ARTICVLVS III. Vtrũ Vtrum quic quid de pecunia vsuraria quis lucratus fuerit, reddere teneatur.

Source
AD Tertium sic procedi
Quol. 3. ar. 19. & opusc. 67.
tur. Videtur quòd quicquid de pecunia vsuraria aliquis lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim Apostolus ad Roman. 11. Si radix sancta, & rami. Ergo eadem ratione si radix infecta, & rami. Sed radix fuit vsuraria. Ergo quicquid ex ea acquisitũ acquisitum est, est vsurarium. Ergo tenetur ad restitutionem illius.
¶ 2 Præterea. Sicut dicitur extrà, de vsuris, in illa
decretali, Cum tu, sicut asseris. Possessiones, quæ de vsuris sunt comparatæ, debent vendi, & ipsarũ ipsarum pretia his à quibus sunt extorta, restitui. Ergo eadem ratione quicquid aliud ex pecunia vsuraria acquiritur, debet restitui.
¶ 3 Præterea. Illud quod aliquis emit de pecunia vsuraria, debetur sibi ratione pecuniæ, quam dedit, Non ergo habet maius ius in re, quam acquisiuit, quàm in pecunia, quam dedit. Sed pecuniam vsurariam tenebatur restituere. Ergo & illud quod ex ea acquirit, tenetur restituere.
SED contra. Quilibet potest licitè tenere id quod legitimè acquisiuit. Sed id, quod acquiritur per pecuniam vsurariam, interdum legitimè acquiritur. Ergo licitè potest teneri.
RESPONDEO dicendum, quod sicut suprà dictum
Art. 1. huius quæst.
est, res quæ | dam sunt, quarum vsus est ipsa earum rerum consumptio, quæ non habent vsumfructum secundùm iura. Et ideo si talia fuerint per vsuram extorta, putà denarij, triticum, vinum, aut aliquid huiusmodi, non tenetur homo ad restituendũ restituendum , nisi id quod accepit: quia id, quod de tali re est acquisitum, non est fructus huiusmodi rei, sed humanæ industriæ: nisi fortè per detentionem talis rei alter sit damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc enim tenetur ad recompensationẽ recompensationem nocumẽti nocumenti . Quædam verò res sunt, quarum vsus non est earum consumptio, & talia habent vsum fructum, sicut domus & ager, & alia huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius, vel agrum per vsuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam fructus in de perceptos: quia sunt fructus rerum, quarum alius est dominus: & ideo ei debentur.
AD primum ergo dicendum, quod radix non solum habet rationẽ rationem materiæ sicut pecunia vsuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem causæ actiuæ, inquantum administrat nutrimentũ nutrimentum . Et ideo non est simile.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd possessiones, quæ de vsuris sunt cō paratæ comparatæ , non sunt eorum, quorum sunt vsuræ, sed illorum qui eas emerunt. Sunt tamẽ tamen obligatæ illis à quibus fuerunt vsuræ acceptæ: sicut & alia bona vsurarij. Et ideo non præ cipitur, quòd assignentur illæ possessiones his, à quibus fuerunt acceptæ vsuræ, quia fortè plus valent, quàm vsuræ, quas dederũt dederunt : sed præ cipitur quòd vendantur possessiones, & earum pretia restituantur, scilicet secundùm quantitatem vsuræ acceptæ.
AD tertium dicendum, quòd illud quod acquiritur de pecunia vsuraria debetur quidem acquirenti, non propter pecuniam vsurariā vsurariam datam, sicut propter causam instrumentalem, sed propter suam industriam, sicut propter causam principalẽ principalem . Et ideo plus iuris habet in re acquisita de pecunia vsuraria, quā quam in ipsa pecunia vsuraria.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Si res per vsuram extorta, fuerit vsu consumptibilis, non tenetur vsurarius ad aliquid amplius restituendum quàm acceperit, nisi fortè propter damnum emergens sequutum ex retentione rei alienæ.
Secunda conclusio. Si res per vsuram extorta, non sit vsu consumptibilis, quin potius est fructuosa, sicut domus aut vinea: tenebitur vsurarius ad restitutionem ipsorum fructuum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primò circa istum articulũ articulum , An mutuatarius quando soluit vsuras, transferat dominium ipsarum in talem vsurarium? ¶ Arguitur primò pro parte affirmatiua. Mutuatarius dat illas pecunias; sed homo per suam voluntatem & libertatem transfert dominium rerum suarum: ergo transfertur dominium. Confirmatur. Nam si mutuatarius iuret se transferre dominiũ dominium , verè transfert dominium: aliàs esset periurus, ergo etiam si non iuret transfert dominium per volũtatem voluntatem transferendi illud. Probatur consequentia: quoniam iuramentum ipsum non est titulus transferendi dominiũ dominium , sed ipsa voluntas transferendi quæ præsupponitur iuramento. Quòd si aliquis respondeat, in huiusmodi datione inueniri volun| tarium mixtum cum inuoluntario & propterea non sufficere ad translationem dominij. Contra.
Arguitur secundò. In his quæ vi metus ve causa fiunt transfertur nihilominus dominium; & tamen illic inuenitur voluntarium mixtum cum inuoluntario, ergo. Probatur maior, ex capit. Abbas de his quæ vi metus ve causa fiunt. vbi dicitur, quòd tales cō tractus contractus metus causa facti, sunt in irritum reuocandi; ergo antea validi erant, quanuis venirent reuocandi & rescindendi. Item confirmatur. Quoniam probabilis opinio est, quòd matrimonium contractum per metũ metum quantumlibet cadentem in virum constantem validum est, stādo stando in iure naturæ dumtaxat; si autem modò de facto non valet prouenit ex eo, quòd irritatur lege Ecclesiastica, ergo etiam contractus vsurarius validus erit ex voluntate vtriusque partis, quantũ libet quantumlibet ex parte mutuatarij sit aliqua vis. Confirmatur secundò. Quoniam in præsenti casu videtur omnino cessare vis & metus, sed solũ solum inuenitur necessitas ex parte ipsius mutuatarij; at vero necessitas quæ oritur ex parte ipsius contrahentis non solet irritare contractum, vt patet in eo qui egestate compulsus vendit rem suam, minori pretio, quàm secundum se alias valeat, & tamen illa venditio valida est. Hoc in tantum est verum, vt etiam matrimonium contractum timore mortis, validum sit, quando timor ille oritur ab intrinseca necessitate. Vt patet v. g. si quis ducat vxorem quia medici dicunt ei quia morietur, nisi accedat ad mulierem. Similiter si quis erat capite plectendus propter sua delicta & possit à morte eripi si ducat aliquam mulierem vxorem: nihilominus matrimonium erit validum, ergo pari ratione in nostro casu erit validus contractus vsurarius: ita vt transferatur dominium per traditionem vsurarũ vsurarum , siquidem vsurarius tradit, dumtaxat compulsus intrinseca necessitate.
Tertiò arguitur. Si mutuatarius non transferret dominium vsurarũ vsurarum in mutuatorem, sequeretur, quòd ipse vsurarius non posset emere agrum de illis pecunijs sibi traditis; Consequens est contra communem opinionem, imò videtur esse contra illud cap. cum tu. de vsuris, quod citat D. Thom. in 2. argumento, & ipse sentit in 2. & 3. argumento, quòd possessiones emptæ ab vsurario non sunt restituendæ ipsæ, quia vsurarius emit illas per industriam suam tanquàm per causam principalem, ita vt si rursus vendantur ad restitutionem vsurarum, possit manere vsurarius cum aliqua parte pretij quæ excedit pecuniam acceptam per vsuram. Sequela verò probatur. Quoniam si vsurarius non est dominus pecuniæ qua emit agrum, non transfert dominium illud in venditorem agri, ac per consequens non acquirit dominium agri, sed totus ager erit restituendus ei qui vendidit.
De hac difficultate versantur duæ solemnes opiniones, & ambæ verosimiles. Nam media quædam opinio quorundam, scilicet, asserentium, quòd rerum vsu consumptibilium dominium transfertur in vsurarium. Aliarum verò rerum quæ vsu non consumuntur dominium non transfertur in vsurarium, sed manet apud mutuatarium. Hæc opinio non est nobis probabilis, quia nulla bona ratione fulcitur. Prima igitur opinio extrema est, & habet pro se autores, glossam 14. quæst. 4. canone si quis vsuram, & Henricum Gandauensem quodlibeto 4. quæstione 27. & Scotum 4. dist. 27. quæst. 7. & Paludanum eadem distinctione & quæ stione. Adrianum in 4. vbi suprà. Imo asserit Adrianus quod D. Thom. fuit huius sententiæ in 4. dist. 15.
