ad restitutionem
faciendam mutuatario. Probatur ex opposita ratione, quoniam res quælibet obligata obligatione reali ea est, quæ vero domino fructificat si fructuosa est; sed dominium talium rerum manet semper apud
mutuatarium & illi fructificant: ergo obligatæ sunt obligatione reali.
Quarta conclusio. Res per vsuram acquisita vsu consumptibilis, non est obligata obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Probatur primo,
quoniā
quoniam
obligatio realis semper comitatur rem
ipsam vbicumque sit; sed si vsurarius rem
vsu consumptibilem alienet à se transfert
aliquando dominium illius & fit libera ab
huiusmodi obligatione: ergo non obligabatur obligatione reali. Maior constat apud
omnes, ex discrimine supra posito inter
obligationem realem & personalem: minor autem probatur: quoniam si vsurarius
pecunijs vsurarijs emat agrum, transfert
dominium pecuniarum in venditorem &
manent liberæ pecuniæ ab omni obligatione restitutionis faciendæ mutuatario.
Cōfirmatur
Confirmatur
. Quoniam realis obligatio differt à personali, quòd realis transit in emptorem; sed in emptorem rerum
cōsumptibilium
consumptibilium
non transit obligatio aliqua cum
ipsis rebus: ergo illa non erat obligatio realis. Secundo probatur, res vsu consumptibiles per vsuram acquisitæ non sunt necessariò eædem restituendæ, sed sufficit quòd
aliæ similes & eiusdem valoris & pretij
restituantur; at vero realis obligatio sequitur semper eandem rem in indiuiduo non
autem in specie: ergo. Maior ab omnibus
acceptatur, minor explicatur. Si vsurarius
per vsuras accipit agrum quem postea
sterilem reddit, tunc etiam si habeat alium
agrum eiusdem speciei & pretij, non transit realis obligatio ab illo agro sterili ad
agrum proprium quem antea habebat.
Confirmatur. Si vsurarius pecuniam per
vsuram acquisitam accumulet cum alia pecunia simili, vel etiam triticum per vsu|
ram acquisitum conijciat in horreum in
quo habebat copiam proprij frumenti,
tunc in tali casu non est cur magis dicamus, has pecunias indiuiduas, vel hoc singulare triticum obligari reali obligatione
ad restitutionem faciendam mutuatario:
quàm illas pecunias & illud
hordeũ
hordeum
quod
antea habebat, imo verò in tali casu ita iudicandum est de obligatione ad restitutionem, atque si consumpsisset pecunias
& triticum: vnde omnia illa bona manent
obligata obligatione personali. Hæc quarta conclusio, videtur esse contra
Caietanum opusculo citato de vsura. quæstione. 4.
qui vniuersaliter asserit omnia bona per
vsuras arquisita obligari obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Minor
etiā
etiam
probatur,
nā
nam
Soto vbi suprà
disputans hanc difficultatem, nullam
mentionẽ
mentionem
facit de rebus vsu consumptibilibus.
Cæterùm pro sententia Caietani & contra nostram quartam conclusionem facit
ratio adducta pro tertia conclusione, scilicet, res quælibet obligata est obligatione
reali vero domino; sed res etiam per vsuram acquisitæ vsu consumptibiles non sunt
vsurarij tanquam domini, sed sunt mutuatarij, vt iam ostendimus non transferri dominium illarum rerum, ergo falsa est nostra conclusio. Respondetur quòd reuera
illa ratio pro tertia conclusione quæ est Caietani non est sufficiens nisi addatur illi,
quòd talis res sit obligata eadem numero
restitutioni faciendæ; imo verò idcircò habet locum illa ratio in rebus quæ non consumuntur vsu: quoniam illæ in indiuiduo
sunt obligatæ restitutioni vero domino faciendæ: deficit autem in rebus vsu consumptibilibus etiam si non sint
cōsumptæ
consumptæ
: quoniam tales res non sunt necessariò eædem
numero restituendæ.
Ad
argumentũ
argumentum
vero
factũ
factum
in principio
dubij pro parte negatiua ex dictis patet responsio: etenim res quæ vsu non consumuntur non possunt alienari illa ratione,
& propterea diximus: non esse obligatas
obligatione reali, si sint extortæ per vsuram. At vero res vsu consumptibiles possunt alienari aliquando, & idcircò asserimus, eas obligari obligatione tantum per
sonali. Quod si aliquis obijciat. Quid igitur prodest asserere, quòd non transfertur
dominium huiusmodi rerum in vsurarium; siquidem non sunt obligatæ magis
obligatione reali quam si transferretur dominium in vsurarium? Quemadmodum
pecuniæ quas accipit mutuatarius non sunt
obligatæ obligatione reali, quin potius
mutuatarius est dominus illarum, ergo
nulla differentia est inter pecunias, quas accipit vsurarius, & pecunias quas accipit
mutuatarius quantum ad obligationem restituendi realem vel personalem: sed solum est differentia, quòd vsurarius tenetur ratione iniustæ acceptionis, mutuatarius vero tenetur ex vi contractus mutui.
