¶ 2 Præterea. Sicut dicitur extrà, de vsuris, in illa † { Habetur in Decret. lib. 5. tit. 19. ca. Cũ tu, & est 5. in ordine, in fine. } decretali, Cũ tu, sicut asseris. Possessiones, quæ de vsuris sunt comparatæ, debent vendi, & ipsarũ pretia his à quibus sunt extorta, restitui. Ergo eadem ratione quicquid aliud ex pecunia vsuraria acquiritur, debet restitui.