Pars negatiua expresse asseritur à D. Tho. in hoc articulo, tanquam res constitutissima apud omnes. Eandem sententiam tenet Alexan. Alensis. in 3. parte. quæst. 86. membr. 4. Altisiodor. in 3. parte quæstione de iustitia. D. Bonauen. in 4. distinctione. 15. Richardus de media Vila ibidem quæstio. 2. Ioannes de Maioris vbi suprà, quæstione 38. Ioannes de Medina vbi sup. quæst. de vsura restituenda ad argumentum principale. Eam sequitur Magister Soto vbi suprà quę stione. 1. articulo. 4. Caietanus elegantissime in opuscul. quod continet sex quæstiones de vsura. quæstione. 1.
Hæc pars negatiua est nobis multò probabilior quàm affirmatiua. Et probatur primò. Quia duæ sunt causæ transferendi dominium in alterum, vt latè ostendimus su| prà in præambulo quæst. 62. Altera est voluntas legislatoris, qui potest cum opus fuerit, etiam contradicente domino rei, transferre dominium illius in alterum, vt patet in lege de præscriptionibus bona fide. Altera est voluntas ipsius domini transferentis dominium rerum suarum in alterum. At verò in præsenti casu, neutra ratio transferendi dominium inuenitur; ergo non transfertur. Probatur minor. Quia nulla est lex quæ decernat, tale dominium transferri in vsurarium: imo leges reprobant huiusmodi cō tractus contractus . Quod autem non inueniatur voluntas mutuatarij; Probatur. Quoniam mutuatarius, quando soluit vsuras fœneratori, meritò præsumitur nolle dare nisi minimum quod potest; at verò si transfert dominium pecuniæ vsurariæ in mutuatorem, non dat minimum quod potest dare, sed potius maximum quod potest dare, scilicet rem & dominium rei. Probatur maior. Mutuatarius patitur iniuriam dum soluit vsuras: ergo præsumendus est velle pati minimam iniuriam; esset autem maior, si etiam dominium rei transferret cum ipsa re: ergo non est voluntas eius transferendi dominium, sed tantum dandi rem. Minor explicatur & probatur. Potest quis alteri tradere rem suam simplici & nuda traditione: quæ quidem traditio non transfert dominium, vt habetur in. l. Nunquàm nuda. ff. de acquirendo rerum dominio: & patet manifestè cum quis tradit alteri rem in depositũ depositum vel pignus; est enim necessarium ad hoc vt per traditionẽ traditionem transferatur dominium, quòd tradat aliquis rem suam intendens facere eam alterius aliquo titulo. v. g. donationis titulo, aut titulo iustitiæ contractus: sed mutuatarius solum tradit vsuras alteri, vt redimat vexationem suam, neque enim intendit donare neque intercedit aliquis contractus, ratione cuius teneatur aliquid vltra reddere. Habemus ergo quòd si mutuatarius intenderet transferre dominium, daret maximum quod potest dare cum ipsa re. Igitur meritò præ sumitur non intendere dare nisi rem ipsam eo modo quo res solet dari per nudam traditionem, quasi in deposito ipsius fœneratoris: vt redimat suam vexationem. Et confirmatur exemplo. Ille qui merces suas oborta tempestate proijcit in mare non abalienat à se dominium mercium, etiam si eas simpliciter voluntariè proijciat & secundum quid inuoluntariè; ergo nec mutuatarius etiam si simpliciter voluntariè tradat pecunias fœneratori, intendit abalienare à se dominium pecuniarum quas tradit.
Secundò probatur conclusio. Quia sequeretur ex opposita sententia, quòd vsurarius non teneretur simpliciter loquendo ad restituendum fructus rei fructuosæ per vsuram acquisitæ. Consequens est cōtra contra communẽ communem sententiā sententiam doctorũ doctorum : ergo. Probatur sequela. Res quælibet fructificat vero domino, sed res fructuosa per vsuram acquisita iuxta oppositam sententiam est vsurarij tanquam domini, ergo illi fructificat. At verò huic argumento dupliciter respondẽt respondent tenentes partem affirmatiuam. Primò quidem negant sequelam & aiunt, quòd ratione iniustæ acceptionis tenetur vsurarius restituere illos fructus, eo quòd res fructuosa transit in dominium vsurarij cum illo onere. Sed cō tra contra hanc solutionem est argumentum. Si detur quòd vsurarius est verus dominus illius rei, etiam si iniuste acceperit illam, iustè tamen possidet fructus rei propriæ, ergo non tenetur eos restituere: imo neque res ipsa si tradatur eius dominium vsurario, poterit transire cum illo onere: quoniam titulus iniustæ acceptionis non obligat ad restituendum nisi tantùm æquale quantum acceptum est. Et propterea respondent secundò, negando similiter sequelam propter aliam rationem, scilicet, quoniam ratione damni emergentis & lucri cessantis ipsi mutuatario, dum mutuator accepit inique rem fructuosam; tenetur etiam ad restitutionem fructuum. Sed contra hanc solutionem adhuc est replica. Sequeretur saltim, quòd vsurarius non teneretur ad restitutionem fructuum rei fructuosæ, quatenus sunt in actu perfecti: sed solùm secundùm quòd erant in potentia. Probatur sequela. Quia nemo patitur detrimentum nisi in rebus proprijs; sed fructus non erant ipsius mutuatarij nisi quatenus erant tantum in potentia: ergo non totos fructus, sed eos qui in potentia erant debet restituere: | qui quidem erunt multo minoris valoris. Deinde si dominus agri non erat fructus percepturus eo quòd non habebat animum colendi agrum, at verò vsurarius diligenter colit agrum, non tenebitur tunc hoc titulo dā ni damni emergentis vel lucri cessantis restituere fructus illos. Consequens tamen falsum est, & contra communem sententiam. Tenetur enim restituere omnes fructus, deductis expensis, ergo signum certissimum est, quòd dominium rei fructuosæ manet apud mutuatarium. Est etiam alia instantia contra hanc solutionem: sint duo latrones vel fures, quorum vterque accipiat rem fructuosam, & alter statim eam perdidit. Alter vero coluit & nutriuit, & fructum accepit. Tunc si postea isti velint satisfacere restituẽ do restituendo , certissimum est, quòd ille qui destruxit vel perdidit rem illam, non tenetur restituere fructus eius, nisi tantùm quatenus erant in potentia. Alter verò omnes fructus, quos habuerit in actu, etiam si sint multi, debet restituere, deductis inde expensis. Cuius differentiæ ratio non est alia, nisi quia dominium illarum rerum non transit in latronem: sed manet apud antiquum dominum, ergo etiā etiam dominium rei fructuosæ manet apud mutuatarium qui soluit vsuras: siquidem debentur vsuræ datæ mutuatori & omnes fructus rei in actu, non alio titulo nisi ratione rei propriæ. ex prædicta doctrina patet responsio ad argumenta.
Ad primum quòd voluntaria illa traditio vsurarij non trāsfert transfert dominium, quia est nulla translatio dominij. Ad confirmationẽ confirmationem respondetur, quòd nos in præsenti tantùm loquimur de vsuraria solutione secundùm illud quod illi per se coniunctum est. Cæterùm si mutuatarius causa religionis iuramẽ ti iuramenti , ne esset periurus, voluit adhibere nouam voluntatem, per quam transferret dominium; hoc certè per accidens coniungitur cum solutione vsuraria: de qua locuti sumus. Nota tamen quòd propter religionem iuramenti, & in fauorem illius qui patitur iniuriam, multi contractus & promissiones decernuntur valere in vtroque iure: si apponitur iuramentum: qui tamen non valerẽt valerent nisi apponeretur iuramentum. Et ratio est: quia potest contingere, quòd ille qui promittit vel facit contractum patiatur aliquod maius damnum nisi iuret, quòd promissio erit valida vel etiam ipse contractus. Vnde in fauorem illius est, ne pro tunc sit periurus, quòd valeant tales contractus & promissiones: etiam si aliàs non valerent, non apposito iuramento. Quod si tale iuramẽtum iuramentum per vim vel iniuriam fuerit extortum, reliquum est remedium quòd petat postea à Prælato relaxationem iuramenti: & tunc poterit etiam apud iudicem sæcularem petere, quòd rescindantur & irritentur contractus & promissiones.