Respondetur nihilominus, quòd multum prodest in fauorem mutuatarij, quòd
non transferatur dominium pecuniarum
quas per vsuras accipit vsurarius: etenim si
per alienationem huiusmodi rerum vsu
consumptibilium, fiat impotens vsurarius
ad restituendum: talis alienatio non valet, quoniam in tali euentu huiusmodi bona succedunt in locum rerum quæ obligantur obligatione reali, & contractus qui
fit cum huiusmodi bonis non est validus;
esset autem validus si similis contractus fieret à mutuatario de pecunia mutuata: quoniam mutuator fecit eum dominum pecuniæ, & non manet obligatus nisi obligatione personali tantùm: qua propter contractus facti à mutuatario de illa mutuata
pecunia non fiunt cum iniuria tertij, scilicet mutuatoris: & ideo validi sunt, etiam si
fiat impotens mutuatarius ipse ad soluendum mutuatum. Contractus verò facti ab
vsurario de huiusmodi rebus non sunt validi: quoniam fit impotens ad soluendum.
Et ratio est, quia vsurarius non est factus
dominus pecuniæ vsurariæ, vnde cum iniuria domini est, quòd ille fiat impotens
ad soluendum per alienationem pecuniæ
alienæ: non est autem cum iniuria mutuatoris, quod mutuatarius fiat impotens ad
soluendum, per alienationem mutuati. Et
ratio est, quia mutuator liberè nullo cogente fecit
illũ
illum
dominũ
dominum
pecuniæ, dummodo se
obligaret ad
restituedũ
restituendum
, vnde poterit mutuatarius illas pecunias ludere vel donare. Ex
|
dictis colligitur, quid sit dicendum de vxore, de filijs, de tota familia, qui comedunt &
consumunt bona vsurarij; An teneantur ad
restitutionem vel non?
Dicẽdum
Dicendum
est enim,
quòd si vsurarius non reddatur impotens
ad restituendum per quotidianas expensas, & stipendia famulorum: non tenentur prorsus ad aliquam restitutionem. At
verò si fiat impotens ad restituendum, tunc
neque vxor neque filij, neque famuli possunt sustentari illis bonis per se loquendo:
aliàs tenebuntur ad restitutionem. Ratio
est manifesta, quoniam nemini licet alienam rem inuito domino attrectare: sed in
huiusmodi casu illi rem alienam inuito domino consumunt: ergo tenentur ad restitutionem, non secùs atque si cum latrone
de re furtiua communicarent. Dixi tamen
per se loquendo: quoniam per accidens ex
circunstantia, licitum erit vxori & filijs comedere de illis bonis ratione extremæ necessitatis, quia non habent aliundè quomodo sustententur. Sed consulendum erit filijs ætate prouectis: vt quærant sibi cibum
aliunde. Famuli etiam excusantur à quibusdam & à Caietano in verbo vsura, quando agunt rem mutuatarij, scilicet, admonendo hærum netam magnas vsuras exigat, vel etiam procurando pignora mutuatariorum. Sed profectò huiusmodi excusatio non est omnino sufficiens vt isti eripiantur ab omni restitutione. Primò quidem,
quoniam ad vsurarium ipsum spectat, si pignora illa accipit pro principali & vsuris,
ea seruare ne à tinea lædantur. Deinde. Illa
admonitio si non est efficax, nihil vtilitatis affert mutuatarijs, ergo nulla ratione excusabuntur famuli à restitutione alimentorum & stipendiorum, quando vsurarius
fit impotens ad restituendum. Quod si quis
dicat, quòd saltem quando admonitio est
efficax, excusabitur famulus à restitutione.
Respondetur, quòd excusabitur ex parte &
non ex toto: quoniam nihilominus sustentatur de vsuris, propter quod fit impotens
vsurarius ad soluendum. Vnde dicimus,
ꝙ
quod
famuli non excusabuntur simpliciter nisi
propter extremam necessitatem.
