ΒΆ 2 Praeterea. Sicut dicitur extra, de vsuris, in illa + { Habetur in Decret. lib. 5. tit. 19. ca. Cum tu, & est 5. in ordine, in fine. } decretali, Cum tu, sicut asseris. Possessiones, quae de vsuris sunt comparatae, debent vendi, & ipsarum pretia his a quibus sunt extorta, restitui. Ergo eadem ratione quicquid aliud ex pecunia vsuraria acquiritur, debet restitui.