Ad secundum argumentum ex cap. Abbas. respondetur perinde valere in illo loco in irritum reuocari tales dationes, ac si diceret irritas declarari: non quia validæ fuerint. Ad primam confirmationem ex similitudine matrimonij. Respondetur pro nunc, idẽ idem esse iudicium in vtroque casu. Etenim si mutuatarius velit suæ pecuniæ dominiũ dominium transferre, transferet reuera, stando in solo iure naturæ. Si autem non velit expresse transferre dominium, non transferet: quanuis tradat voluntariè pecuniam vsurario, quia vt iam diximus, merito præsumitur velle tradere minimum quod potest, dum iniuriam patitur: & ita dicimus de matrimonio: quòd quidquid exterius fingat ipse vir, dum dicit se ducere vxorem, si tamen intus non habeat consensum transferendi dominium sui corporis, non est validum matrimoniũ matrimonium , stando in solo iure naturæ. Quod si habuerit consensum transferendi dominium sui corporis, validum erit matrimonium quantumlibet consensus ille fuerit extortus per metum cadentem in virum constantem, stando in solo iure naturæ. At verò nunc de facto nullum est tale matrimonium: quia iure Canonico irritatur talis contractus. Imo etiam si iuramento confirmaretur, non esset validus talis contractus matrimonialis de præsenti. Et ratio huius est. Quia vinculum matrimonij est indissolubile. Vnde si semel valeret non poterat postea in irritum reuocari: sicut alij contractus reuocantur. Et ideo ius Canonicum permittit in tali casu periurium iurantis in fauorem matrimonij. Quia sequerentur maxima incommoda si matrimonia non essent spontanea. Ad secundam confir| mationem respondetur. Quòd est maxima differentia inter solutionem vsurarum ex parte mutuatarij soluentis illas, & inter venditionem propter necessitatem vendentis. Etenim solutionem vsurarum antecedit non solum necessitas ex parte mutuatarij, sed etiam iniuria ex parte mutuatoris nolentis mutuare sine fœnore. Et idcirco quia ex iniuria non nascitur ius, non acquirit dominium vsurarum ipse fœnerator. Cæterum quando quis vendit res suas coactus propria necessitate, nulla antecedit iniuria ex parte ipsius emptoris.
Ad tertium vt respondeamus, oportet prius breuiter dissoluere difficultatem controuersam inter doctores, an contractus qui fiunt vsuraria pecunia sint validi vel non?
Respōdetur Respondetur : & sit prima cōclusio conclusio . Si vsurarius emat illa pecunia aliquam possessionem. v. g. vineam: talis contractus est validus, ita vt vsurarius acquirat dominium vineæ & transferat dominium pecuniæ in vẽ ditorem venditorem vineæ.
Hæc conclusio videtur definita in cap. Cum tu. de vsuris. Vbi præcipit Pontifex possessiones emptas vsuraria pecunia vendi & pretium earum restitui illi à quo prius pecuniam acceperat. At verò si contractus ille emptionis & venditionis esset nullus ipso iure, declararet Pontifex esse irritum contractum: & quòd res reduceretur in primum statum ante contractum emptionis. Habemus ergo quòd primus ille contractus non est rescindendus: acquisiuit ergo dominium vsurarius vineæ. Secundo probatur. Qui habet aliàs vnde restituat, proculdubio potest alienare pecuniam per vsuram acquisitam: sed qui possidet vineam quam emit pecunia vsuraria, habet sufficienter vnde restituat, scilicet ex ipsomet pretio vineæ quam emit (supponimus enim quòd res empta est facile iterum vendibilis,) ergo potuit ille alienare pecuniam vsurariam, & transferre dominium eius in alterum. Sed quia potest aliquis dicere, quòd hoc fit inuito domino; Respondetur, quòd non est inuitus rationabiliter. Et probatur. Quoniam per talem emptionem non tantùm non effi citur impotens ad soluendum, sed magis potens: quoniam ipsa vinea manet obligata ad soluendas vsuras, & est firmior obligatio vineæ, quàm pecuniarum, quæ facilius dispensantur. Cùm ergo sit commodum mutuatarij, quòd vsurarius fiat potentior ad soluendum, non debet irritari contractus ille emptionis: maximè in iniuriā iniuriam tertij, scilicet, venditoris vineæ: cui erat commodum vendere vineam suam, iuxta regulam illam, quòd mihi prodest, & tibi non nocet, tenêris facere. Imo vero possessio quā quam emit vsurarius non tantum seipsam, sed etiā etiam suis fructibus facit potentiorem vsurarium ad restituendum vsuras: ergo non est aliqua ratio sufficiens, quare vsurarius non acquirat dominium vineæ & transferat dominiũ dominium pecuniæ.
Secunda conclusio. Si vsurarius alienet res quaslibet vsu consumptibiles, scilicet, pecuniam vinum & similia, habeat tamẽ tamen aliàs vnde possit restituere: talis contractus quicumque ille sit onerosus vel gratuitus est validus: quoniam res vsu consumptibiles per vsuram acquisitæ non necessarium est, vt eædem restituantur in indiuiduo, sed satis est si restituantur eædem secundum speciem & qualitatem æqualem, ergo qui habet aliàs vnde possit restituere, non est factus inhabilis ad donandum & ludendum, &c.
Tertia conclusio. Si vsurarius alienet res vsu consumptibiles, donando illas vel quolibet alio modo & non habet aliàs vnde restituat, tales actiones sunt inualidæ. Probatur, quia talis alienatio est rei alienæ, rationabiliter inuito domino.
Quarta conclusio. Si vsurarius alienet res quæ non sunt vsu consumptibiles, v. g. domum quam per vsuras extorsit, talis contractus est irritus ipso facto & iure, etiam si habeat aliàs vnde restituat. Probatur. Quia talis res est aliena & est restituenda eadem in indiuiduo, ergo talis trāslatio translatio est nulla. Iam verò ad tertium patet per hanc doctrinam. Etenim quando per emptionem redditur impotens vsurarius ad restituendum: talis emptio facta pecunia vsuraria irrita est. Sed quia cōmuniter communiter per emptionẽ emptionem & vẽditionẽ venditionem non reditur impotẽs impotens | vsurarius ad soluendum: præsumuntur validi huiusmodi contractus, quamdiu non constat, quòd est factus impotens.
DVbitatur secundò circa primam conclusionem D. Thom. vtrum sit vera? Arguitur quòd teneatur vsurarius plus restituere quam accepit, etiam si res sit vsu consumptibilis, quando inde aliquod lucrum comparatur. Possessor malæ fidei qui ex aliena re factus est ditior, tenetur restituere non solum rem, sed etiam omne illud in quo factus est ditior; sed aliquando contingit, quòd vsurarius de re vsu consumptibili per vsuram acquisita factus sit ditior: ergo tenebitur lucrum illud restituere. Maior ostensa est à nobis suprà in quæst. 62. minor verò experimento constat.
Sed respondebit aliquis huic argumẽto argumento , quòd illud lucrum quòd reportat vsurarius ex tali re vsu consumptibili, respondet diligentiæ & debetur industriæ illius tāquam tanquam causæ principali: non autem ipsi rei consumptibili vsu, & ita videtur respondere D. Tho. in solutione ad tertium.