DVbitatur quartò; Vtrùm hæredes vsurarij teneantur ad omnia illius debita
persoluenda? In qua quæstione vnum certissimum est apud omnes, quòd hæredes
tenentur ad omnia debita vsurarij persoluenda, saltem secundùm vires & facultates hæreditarias. Probatur. Primò quidem,
quantùm ad ipsa bona per vsuram acquisita & obligata reali obligatione qualia sunt
vinea, vel domus: siquidem realis obligatio
est comes indiuidua ipsius rei apud quemcunque inueniatur. Deinde probatur quantum ad alia bona comparata pecunijs vsurarijs etiam iusto titulo. Quoniam omnia
illa erant obligata obligatione personali apud ipsum vsurarium; sed hæredes succedunt personæ vsurarij: ergo etiam succedunt in obligationem personalem si admittunt hæreditatem. Diximus autem saltem
secundùm facultates & vires hæreditarias:
quoniam si vsurarij debita excedant totam
hæreditatem: non tenebuntur hæredes in
foro conscientiæ ad soluendum illum excessum, etiam si non fecerit inuentarium.
Diximus in foro conscientiæ: quoniam in
foro exteriori est dubia res inter Iurisperitos, An hæredes qui non faciunt inuentarium teneantur ad omnia bona testatoris
persoluenda. Refert
Couarruuias libro. 3.
Variarum Resolutionum, capit. 3. numero. 8. Iurisperitos de hac re disserentes. Et
quanuis sit vera in foro exteriori sententia
affirmatiua: tamen in foro conscientiæ debet esse certa contraria sententia negatiua.
Et ratio est manifesta: quoniam hæredes
vsurarij non tenentur ad
restitutionẽ
restitutionem
ratione iniustę acceptionis; (supponimus enim
quòd non sunt cooperati ad vsuras extorquendas;) nec tenentur ratione rei acceptæ;
ergo non tenebuntur restituere vltra facultatem rei acceptæ quicquam. Cæterum ipsa lex ciuilis & iudices exequutores ipsius
legis, procedunt ex præsumptione iusta contra omnes hæredes, qui sine beneficio inuentarij clanculum adeunt hæreditatem
testatoris qui erat obligatus debitis: meritò enim præsumuntur quòd occultant
partem hæreditatis, ne persoluant omnia
debita. At verò in foro conscientiæ cessat omnis falsa præsumptio: quoniam ipse pœnitens narrat rei veritatem coram
Deo, ergo nulla ratione est obligandus
|
ad restitutionem in illo foro supra vires hæ
reditarias.
Difficultas autem est hic examinanda,
Vtrùm si hæredes vsurarij sint duo vel tres,
& aliquis eorum non vult soluere, aut certè soluit minimam partem: teneantur reliqui hæredes ad soluendum omnia debita insolidum? Videtur enim vera sententia
affirmatiua ex capit. tua nos. de vsuris. vbi
dicitur, quòd hæredes vsurariorum eadem
districtione sunt cogendi ad soluendas vsuras: qua vsurarij si viuerent cogerentur; sed
vsurarius cogeretur ad soluendas omnes
vsuras: ergo & hæredes. Secundò probatur. Hæres quilibet succedit loco testatoris:
sed testator tenebatur omnia debita persoluere, & omnia illius bona tenebantur
saltim obligatione personali: ergo hæres
quilibet tenebitur omnia debita persoluere, si non excedunt partem hæreditatis. Sed
dicet aliquis, quòd hæres non succedit in
totam hæreditatem sed in partem: ac proinde quòd non succedit in totam obligationem ad persoluenda omnia debita sed
in partem, pro rata & proportione ipsius
hæreditatis. Contra hoc est replica. Si ipse
vsurarius possideret solum vnum fundum,
quæ fuit pars in quam succedit hæres: teneretur ipse vsurarius olim soluere omnia
debita ex ipso fundo: ergo etiam si hæres
succedat solum in illum fundum: tenebitur ex ipso fundo persoluere omnia debita. Deinde, obligatio personalis quæ erat
in testatore, non videtur quòd minuatur,
sed potius quòd augeatur: quoniam multi sunt hæredes: sed ipse tenebatur ad omnia debita: ergo etiam singuli hæredes tenebuntur. Antecedens probatur, quoniam
singulorum hæredum bona,
etiā
etiam
quæ alias
habebat, videntur quòd maneant obligata
obligatione personali ad persoluenda debita personæ quam repræsentant.