Sed contra hanc solutionem replicatur. Esto ita quòd vsurarius per vsuram extorserit frumentum eo tempore, quo viliori pretio æstimabatur: si tamen reseruauit illud tempore quo maiori pretio æstimabatur vendendum: tunc iste fœnerator tenebitur restituere mutuatario, qui est dominus frumenti, totum illum excessum pretij quanuis per industriam fœneratoris acquisitum fuerit lucrum illud, ergo similis ratio erit de pecunia per vsuram acquisita. Sed respondebit aliquis quòd illa restitutio minoris pretij debet fieri ratione damni emergẽtis emergentis : quia mutuatarius poterat seruare frumentum illud in illud tempus quo cariùs erat valiturum. At ista respōsio responsio friuola est. Etenim tenebitur vsurarius restituere illum excessum maioris pretij, siue mutuatarius esset seruaturus frumentum siue non. Titulus verò damni emergentis non habet locum nisi quando pars læsa reuera minus habuit, quā quam debuit habere. Confirmatur exemplo. Qui furatur frumentum & vendit illud alio tempore quo cariùs valet, tenebitur restituere illud pretium, ergo etiam vsurarius. Patet consequentia: quia vsurarius non est magis dominus frumenti, quàm fur. Deinde probatur. Esto ita quòd vsurarius acceperit pro vsuris à mutuatario certam monetam auream; & postea rex siue respublica augeat pretium illius monetæ tunc vsurarius non satisfaciet restituendo pretium illius monetæ quantum æstimabatur tempore quo accepit illam; sed tenebitur restituere tot aureos quot accepit. In oppositum videtur esse conclusio D. Thom. & eius ratio. Deinde est alia ratio. Si vsurarius accepit pro vsuris frumentum, & illud seminauit; non tenebitur restituere fructus illius, deductis expensis, ergo vera est conclusio D. Tho.
PRO decisione huius difficultatis ponimus conclusionem bimembrem. Pretium totum rei etiam vsu consumptibilis, quæ per vsuram extorta est, tenetur vsurarius restituere, quātumlibet quantumlibet sit maius quàm cùm accepit rem ipsam. Neque tamen propterea dicẽdus dicendus est restituere amplius quàm accepit, etiam si multum creuerit pretium. Priorem partem huius conclusionis probāt probant argumenta facta priori loco contra conclusionem D. Thomæ.
Sed pro intelligentia secundæ partis notandum est, esse differentiam inter pretium rei ex vna parte, & inter fructus rei siue id quod acquiritur ex re illa. Etenim pretium rei moraliter loquendo non distinguitur à re illa cuius pretium est: vnde quando restituimus pretium rei, censemus restitutam esse rem ipsam. Huius ratio est: quoniam res quæ veniunt in commutationes humanas, solum æstimantur secundùm quòd sunt vtiles & commodæ humanis vsibus, quod quidem pretio æstimatur. Cæterùm illud quod re ipsa postea acquiritur, moraliter loquendo distinguitur ab ipsa re: sicut effectus & causa; si res quidem fuerit fructuosa distinguitur ab ipsa re fructus, sicut à causa principali: si vero sit vsu consumptibilis, distinguitur tanquàm à causa minus principali. Et idcirco D. Thom. in 2. conclusione, non fuit contentus asserere, rem fructuosam debere restitui mutuatario: sed adiecit simul cum fructibus, vt insinuaret distinctionem inter fructus & rem fructuosam. Similiter in prima conclusione voluit, quòd lucrum quod acquiritur ex re vsu consumptibili non resti| tuatur, etiam si res ipsa vsu consumptibilis sit restituenda: insinuans similiter distinctionem lucrũ lucrum inter illud & rem. At vero pretiũ pretium cuiuslibet rei, siue consumptibilis vsu, siue fructuosæ: semper computandum est cum re ipsa, ac si non distingueretur ab illa.
Notandum est secundo, quòd licet res vsu consumptibilis in hoc distinguatur à fructuosa, quòd res vsu consumptibilis per se quidem & vt sic, est sterilis omnino, fit tamen per accidens fructuosa ratione industriæ negotiantis; at vero è ex contrario res fructuosa secundum se talis est, per accidens autem & minus principaliter requirit aliquā aliquam industriam. Nihilominus in hoc omnes istæ res conueniunt, quòd secundum se sunt pretio æstimabiles: quoniam secũdum secundum se omnes afferunt commoditatem & vtilitatem humanæ vitæ. Itaque æstimatio in pretio sequitur naturam rei etiam vsu consumptibilis vbique & semper; requiritur autem tanquam conditio sine qua non, ipsa conseruatio & aliqualis industria hominis: quoniam aliàs non staret talis natura rei. Est simile ad explicandam hanc doctrinam. Potentia quàm habet frumentum ad fructificandum, est naturalis ipsi; at vero hæc potẽ tia potentia etiam remota, non erit in frumento: nisi sit qui illud conseruet. Causa vero principalis huius potentiæ, est ipsummet frumentũ frumentum , cuius est propria passio: & idcircò diximus in superioribus pro illa potentia remota non posse accipi pretium aliquod: quia erat annexa ipsi tritico absq; absque aliqua industria possessoris ipsius. Ex hac doctrina patet intelligentia secundæ conclusionis & solutio argumentorum quæ cōtra contra illam facta sunt. Etenim ad recipiendum pretium quod pro re etiam vsu consumptibili datur, non opus est industria ipsius recipientis, sed tantum est conditio sine qua non conseruaretur ipsa res, quæ secũdum secundum se est pretio æstimabilis. Hoc ipsum magis patet in materia secundi argumenti: quoniam ad maiorem æstimationem monetæ quæ à Principe magis valet & pluris æstimatur: non opus est aliqua industria ipsius habentis; Quapropter totam illam monetam tenetur restituere quā quam per vsuram accepit. Cæterùm ad lucri faciẽ dum faciendum aliquid cum ipsa pecunia, vel cum re vsu consumptibili: requiritur industria habent istanquàm causa princip alis. Ex prædicta doctrina etiam sequitur, quomodo faciẽ da facienda sit restitutio in duobus casibus, & similibus. Primus casus est, quando aliquis per vsuras extorsit obligationem temporalem ad aliquam commoditatem vsurarij, v. g. si extorsit obligationem ad colendum agrum ipsius vsurarij. Alter casus est, si extorsit obligationem ad obtinẽdum obtinendum aliquod officium ab ipso Rege, v. g. Præturam aut tabellionatum, obligando mutuatarium vt conferat huiusmodi officia efficaciter. Dicimus ergo, quòd in priori casu solum tenetur vsurarius restituere pretium in quo æstimatur illa obligatio colẽdi colendi agrum; at vero fructus qui ex huiusmodi cultura producti sunt, non tenebitur restituere: quoniam illi fructus producuntur ex agro proprio ipsius vsurarij, v. g. ex vinea tanquam ex causa principali. Sed rogat aliquis meritò. Quid si vsurarius seminauit agrum proprium tritico alieno per vsuram acquisito; nunquid etiā etiam fructus tenetur restituere? Videtur enim quòd sic: quia causa principalis illorum fructuum est semen alienum, ager enim non concurrit efficiẽter efficienter ad fructificandum, ergo saltem bonā bonam partem fructuum debet restituere domino tritici. Respōdetur Respondetur . Nihilominus, quòd vsurarius non tenetur restituere nisi tantum ipsum quod accepit: nisi forte ratione damni emergentis; quia mutuatarius paratus erat seminare illud triticum & non habebat aliud quod seminaret. Ratio est: quia vt iam diximus in superioribus, potentia proxima tritici ad fructificandum, si materialiter consideretur: non habet à seipso, sed per humanā humanam industriam & agriculturā agriculturam : & hoc est quod pretio æstimatur apud omnes vltra triticũ triticum . Nam potentia illa quam diximus esse remotam, non habet pretium distinctum à pretio tritici. Vnde ad obiectionem respondetur, quòd quanuis physicè loquẽdo loquendo , principalior causa fructificandi est triticum cum sua virtute seminali: tamen moraliter loquẽ do loquendo non est causa principalis, quoniam consideramus valorem rerum & commoditatem; & quia in tritico non distinguimus valorem virtutis fructificatiuæ à valore ipsius tritici: ideò diximus, quòd moraliter loquẽ | p. 617 do loqu endo non est causa principalis illorum fructuum triticum, sed agricultura & ipse ager qui fructificat domino. In altero vero casu oportet distinguere; si enim qui se obligauit ad obtinendum officium illud, erat quidam tertius, qui quidem se obligauit, ad faciendam certam quandam diligentiam, & illam adhibuit: tenebitur vsurarius illi restituere quantum æstimabitur illa diligentia. Cæterùm si officium collatum est vsurario à Principe propter illius merita: non tenebitur pro officio quicquam restituere. At vero si Rex ipse erat mutuatarius, & ratione mutui obligauit se ad conferendum officium vsurario & contulit: tunc vsurarius quamdiu exercet officium, non tenebitur restituere pretium taxatũ taxatum pro operis ipsius officij: tenebitur autem renuntiare officio in manibus ipsius principis. Ratio omnium istorum est eadem; quoniam illa quæ diximus quòd vsurarius non tenetur restituere, debentur sibi vel propter sua merita, vel propter suum laborem. Sed obijciet aliquis contra. Quia ille vsurarius non erat verus officialis, quando accipit officium à Rege ratione mutui; ergo non habebat titulum accipiendi stipendia taxata veris officialibus. Est exẽ plum exemplum in nostra schola. Si quis non magister obtineret cathedram quam dicunt proprietatis, & non esset verus Magister; non haberet titulum percipiendi fructus taxatos Magistro proprietatis; ergo neque tabellio poterit percipere stipendia taxata vero tabellioni. Respondetur distinguendo de stipendijs taxatis v. g. tabellionibus, sunt enim quæ dam stipendia honorifica pro dignitate officij: alia vero sunt stipendia mercenaria purè pro labore operum. De primis stipendijs certum nobis est, quòd qui non habet verum titulum non potest illa percipere & ideo tenetur ea restituere. At verò secundi generis stipendia non tenetur restituere: quoniam illa respondent labori vtili communitati, vnde idcircò in casu posito in obiectione, ille qui non habet verum gradum magisterij, non tenebitur restituere totum stipendium: sed poterit aliquid sibi retinere pro labore vtili communitati. Et idem censendum est de illo qui habet beneficium curatum, & tamen non est verè parochus, propter aliquod impedimentum, v. g. illegitimitatis; poterit enim retinere partem aliquotam correspondentem officio ministrantis: sicut si ille esset substitutus veri parochi. Nam ipsam et ecclesia, quamdiu est communis error populi putantis illum esse verum parochum, concedit illi facultatem substituti. Alia vero stipendia maiora quæ correspondent dignitati officij nemo poterit percipere, nisi habeat verum gradum vel verum titulum requisitum ad tale officium.
DVbitatur tertiò. Vtrum omnia vsurarij bona sint obnoxia restitutioni? Pro cuius intelligentia aduertendum est, quod bona vsurarij sunt in triplici differentia. Alia quidem per vsuras extorta, alia verò pecunijs vsurarijs comparata: alia denique quæ iusto titulo possidet, quale est patrimonium & alia bona contractu iusto acquisita. Dubitamus ergo, vtrum omnia huiusmodi bona pariter sint obligata ad restituendum vsuras mutuatario. Videtur vera pars negatiua, quoniam bona obligata alteri, nemo potest per contractum validum alienare; sed vsurarius potest per contractum validum plurima bona ex prædictis alienare, imò etiam aliquando bona per vsuram extorta, non solum vsu consumptibilia sed etiam bona fructuosa quæ comparauit pecunijs vsurarijs: ergo non omnia bona sunt restitutioni obnoxia.
In oppositũ oppositum est, quòd ipsemet vsurarius personaliter est obligatus ad restituendas vsuras mutuatario; ergo omnia bona illius sunt obligata. Hanc quæstionem celebrem inter Iuristas & Theologos disputat egregiè Caietanus in opusculo de vsuris citato, & refert varias sententias Iurisperitorum & eas conciliat. Item Magister Soto eandem disputat quæstionem lib. 6. de iusti. quæst. 1. art. 4. in responsione ad argumenta.
PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Omnia in vniuersum vsurarij bona, sunt obligata restitutioni vsurarum. Probatur primò, argumento in oppositum facto. Deinde probatur. Quoniam mutuatarius habet ius ad repetendum ab vsurario vsuras quas accepit; hoc autem ius executioni mandatur à iudicibus in quibus| libet bonis vsurarij, ergo omnia illius bona sunt obligata tali restitutioni. Et cōfirmatur confirmatur . Quoniā Quoniam alij creditores habent ius ad quæ libet bona debẽtiũ debentium , ergo & mutuatarius habet ius ad quælibet bona vsurarij. Probatur consequentia: quoniam mutuatarius non est peioris conditionis, quàm alij creditores, neque vsurarius est melioris conditionis, quàm alij debitores. Et denique. Omnia bona furis siue latronis, sunt obligata restitutioni, ergo omnia bona vsurarij. Hæc conclusio asseritur expresse à D. Tho. in solutione ad secundum argumentum. Verumtamen quia non est eadem ratio obligationis in omnibus bonis, aduertendum est: quòd est duplex obligatio; quædam dicitur obligatio realis: alia vero personalis. Realis quidem obligatio oritur ex ipsa re, & inde solet refundi in personam quæ est domina illius rei. Item huiusmodi obligatio perpetua est quæ perpetuo comitatur rem ipsam vbicũ que vbicumque fit, id circò dicitur realis obligatio. Personalis vero obligatio ortum habet ex ipsa persona & in illa est immediatè: quanuis inde refundatur in ipsas res & in bona illius personæ; & talis obligatio deriuata, non comitatur perpetuo rem, sed personam, & illa defuncta comitatur aliam personam quæ loco illius succedit in bona ipsius: ita sanè vt personalis obligatio non transeat in emptorem, transeat vero in hæredem: quoniam emptor non succedit loco personæ venditoris, hæres vero succedit loco defuncti.
Hoc supposito sit secunda conclusio. Bona vsurarij pecunijs vsurarijs comparata, aut quolibet alio titulo iuste possessa, v. g. ex patrimonio vel donatione habita, obligata sunt ad restitutionem faciendam mutuatario, obligatione personali non obligatione reali. Probatur: quoniam res quælibet solum est obligata obligatione reali vero domino, vel de voluntate veri domini, sed huiusmodi bona non sunt mutuatarij tanquàm domini, vt iam ostendimus supra, sed potius sunt vsurarij: ergo tantum obligatione personali obligata sunt. Confirmatur. Si huiusmodi bona sint res fructuosæ & non vsu consumptibiles, fructificant ipsi vsurario, non autem mu tuatario; ergo non habent obligationem realem.
Tertia conclusio. Res per vsuras acquisita quæ non est consumptibilis vsu, obligata est obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Probatur ex opposita ratione, quoniam res quælibet obligata obligatione reali ea est, quæ vero domino fructificat si fructuosa est; sed dominium talium rerum manet semper apud mutuatarium & illi fructificant: ergo obligatæ sunt obligatione reali.
Quarta conclusio. Res per vsuram acquisita vsu consumptibilis, non est obligata obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Probatur primo, quoniā quoniam obligatio realis semper comitatur rem ipsam vbicumque sit; sed si vsurarius rem vsu consumptibilem alienet à se transfert aliquando dominium illius & fit libera ab huiusmodi obligatione: ergo non obligabatur obligatione reali. Maior constat apud omnes, ex discrimine supra posito inter obligationem realem & personalem: minor autem probatur: quoniam si vsurarius pecunijs vsurarijs emat agrum, transfert dominium pecuniarum in venditorem & manent liberæ pecuniæ ab omni obligatione restitutionis faciendæ mutuatario. Cōfirmatur Confirmatur . Quoniam realis obligatio differt à personali, quòd realis transit in emptorem; sed in emptorem rerum cōsumptibilium consumptibilium non transit obligatio aliqua cum ipsis rebus: ergo illa non erat obligatio realis. Secundo probatur, res vsu consumptibiles per vsuram acquisitæ non sunt necessariò eædem restituendæ, sed sufficit quòd aliæ similes & eiusdem valoris & pretij restituantur; at vero realis obligatio sequitur semper eandem rem in indiuiduo non autem in specie: ergo. Maior ab omnibus acceptatur, minor explicatur. Si vsurarius per vsuras accipit agrum quem postea sterilem reddit, tunc etiam si habeat alium agrum eiusdem speciei & pretij, non transit realis obligatio ab illo agro sterili ad agrum proprium quem antea habebat.
Confirmatur. Si vsurarius pecuniam per vsuram acquisitam accumulet cum alia pecunia simili, vel etiam triticum per vsu| ram acquisitum conijciat in horreum in quo habebat copiam proprij frumenti, tunc in tali casu non est cur magis dicamus, has pecunias indiuiduas, vel hoc singulare triticum obligari reali obligatione ad restitutionem faciendam mutuatario: quàm illas pecunias & illud hordeũ hordeum quod antea habebat, imo verò in tali casu ita iudicandum est de obligatione ad restitutionem, atque si consumpsisset pecunias & triticum: vnde omnia illa bona manent obligata obligatione personali. Hæc quarta conclusio, videtur esse contra Caietanum opusculo citato de vsura. quæstione. 4. qui vniuersaliter asserit omnia bona per vsuras arquisita obligari obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Minor etiā etiam probatur, nam Soto vbi suprà disputans hanc difficultatem, nullam mentionẽ mentionem facit de rebus vsu consumptibilibus.