Hanc difficultatem disputat Caietanus
in opusculo citato de vsuris, quæstione. 5.
vbi refert sententiam Iurisperitorum asserentium cum glossa in capit. tua nos, affirmatiuam partem, scilicet, quòd quilibet
hæres tenetur in solidum ad omnia debita vsurarij persoluenda. At vero ipse Caietanus & Magister Soto vbi supra tenent par
tem negatiuam: quam nos censemus certam in foro conscientiæ. Dicimus ergo,
ꝙ
quod
singuli hæredes tenentur pro rara hæreditatis ad soluenda debita testatoris. Probatur hæc sententia, primò quidem & principaliter, quoniam hæredes vsurarij non
tenentur ratione iniustæ acceptionis sed solum ratione rei acceptæ: sed singuli acceperunt duntaxat suas portiones: ergo tantum tenebuntur debita soluere pro rata portionis vniuscuiuslibet. Confirmatur. Quoniam in petitione hæreditatis, diuiditur inter hæredes simul ius ad exigenda debita,
quæ debebantur testatori, & similiter obligatio testatoris ad alia debita persoluenda,
sed singulis non contingit totum ius ad recuperandum sibi omnia debita: ergo neque
& competit singulis tota obligatio ad soluenda debita.
Probatur secundò. Hæres solùm tenetur
ratione obligationis personalis ipsius testatoris ad persoluenda debita: sed obligatio
personalis testatoris diuiditur per singulos
hæredes, iuxta singulas portiones hæreditarias: ergo iuxta illas tenebuntur soluere
debita. Probatur minor, quia singuli hæ
redes non succedunt repræsentantes totam
personam testatoris, sed partialiter, collectiuè vero repræsentant totam personam.
Et hoc patet, quando nepotes sunt hæredes alicuius testatoris: tunc enim repræsentant vnam personam condistinctam cum
auunculo filio testatoris. Ex hac doctrina facilè possumus dissoluere
argumẽta
argumenta
cōtraria
contraria
.
Ad primum argumentum ex capit. tua
nos, respondetur, quòd æqualitas districtionis comparanda est ad omnes hæredes collectiuè, non ad singulos.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd non singuli succedunt totaliter,
sed partialiter. Ad replicam respondetur,
quòd si testator non habebat alia bona præ
ter fundum, is qui hæreditauerit fundum,
tenebitur ad omnia soluenda: & si multi hæ
reditabunt fundum, tenebuntur secundùm
proportionem hæreditatis.
Ad tertium argumentum respondetur,
quòd obligatio testatoris non minuitur,
sed tota manet in ipsis hæredibus collectiuè sumptis.
DVbitatur quintò; Vtrùm vsurariorum
cooperatores & coadiutores, teneantur ad restitutionem vsurarum? De qua re
diximus supra quæst. 62. art. 7. vbi vniuersaliter definiuimus, quomodo teneantur ad restitutionem qui concurrunt ad iniustam
actionem. Ea ergo recolenda sunt pro præ
senti tractatu: quoniam vsuraria acceptio species est actionis iniustæ. Nihilominus specialiter animaduertendum est, quòd adiutores & cooperatores ad exercendas vsuras,
sunt in duplici differentia. Quidam enim
gerunt vicem & negotium vsurariorum:
quidam vero gerunt solum negotium
eorũ
eorum
qui recipiunt mutuum.
Sit ergo nobis prima conclusio. Qui cooperantur ad vsuras exercendas, gerentes negotium fœneratorum: tenentur ad restitutionem totius damni quod inde sequitur
mutuatario: etiam si inde nihil vtilitatis sibi
accesserit. Qui verò gerunt negotium tantum mutuatariorum, non tenentur ad aliquam restitutionem: imò neque
peccāt
peccant
magis
quā
quam
ipse mutuatarius: de quare dicemus
articulo sequenti. Exemplum primæ partis
conclusionis est, in illis qui discurrunt inquirentes mutuatarios qui ad vsuras mutuum
accipiant, & ipsi firmant pacta & conuentiones inter mutuatorem & mutuatarium. Est
etiam exemplum in ministris & famulis
vsurariorum, qui eorum nomine faciunt
contractus vsurarios: & quia illorum negotium gerunt, dicuntur communi vocabulo
agentes seu factores. In eadem classe computantur famuli, qui exigunt debita à mutuatarijs, habentes autoritatem ad cogendos illos
iuridicè ad vsuras persoluendas. Diximus
habentes autoritatem: quoniam si tantum
mitterentur ad petendum vsuras simpliciter, sicut simplex nuntius qui portat debita:
non tenerentur ad restitutionem. Idem dicendum est de alijs famulis qui custodiunt
pecunias vsurarias; isti enim non cooperantur ad peccatum vsuræ, quic quid alij scrupulosi nimis contra sentientes dicant.