Cæterùm pro sententia Caietani & contra nostram quartam conclusionem facit ratio adducta pro tertia conclusione, scilicet, res quælibet obligata est obligatione reali vero domino; sed res etiam per vsuram acquisitæ vsu consumptibiles non sunt vsurarij tanquam domini, sed sunt mutuatarij, vt iam ostendimus non transferri dominium illarum rerum, ergo falsa est nostra conclusio. Respondetur quòd reuera illa ratio pro tertia conclusione quæ est Caietani non est sufficiens nisi addatur illi, quòd talis res sit obligata eadem numero restitutioni faciendæ; imo verò idcircò habet locum illa ratio in rebus quæ non consumuntur vsu: quoniam illæ in indiuiduo sunt obligatæ restitutioni vero domino faciendæ: deficit autem in rebus vsu consumptibilibus etiam si non sint cōsumptæ consumptæ : quoniam tales res non sunt necessariò eædem numero restituendæ.
Ad argumentũ argumentum vero factũ factum in principio dubij pro parte negatiua ex dictis patet responsio: etenim res quæ vsu non consumuntur non possunt alienari illa ratione, & propterea diximus: non esse obligatas obligatione reali, si sint extortæ per vsuram. At vero res vsu consumptibiles possunt alienari aliquando, & idcircò asserimus, eas obligari obligatione tantum per sonali. Quod si aliquis obijciat. Quid igitur prodest asserere, quòd non transfertur dominium huiusmodi rerum in vsurarium; siquidem non sunt obligatæ magis obligatione reali quam si transferretur dominium in vsurarium? Quemadmodum pecuniæ quas accipit mutuatarius non sunt obligatæ obligatione reali, quin potius mutuatarius est dominus illarum, ergo nulla differentia est inter pecunias, quas accipit vsurarius, & pecunias quas accipit mutuatarius quantum ad obligationem restituendi realem vel personalem: sed solum est differentia, quòd vsurarius tenetur ratione iniustæ acceptionis, mutuatarius vero tenetur ex vi contractus mutui. Respondetur nihilominus, quòd multum prodest in fauorem mutuatarij, quòd non transferatur dominium pecuniarum quas per vsuras accipit vsurarius: etenim si per alienationem huiusmodi rerum vsu consumptibilium, fiat impotens vsurarius ad restituendum: talis alienatio non valet, quoniam in tali euentu huiusmodi bona succedunt in locum rerum quæ obligantur obligatione reali, & contractus qui fit cum huiusmodi bonis non est validus; esset autem validus si similis contractus fieret à mutuatario de pecunia mutuata: quoniam mutuator fecit eum dominum pecuniæ, & non manet obligatus nisi obligatione personali tantùm: qua propter contractus facti à mutuatario de illa mutuata pecunia non fiunt cum iniuria tertij, scilicet mutuatoris: & ideo validi sunt, etiam si fiat impotens mutuatarius ipse ad soluendum mutuatum. Contractus verò facti ab vsurario de huiusmodi rebus non sunt validi: quoniam fit impotens ad soluendum. Et ratio est, quia vsurarius non est factus dominus pecuniæ vsurariæ, vnde cum iniuria domini est, quòd ille fiat impotens ad soluendum per alienationem pecuniæ alienæ: non est autem cum iniuria mutuatoris, quod mutuatarius fiat impotens ad soluendum, per alienationem mutuati. Et ratio est, quia mutuator liberè nullo cogente fecit illũ illum dominũ dominum pecuniæ, dummodo se obligaret ad restituedũ restituendum , vnde poterit mutuatarius illas pecunias ludere vel donare. Ex | dictis colligitur, quid sit dicendum de vxore, de filijs, de tota familia, qui comedunt & consumunt bona vsurarij; An teneantur ad restitutionem vel non? Dicẽdum Dicendum est enim, quòd si vsurarius non reddatur impotens ad restituendum per quotidianas expensas, & stipendia famulorum: non tenentur prorsus ad aliquam restitutionem. At verò si fiat impotens ad restituendum, tunc neque vxor neque filij, neque famuli possunt sustentari illis bonis per se loquendo: aliàs tenebuntur ad restitutionem. Ratio est manifesta, quoniam nemini licet alienam rem inuito domino attrectare: sed in huiusmodi casu illi rem alienam inuito domino consumunt: ergo tenentur ad restitutionem, non secùs atque si cum latrone de re furtiua communicarent. Dixi tamen per se loquendo: quoniam per accidens ex circunstantia, licitum erit vxori & filijs comedere de illis bonis ratione extremæ necessitatis, quia non habent aliundè quomodo sustententur. Sed consulendum erit filijs ætate prouectis: vt quærant sibi cibum aliunde. Famuli etiam excusantur à quibusdam & à Caietano in verbo vsura, quando agunt rem mutuatarij, scilicet, admonendo hærum netam magnas vsuras exigat, vel etiam procurando pignora mutuatariorum. Sed profectò huiusmodi excusatio non est omnino sufficiens vt isti eripiantur ab omni restitutione. Primò quidem, quoniam ad vsurarium ipsum spectat, si pignora illa accipit pro principali & vsuris, ea seruare ne à tinea lædantur. Deinde. Illa admonitio si non est efficax, nihil vtilitatis affert mutuatarijs, ergo nulla ratione excusabuntur famuli à restitutione alimentorum & stipendiorum, quando vsurarius fit impotens ad restituendum. Quod si quis dicat, quòd saltem quando admonitio est efficax, excusabitur famulus à restitutione. Respondetur, quòd excusabitur ex parte & non ex toto: quoniam nihilominus sustentatur de vsuris, propter quod fit impotens vsurarius ad soluendum. Vnde dicimus, quod famuli non excusabuntur simpliciter nisi propter extremam necessitatem.
DVbitatur quartò; Vtrùm hæredes vsurarij teneantur ad omnia illius debita persoluenda? In qua quæstione vnum certissimum est apud omnes, quòd hæredes tenentur ad omnia debita vsurarij persoluenda, saltem secundùm vires & facultates hæreditarias. Probatur. Primò quidem, quantùm ad ipsa bona per vsuram acquisita & obligata reali obligatione qualia sunt vinea, vel domus: siquidem realis obligatio est comes indiuidua ipsius rei apud quemcunque inueniatur. Deinde probatur quantum ad alia bona comparata pecunijs vsurarijs etiam iusto titulo. Quoniam omnia illa erant obligata obligatione personali apud ipsum vsurarium; sed hæredes succedunt personæ vsurarij: ergo etiam succedunt in obligationem personalem si admittunt hæreditatem. Diximus autem saltem secundùm facultates & vires hæreditarias: quoniam si vsurarij debita excedant totam hæreditatem: non tenebuntur hæredes in foro conscientiæ ad soluendum illum excessum, etiam si non fecerit inuentarium. Diximus in foro conscientiæ: quoniam in foro exteriori est dubia res inter Iurisperitos, An hæredes qui non faciunt inuentarium teneantur ad omnia bona testatoris persoluenda. Refert Couarruuias libro. 3. Variarum Resolutionum, capit. 3. numero. 8. Iurisperitos de hac re disserentes. Et quanuis sit vera in foro exteriori sententia affirmatiua: tamen in foro conscientiæ debet esse certa contraria sententia negatiua. Et ratio est manifesta: quoniam hæredes vsurarij non tenentur ad restitutionẽ restitutionem ratione iniustę acceptionis; (supponimus enim quòd non sunt cooperati ad vsuras extorquendas;) nec tenentur ratione rei acceptæ; ergo non tenebuntur restituere vltra facultatem rei acceptæ quicquam. Cæterum ipsa lex ciuilis & iudices exequutores ipsius legis, procedunt ex præsumptione iusta contra omnes hæredes, qui sine beneficio inuentarij clanculum adeunt hæreditatem testatoris qui erat obligatus debitis: meritò enim præsumuntur quòd occultant partem hæreditatis, ne persoluant omnia debita. At verò in foro conscientiæ cessat omnis falsa præsumptio: quoniam ipse pœnitens narrat rei veritatem coram Deo, ergo nulla ratione est obligandus | ad restitutionem in illo foro supra vires hæ reditarias.
Difficultas autem est hic examinanda, Vtrùm si hæredes vsurarij sint duo vel tres, & aliquis eorum non vult soluere, aut certè soluit minimam partem: teneantur reliqui hæredes ad soluendum omnia debita insolidum? Videtur enim vera sententia affirmatiua ex capit. tua nos. de vsuris. vbi dicitur, quòd hæredes vsurariorum eadem districtione sunt cogendi ad soluendas vsuras: qua vsurarij si viuerent cogerentur; sed vsurarius cogeretur ad soluendas omnes vsuras: ergo & hæredes. Secundò probatur. Hæres quilibet succedit loco testatoris: sed testator tenebatur omnia debita persoluere, & omnia illius bona tenebantur saltim obligatione personali: ergo hæres quilibet tenebitur omnia debita persoluere, si non excedunt partem hæreditatis. Sed dicet aliquis, quòd hæres non succedit in totam hæreditatem sed in partem: ac proinde quòd non succedit in totam obligationem ad persoluenda omnia debita sed in partem, pro rata & proportione ipsius hæreditatis. Contra hoc est replica. Si ipse vsurarius possideret solum vnum fundum, quæ fuit pars in quam succedit hæres: teneretur ipse vsurarius olim soluere omnia debita ex ipso fundo: ergo etiam si hæres succedat solum in illum fundum: tenebitur ex ipso fundo persoluere omnia debita. Deinde, obligatio personalis quæ erat in testatore, non videtur quòd minuatur, sed potius quòd augeatur: quoniam multi sunt hæredes: sed ipse tenebatur ad omnia debita: ergo etiam singuli hæredes tenebuntur. Antecedens probatur, quoniam singulorum hæredum bona, etiā etiam quæ alias habebat, videntur quòd maneant obligata obligatione personali ad persoluenda debita personæ quam repræsentant.
Hanc difficultatem disputat Caietanus in opusculo citato de vsuris, quæstione. 5. vbi refert sententiam Iurisperitorum asserentium cum glossa in capit. tua nos, affirmatiuam partem, scilicet, quòd quilibet hæres tenetur in solidum ad omnia debita vsurarij persoluenda. At vero ipse Caietanus & Magister Soto vbi supra tenent par tem negatiuam: quam nos censemus certam in foro conscientiæ. Dicimus ergo, quod singuli hæredes tenentur pro rara hæreditatis ad soluenda debita testatoris. Probatur hæc sententia, primò quidem & principaliter, quoniam hæredes vsurarij non tenentur ratione iniustæ acceptionis sed solum ratione rei acceptæ: sed singuli acceperunt duntaxat suas portiones: ergo tantum tenebuntur debita soluere pro rata portionis vniuscuiuslibet. Confirmatur. Quoniam in petitione hæreditatis, diuiditur inter hæredes simul ius ad exigenda debita, quæ debebantur testatori, & similiter obligatio testatoris ad alia debita persoluenda, sed singulis non contingit totum ius ad recuperandum sibi omnia debita: ergo neque & competit singulis tota obligatio ad soluenda debita.
Probatur secundò. Hæres solùm tenetur ratione obligationis personalis ipsius testatoris ad persoluenda debita: sed obligatio personalis testatoris diuiditur per singulos hæredes, iuxta singulas portiones hæreditarias: ergo iuxta illas tenebuntur soluere debita. Probatur minor, quia singuli hæ redes non succedunt repræsentantes totam personam testatoris, sed partialiter, collectiuè vero repræsentant totam personam. Et hoc patet, quando nepotes sunt hæredes alicuius testatoris: tunc enim repræsentant vnam personam condistinctam cum auunculo filio testatoris. Ex hac doctrina facilè possumus dissoluere argumẽta argumenta cōtraria contraria .
Ad primum argumentum ex capit. tua nos, respondetur, quòd æqualitas districtionis comparanda est ad omnes hæredes collectiuè, non ad singulos.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd non singuli succedunt totaliter, sed partialiter. Ad replicam respondetur, quòd si testator non habebat alia bona præ ter fundum, is qui hæreditauerit fundum, tenebitur ad omnia soluenda: & si multi hæ reditabunt fundum, tenebuntur secundùm proportionem hæreditatis.
Ad tertium argumentum respondetur, quòd obligatio testatoris non minuitur, sed tota manet in ipsis hæredibus collectiuè sumptis.
DVbitatur quintò; Vtrùm vsurariorum cooperatores & coadiutores, teneantur ad restitutionem vsurarum? De qua re diximus supra quæst. 62. art. 7. vbi vniuersaliter definiuimus, quomodo teneantur ad restitutionem qui concurrunt ad iniustam actionem. Ea ergo recolenda sunt pro præ senti tractatu: quoniam vsuraria acceptio species est actionis iniustæ. Nihilominus specialiter animaduertendum est, quòd adiutores & cooperatores ad exercendas vsuras, sunt in duplici differentia. Quidam enim gerunt vicem & negotium vsurariorum: quidam vero gerunt solum negotium eorũ eorum qui recipiunt mutuum.
Sit ergo nobis prima conclusio. Qui cooperantur ad vsuras exercendas, gerentes negotium fœneratorum: tenentur ad restitutionem totius damni quod inde sequitur mutuatario: etiam si inde nihil vtilitatis sibi accesserit. Qui verò gerunt negotium tantum mutuatariorum, non tenentur ad aliquam restitutionem: imò neque peccāt peccant magis quā quam ipse mutuatarius: de quare dicemus articulo sequenti. Exemplum primæ partis conclusionis est, in illis qui discurrunt inquirentes mutuatarios qui ad vsuras mutuum accipiant, & ipsi firmant pacta & conuentiones inter mutuatorem & mutuatarium. Est etiam exemplum in ministris & famulis vsurariorum, qui eorum nomine faciunt contractus vsurarios: & quia illorum negotium gerunt, dicuntur communi vocabulo agentes seu factores. In eadem classe computantur famuli, qui exigunt debita à mutuatarijs, habentes autoritatem ad cogendos illos iuridicè ad vsuras persoluendas. Diximus habentes autoritatem: quoniam si tantum mitterentur ad petendum vsuras simpliciter, sicut simplex nuntius qui portat debita: non tenerentur ad restitutionem. Idem dicendum est de alijs famulis qui custodiunt pecunias vsurarias; isti enim non cooperantur ad peccatum vsuræ, quic quid alij scrupulosi nimis contra sentientes dicant.
Exemplum secundæ partis conclusionis est in ipsis ministris etiam ipsius vsurarij, quos precibus inducit mutuatarius, vt ipsi petant ab vsurario sub vsuris. Ratio huius rei est huiusmodi. Qui negotium gerunt fœne ratorum, sunt vera causa moralis cōtractus contractus vsurarij & iniustæ acceptionis; qui autem negotium gerunt mutuatariorum non sunt causa moralis iniustæ acceptionis, magis quàm ipse mutuatarius qui patitur vsuras: ergo illi priores & non isti secundi tenentur restituere. Hinc faciemus gradum ad explicandum id quod in hac parte est difficilius, scilicet, quando tabellio ipse tenebitur ad restitutionem, ex eo quòd facit scripturam contractus vsurarij.
PRO cuius rei intelligentia notandum est, quòd ipse tabellio in huiusmodi scriptura conficienda, dupliciter se potest habere. Vno modo fideliter explicando rem ipsam, vt est à parte rei, v. g. si mutuator det mutuò centum aureos & petat pro mutuo & lucro quindecim, & ipse tabellio sic scribat de verbo ad verbum. Secundo modo potest se habere palliando vsuram, infideliter exercens officium suum, v. g. si in eodem casu posito fidem faciat tabellio ipse, scribendo quòd mutuatarius recipit quindecim supra centum.