Exemplum secundæ partis conclusionis
est in ipsis ministris etiam ipsius vsurarij,
quos precibus inducit mutuatarius, vt ipsi
petant ab vsurario sub vsuris. Ratio huius rei
est huiusmodi. Qui negotium gerunt fœne
ratorum, sunt vera causa moralis
cōtractus
contractus
vsurarij & iniustæ acceptionis; qui autem
negotium gerunt mutuatariorum non sunt
causa moralis iniustæ acceptionis, magis
quàm ipse mutuatarius qui patitur vsuras:
ergo illi priores & non isti secundi tenentur
restituere. Hinc faciemus gradum ad explicandum id quod in hac parte est difficilius,
scilicet, quando tabellio ipse tenebitur ad restitutionem, ex eo quòd facit scripturam
contractus vsurarij.
PRO cuius rei intelligentia notandum
est, quòd ipse tabellio in huiusmodi scriptura conficienda, dupliciter se potest habere. Vno modo fideliter explicando rem
ipsam, vt est à parte rei, v. g. si mutuator det
mutuò centum aureos & petat pro mutuo
& lucro quindecim, & ipse tabellio sic scribat de verbo ad verbum. Secundo modo potest se habere palliando vsuram, infideliter
exercens officium suum, v. g. si in eodem
casu posito fidem faciat tabellio ipse, scribendo quòd mutuatarius recipit quindecim
supra centum.
Sit secunda conclusio. Tabellio qui priori modo se habet, non tenetur ad aliquam restitutionem: imò
neq;
neque
peccat aliquod peccatum; qui verò secundo modo se habet, si
palliet vsuras in fauorem vsurarij: tenetur ad
restitutionem; si autem palliet in fauorem
mutuatarij: non tenetur ad restitutionem.
Probatur prima conclusionis pars.
Quoniā
quoniam
tabellio in tali casu facit fidem rei omnino
veræ, & nullam facit iniuriam tertio, ergo
neque peccat neque tenetur ad restitutionem. Et quidem quòd faciat fidem rei veræ, patet ex ipso casu: quod autem nullam
faciat iniuriam mutuatario: probatur. Quoniam mutuatarius per tale instrumentum
confectum à tabellione, non poterit compelli ad soluendas vsuras, imò si in iudicio
compareat huiusmodi instrumentum declarabitur nullus & irritus huiusmodi contractus, & vsurarius punietur grauiter. Deinde probatur eadem pars. Quia etiam si instrumentum illud compelleret
mutuatariũ
mutuatarium
ad soluendas vsuras: tamen ipse tabellio rogatus à mutuatario non faciebat illi iniuriam. Et confirmatur. Testes qui interfuerunt tali contractui, non tenentur ad vllam
|
omnino restitutionem, imò neque peccant
magis, quam si
vocarẽtur
vocarentur
vt essent testes cuiuslibet alterius criminis, sunt enim testes veritatis & nullo modo causa malitiæ, ergo
idem iudicium ferendum est de tabellione.
Secunda vero pars & tertia
cōclusionis
conclusionis
,
simul
probātur
probantur
ratione proportionali. Quoniam tabellio qui palliat vsuram in fauorem
vsurarij, est causa moralis, ratione
instrumẽ
ti
insturmenti
quod conficit ad hoc, quòd mutuatarius
compellatur in iudicio ad soluendas vsuras;
si autem conficiat in fauorem mutuatarij,
non est causa moralis, quòd mutuatarius cogatur in iudicio soluere vsuras, imò ipse mutuatarius suis precibus cogit illum vt faciat
instrumentum in fauorem illius, ergo nullam facit iniuriam. Hoc ipsum quod de tabellione dicimus, erit dicendum de testibus
qui inter sunt huiusmodi contractui palliato. Si enim se tenent ex parte vsurarij tenentur ad restitutionem; si autem se tenent
ex parte mutuatarij, ita vt nullo modo testificarentur, nisi ab illo rogati: non tenentur
ad restitutionem.
Sed est argumentum contra tertiam partem conclusionis. Ipse tabellio tenetur ex iustitia ratione officij, illud exercere fideliter,
perhibendo testimonium veritati & non
palliando mendacium: ergo cum palliat
cō
tractum
contractum
illum vsurarium, peccat contra iustitiam etiam si faciat id in fauorem mutuatarij: ac per
cōsequens
consequens
tenebitur ad aliquam
restitutionem. Et confirmatur. Quia ille saltim peccat contra religionem præstiti iuramenti de exercendo fideliter officio.
Respō
detur
Respondetur
quòd argumentum probat tabellionem peccare, non solum contra religionem
præstiti iuramenti peccatum periurij: sed
etiam contra fidelitatem quam tenentur seruare, ex pacto cum ipsamet republica facto.
Cæterùm non peccat contra ius mutuatarij
siquidem gerit potius negotium illius rogatus ab illo: & idcircò non tenetur ille ad aliquam restitutionem
faciẽdā
faciendam
. Quemadmodum neque tabellio qui scripturam falsam
præsentat in iudicio ad defensionem innocentis quem certo scit esse innocentem, sed
impetitur ab aduersario iniquo;
quāuis
quamuis
peccet contra religionem iuramenti & contra iustitiam debitam reipublicæ: tamen
non peccat contra ius iniqui aduersarij qui
insequitur innocentem, & idcircò non tenetur ad vllam restitutionem faciendam
particulari personæ: quanuis si respublica
damnificaretur ex huiusmodi falsis testimonijs: tenebitur ille tabellio ad restitutionem
faciendam reipublicæ. Et hoc probat argumentum efficaciter. Quæ autem diximus,
intelligenda sunt
quādo
quando
tabellio nouit apertè contractum esse vsurarium; quoniam si
ignoret vel dubitet an sit vsurarius contractus, vel
nō
non
, etiam si suspicetur esse
vsurariũ
vsurarium
:
tamen rogatus & ad instantiam vtriusque
partis conficiat instrumentum palliatiuum
vsuræ,
nullũ
nullum
est peccatum ex parte tabellionis. Et ratio est:
quoniā
quoniam
tabellio ratione officij tenetur præstare fidem suam postulatus
à ciuibus; & quoniam ista fides pedet in illo
casu à narratione partium
quādo
quando
ipse nescit
aliàs contrarium, tunc verè reddit
testimoniũ
testimonium
: eo vel maximè si ipse admoneat
vtrā
q́;
vtraque
partem ne forte pallient vsuram mendacio.
Cum igitur vtraque pars habeat certum ius
erga tabellionem, vt reddat
testimoniũ
testimonium
contractus quem illi faciunt: tenetur tabellio
etiam si dubitet esse vsurarium, exercere
suũ
suum
officium in fauorem ciuium, quoniam in
dubijs melior est conditio possidentis.
DVbitatur vltimò. An vsurarius
mẽtalis
mentalis
teneatur ad restitutionem. Ratio dubitandi est pro parte negatiua:
quoniā
quoniam
simoniacus mentalis
nō
non
tenetur ad
restitutionẽ
restitutionem
;
ergo
neq;
neque
vsurarius.
Antecedẽs
Antecedens
probatur ex
ca.
mādato
mandato
de simonia.
Cōsequẽtia
Consequentia
vero probatur:
quoniā
quoniam
proportionabiliter se
habẽt
habent
in
spiritualibus simonia & in
tẽporalibus
temporalibus
vsura.
Secũdo
Secundo
arguitur pro
eadẽ
eadem
parte. Restitutio
tantũ
tantum
debetur ratione damni quod
datũ
datum
est alteri; at vsurarius
mẽtalis
mentalis
nullum damnum dedit alteri, sicut neque homicida
mẽ
talis
mentalis
: ergo non tenetur quicquam restituere.
Sed in oppositum est,
ꝙ
quod
in
cap.
Cōsuluit
Consuluit
de vsuris dicitur, quòd vsurarius mentalis ad
ea quæ taliter sunt accepta restituenda in
animarum iudicio efficaciter est inducendus. Deinde nos supra ostendimus lucrum
vsurarium ita iure esse prohibitum, vt eius
dominiũ
dominium
nō
non
transferatur in
vsurariũ
vsurarium
, quod
si
trāsfertur
transfertur
secundũ
secundum
aliquorũ
aliquorum
opinionẽ
opinionem
:
tamẽ
tamen
trāsfertur
transfertur
cũ
cum
obligatione ad
restitutionẽ
restitutionem
.
|
Denique. Quicquid comparatur per iniustum contractum est lucrum iniustum &
obnoxium restitutioni: sed contractus ille
mutui est iniustus ratione mentis iniquæ:
ergo lucrum ex illo acceptum obnoxium
est restitutioni.
PRO decisione huius difficultatis, reuocanda sunt in memoria quæ diximus
supra artic. 1. huius quæst. circa
responsionẽ
responsionem
ad quartum argumentum de vsura mentali. Ex quibus colligamus hic, quòd ista dubitatio solum procedit de vsura mentali, secundùm quòd specialiter distinguitur à reliquis vitijs mentalibus, videlicet loquimur
de vsura mentali, secundùm quòd distinguitur ab vsura reali, in qua est pactum explicitum vel implicitum de lucro ratione
mutui: sed tamen in vsura mentali de qua
loquimur, recipitur pretium vltra sortem
ratione mutui: etiam si non præcesserit pactum aliquod.
Secundò notandum est, quòd
cōtractus
contractus
iste vsuræ mentalis tripliciter potest exerceri: primo modo, ita vt vtraque pars habeat
mentem vsurariam, alter recipiendi vsuram
ex mutuo, alter vero dandi: & hæc est perfecta & plena ratio vsuræ mentalis. Alijs vero
duobus modis exerceri potest iste contractus ex altera parte contrahentium. Sit ergo
secundus modus, quando mutuator habet
animum sincerum & candidum neque recipiendi aliquid ratione mutui ex obligatione ciuili: sed tantum ex gratitudine: at vero
ipse mutuatarius opinatur mutuatorem habuisse
animũ
animum
deprauatum & intendere obligare illum ad reddendum aliquid vltra sortem obligatione ciuili: &
cũ
cum
hac falsa opinione soluit aliquid vltra sortem. Tertius modus est, quando mutuator habet
animũ
animum
deprauatum,
intẽdens
intendens
obligare mutuatarium
ad soluendas vsuras: sed ipse mutuatarius
nō
non
intelligit talem animum, & nihilominus
reddit aliquid vltra
sortẽ
sortem
ex gratitudine &
beneuolentia.
HIS ita
cōstitutis
constitutis
, dicimus primò, quòd
illo primo modo mutuator certissime est
vsurarius mentalis (de quo loquimur) & tenetur ad restitutionem totius lucri & totius
damni, quod inde mutuatario est
sequutũ
sequtuum
:
& sic intelligitur cap. consuluit. citatum, &
hoc probant argumenta facta pro parte affirmatiua. At vero in secundo casu ipse mutuator nullam incurrit culpam: sed nihilominus tenebitur ad restitutionem illius lucri in
quātum
quantum
factus est ex illo ditior. Et ratio est,
quoniam ille solum tenetur ratione rei acceptæ, non ratione iniquæ acceptionis. Verum
est tamen,
ꝙ
quod
quandiu non intellexerit mutuatarium soluisse lucrum illud ex falsa præ
sumptione: excusabitur omnino à restitutione facienda. Hæc etiam sententia constituta
est apud omnes. In tertio vero casu aliquid
est certum apud omnes, scilicet, quòd mutuator quandiu in illa mala fide perseuerauerit, tenebitur ad restitutionem ratione conscientiæ erroneæ. Est autem controuersia,
An postquam mutuator notum habuerit
animum mutuatarij & nouerit illum dedisse lucrum vltra sortem ex mera gratitudine:
teneatur nihilominus restituere? Multi Iurisperiti quos citat Syluest. in verbo vsura. 6.
quæst. 3. & Sotus vbi sup. art. 4. tenent, quòd
ille mutuator manet obligatus nihilominus
ad restitutionem. At vero ipse Syluester &
Caietanus & Sotus tenent contrariam sententiam, quam etiam nos amplectimur. Et
probatur. Quoniam mutuatarius in illo tertio casu reuera transtulit dominium in mutuatorem absque vlla actione repetendi, sed
liberè ex gratitudine, ergo mutuator non tenebitur restituere cessante conscientia erronea. Antecedens probatur: quoniam mutuatarius non soluit aliquid vltra sortem ex obligatione ciuili, sed ex mera tantum gratitudine, ergo absolutè transtulit dominium. Et
confirmatur. Si quæ ratio est in illo casu lucri vsurarij, tota oritur ex præsumptione falsa, & conscientia erronea ipsius mutuatoris.
Hæc autem ratio est secundùm quid & diminuta,
neq;
neque
obligat realiter sed ratione conscientiæ erroneæ; ergo cessante conscientia
erronea nulla relinquitur obligatio. Est
exẽ
plum
exemplum
, si quis accepit rem propriam existimans esse alienam, proculdubio postquam
nouerit non esse alienam non tenebitur ad
aliquam restitutionem.
AD argumenta verò pro parte negatiua iam responsum est, quatenus procedunt contra ea quæ diximus esse constituta apud omnes.
Ad primum verò argumentum in particulari, quatenus procedit contra nostram
decisionem respondetur, quòd
nō
non
est præ
sentis loci disputare de illo antecedenti, an
simoniacus mentalis teneatur ad restitutionem; hoc enim pertinet ad
quæstionem
100. in art. 6. sunt enim variæ opiniones de
hac re. Nunc autem dicimus ad argumentum, transeat antecedens & negamus consequentiam; & ratio differentiæ est:
quoniā
quoniam
in mentali simonia, qui pretium soluit pro
re sacra spirituali, intendit illam emere. Hęc
est autem natura emptionis & venditionis:
quòd per huiusmodi contractum transferatur dominium, ac proinde simoniacus mentalis vult omnino transferre dominium pretij; At vero in vsura mentali, qui soluit vsuras
& redimit suam vexationem, neque intendit transferre pecuniarum dominium in fœ
neratorem, & idcirco ille fœnerator tenetur restituere, etiam si vsura fuerit mentalis.
Ad secundum argumentum respondetur, quod vsurarius purè mentalis, si illa dictio, pure, excludat tantum ipsum pactum
explicitum, vel implicitum, & non excludat receptionem pretij: profecto infert damnum, & sic loquimur hîc de vsurario purè
mẽtali
mentali
: quapropter ille tenebitur restituere.
Ad alia vero argumenta partis affirmatiuæ quatenus possunt militare contra decisionem nostram in tertio modo positam
respondetur, quòd caput illud.
Cōsuluit
Consuluit
, intelligendum est de vsurario mentali simpliciter, & secundum rem: non autem de vsurario mentali ex
cōscientia
conscientia
erronea. Ille enim
per accidens est vsurarius, neque tenetur realiter ad restitutionem: sed solum quia existimat se teneri. Quemadmodum viceuersa,
si quis per ignorantiam inuincibilem arbitratur se non teneri ad aliquam restitutionem,
excusabitur quidem à peccato si non restituat: & nihilominus dicemus, quòd ille realiter tenetur restituere.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd omnia iura quæ
reprobāt
reprobant
lucrum
vsurarium, efficiunt ipsos vsurarios incapaces & inhabiles dominij; sed intelligenda
sunt de lucro vsurario secundum rem & per
se: non de lucro quod non est
vsurariũ
vsurarium
, nisi
tantum in præsumptione accipientis
pretiũ
pretium
:
quapropter non est ille incapax dominij pecuniæ illius, vel illius rei quæ sibi datur ex
gratitudine mutuatarij: quanuis ipse putet
dari sibi ex obligatione ciuili ratione mutui.
Ad tertium argumentum respondetur
primò, quòd lucrum prout hîc accipitur, &
similiter ipse
cōtractus
contractus
per quem accipitur,
non habent in illo casu rationem
aliquā
aliquam
iniustitiæ à parte rei, sed duntaxat in æstimatione falsa
accipiẽtis
accipientis
lucrum: & idcirco cessanti falsitate illa æstimationis, non tenetur
ad restitutionem aliquam. Respondetur secundò, quòd lucrum illud non habet originem ab iniusto contractu secundum se & à
parte rei, sed potius ab ipsa libera voluntate
& gratitudine mutuatarij, quæ quidem sufficit transferre dominium: etiam si ipse recipiens ignoret titulum dominij, quoniam nihilominus habet voluntatem
interpretatiuā
interpretatiuam
recipiendi illud lucrum meliori titulo quo
potest. Hoc dixerim, quia nemo acquirit dominium contra voluntatem propriam,
etiā
etiam
si alter intendat transferre illud: sed merito
præsumitur ille qui habet animum
vsurariũ
vsurarium
recipiendi pretium, quòd multò
libẽtius
libentius
reciperet titulo gratitudinis.
Ex dictis potest colligi, quòd restitutio
in casu nostræ controuersiæ, non est
faciẽda
facienda
pauperibus. Et ratio est, quia
comparẽte
comparente
vero domino non est locus
faciẽdæ
faciendæ
restitutionis pauperibus: sed tunc solum est facienda
restitutio pauperibus, quando ipse verus dominus propter suam
culpā
culpam
meretur amittere dominium, & punitur lege pœnali, & priuatur dominio. At vero hîc neque ipse mutuatarius culpam commisit, neque leges puniunt huiusmodi contractus, qui sunt vsurarij per accidens ex falsa æstimatione
recipiẽ
tis
recipientis
pretium.
Denique in fine huius articuli obseruandum est, quòd quanuis dum non comparet verus dominus, liberum sit illi qui tenetur restitutionem facere, illam
incōsulto
inconsulto
episcopo facere, expendendo pecunias in
pios vsus: tamen in aliquo casu non
cōparenti
comparenti
vero domino,
nō
non
potest sine facultate episcopi &
cōsilio
consilio
restitutionem facere,
cōuertẽdo
conuertendo
pretiũ
pretium
in pios vsus: videlicet,
quādo
quando
est
vsurarium debitum realiter. Et ita definitur
in cap. quanquam, de vsuris lib. 6.