Sit secunda conclusio. Tabellio qui priori modo se habet, non tenetur ad aliquam restitutionem: imò neq; neque peccat aliquod peccatum; qui verò secundo modo se habet, si palliet vsuras in fauorem vsurarij: tenetur ad restitutionem; si autem palliet in fauorem mutuatarij: non tenetur ad restitutionem. Probatur prima conclusionis pars. Quoniā quoniam tabellio in tali casu facit fidem rei omnino veræ, & nullam facit iniuriam tertio, ergo neque peccat neque tenetur ad restitutionem. Et quidem quòd faciat fidem rei veræ, patet ex ipso casu: quod autem nullam faciat iniuriam mutuatario: probatur. Quoniam mutuatarius per tale instrumentum confectum à tabellione, non poterit compelli ad soluendas vsuras, imò si in iudicio compareat huiusmodi instrumentum declarabitur nullus & irritus huiusmodi contractus, & vsurarius punietur grauiter. Deinde probatur eadem pars. Quia etiam si instrumentum illud compelleret mutuatariũ mutuatarium ad soluendas vsuras: tamen ipse tabellio rogatus à mutuatario non faciebat illi iniuriam. Et confirmatur. Testes qui interfuerunt tali contractui, non tenentur ad vllam | omnino restitutionem, imò neque peccant magis, quam si vocarẽtur vocarentur vt essent testes cuiuslibet alterius criminis, sunt enim testes veritatis & nullo modo causa malitiæ, ergo idem iudicium ferendum est de tabellione.
Secunda vero pars & tertia cōclusionis conclusionis , simul probātur probantur ratione proportionali. Quoniam tabellio qui palliat vsuram in fauorem vsurarij, est causa moralis, ratione instrumẽ ti insturmenti quod conficit ad hoc, quòd mutuatarius compellatur in iudicio ad soluendas vsuras; si autem conficiat in fauorem mutuatarij, non est causa moralis, quòd mutuatarius cogatur in iudicio soluere vsuras, imò ipse mutuatarius suis precibus cogit illum vt faciat instrumentum in fauorem illius, ergo nullam facit iniuriam. Hoc ipsum quod de tabellione dicimus, erit dicendum de testibus qui inter sunt huiusmodi contractui palliato. Si enim se tenent ex parte vsurarij tenentur ad restitutionem; si autem se tenent ex parte mutuatarij, ita vt nullo modo testificarentur, nisi ab illo rogati: non tenentur ad restitutionem.
Sed est argumentum contra tertiam partem conclusionis. Ipse tabellio tenetur ex iustitia ratione officij, illud exercere fideliter, perhibendo testimonium veritati & non palliando mendacium: ergo cum palliat cō tractum contractum illum vsurarium, peccat contra iustitiam etiam si faciat id in fauorem mutuatarij: ac per cōsequens consequens tenebitur ad aliquam restitutionem. Et confirmatur. Quia ille saltim peccat contra religionem præstiti iuramenti de exercendo fideliter officio. Respō detur Respondetur quòd argumentum probat tabellionem peccare, non solum contra religionem præstiti iuramenti peccatum periurij: sed etiam contra fidelitatem quam tenentur seruare, ex pacto cum ipsamet republica facto. Cæterùm non peccat contra ius mutuatarij siquidem gerit potius negotium illius rogatus ab illo: & idcircò non tenetur ille ad aliquam restitutionem faciẽdā faciendam . Quemadmodum neque tabellio qui scripturam falsam præsentat in iudicio ad defensionem innocentis quem certo scit esse innocentem, sed impetitur ab aduersario iniquo; quāuis quamuis peccet contra religionem iuramenti & contra iustitiam debitam reipublicæ: tamen non peccat contra ius iniqui aduersarij qui insequitur innocentem, & idcircò non tenetur ad vllam restitutionem faciendam particulari personæ: quanuis si respublica damnificaretur ex huiusmodi falsis testimonijs: tenebitur ille tabellio ad restitutionem faciendam reipublicæ. Et hoc probat argumentum efficaciter. Quæ autem diximus, intelligenda sunt quādo quando tabellio nouit apertè contractum esse vsurarium; quoniam si ignoret vel dubitet an sit vsurarius contractus, vel non , etiam si suspicetur esse vsurariũ vsurarium : tamen rogatus & ad instantiam vtriusque partis conficiat instrumentum palliatiuum vsuræ, nullũ nullum est peccatum ex parte tabellionis. Et ratio est: quoniā quoniam tabellio ratione officij tenetur præstare fidem suam postulatus à ciuibus; & quoniam ista fides pedet in illo casu à narratione partium quādo quando ipse nescit aliàs contrarium, tunc verè reddit testimoniũ testimonium : eo vel maximè si ipse admoneat vtrā q́; vtraque partem ne forte pallient vsuram mendacio. Cum igitur vtraque pars habeat certum ius erga tabellionem, vt reddat testimoniũ testimonium contractus quem illi faciunt: tenetur tabellio etiam si dubitet esse vsurarium, exercere suũ suum officium in fauorem ciuium, quoniam in dubijs melior est conditio possidentis.
DVbitatur vltimò. An vsurarius mẽtalis mentalis teneatur ad restitutionem. Ratio dubitandi est pro parte negatiua: quoniā quoniam simoniacus mentalis non tenetur ad restitutionẽ restitutionem ; ergo neq; neque vsurarius. Antecedẽs Antecedens probatur ex ca. mādato mandato de simonia. Cōsequẽtia Consequentia vero probatur: quoniā quoniam proportionabiliter se habẽt habent in spiritualibus simonia & in tẽporalibus temporalibus vsura.
Secũdo Secundo arguitur pro eadẽ eadem parte. Restitutio tantũ tantum debetur ratione damni quod datũ datum est alteri; at vsurarius mẽtalis mentalis nullum damnum dedit alteri, sicut neque homicida mẽ talis mentalis : ergo non tenetur quicquam restituere.
Sed in oppositum est, quod in cap. Cōsuluit Consuluit de vsuris dicitur, quòd vsurarius mentalis ad ea quæ taliter sunt accepta restituenda in animarum iudicio efficaciter est inducendus. Deinde nos supra ostendimus lucrum vsurarium ita iure esse prohibitum, vt eius dominiũ dominium non transferatur in vsurariũ vsurarium , quod si trāsfertur transfertur secundũ secundum aliquorũ aliquorum opinionẽ opinionem : tamẽ tamen trāsfertur transfertur cum obligatione ad restitutionẽ restitutionem . | Denique. Quicquid comparatur per iniustum contractum est lucrum iniustum & obnoxium restitutioni: sed contractus ille mutui est iniustus ratione mentis iniquæ: ergo lucrum ex illo acceptum obnoxium est restitutioni.
PRO decisione huius difficultatis, reuocanda sunt in memoria quæ diximus supra artic. 1. huius quæst. circa responsionẽ responsionem ad quartum argumentum de vsura mentali. Ex quibus colligamus hic, quòd ista dubitatio solum procedit de vsura mentali, secundùm quòd specialiter distinguitur à reliquis vitijs mentalibus, videlicet loquimur de vsura mentali, secundùm quòd distinguitur ab vsura reali, in qua est pactum explicitum vel implicitum de lucro ratione mutui: sed tamen in vsura mentali de qua loquimur, recipitur pretium vltra sortem ratione mutui: etiam si non præcesserit pactum aliquod.
Secundò notandum est, quòd cōtractus contractus iste vsuræ mentalis tripliciter potest exerceri: primo modo, ita vt vtraque pars habeat mentem vsurariam, alter recipiendi vsuram ex mutuo, alter vero dandi: & hæc est perfecta & plena ratio vsuræ mentalis. Alijs vero duobus modis exerceri potest iste contractus ex altera parte contrahentium. Sit ergo secundus modus, quando mutuator habet animum sincerum & candidum neque recipiendi aliquid ratione mutui ex obligatione ciuili: sed tantum ex gratitudine: at vero ipse mutuatarius opinatur mutuatorem habuisse animũ animum deprauatum & intendere obligare illum ad reddendum aliquid vltra sortem obligatione ciuili: & cum hac falsa opinione soluit aliquid vltra sortem. Tertius modus est, quando mutuator habet animũ animum deprauatum, intẽdens intendens obligare mutuatarium ad soluendas vsuras: sed ipse mutuatarius non intelligit talem animum, & nihilominus reddit aliquid vltra sortẽ sortem ex gratitudine & beneuolentia.
HIS ita cōstitutis constitutis , dicimus primò, quòd illo primo modo mutuator certissime est vsurarius mentalis (de quo loquimur) & tenetur ad restitutionem totius lucri & totius damni, quod inde mutuatario est sequutũ sequtuum : & sic intelligitur cap. consuluit. citatum, & hoc probant argumenta facta pro parte affirmatiua. At vero in secundo casu ipse mutuator nullam incurrit culpam: sed nihilominus tenebitur ad restitutionem illius lucri in quātum quantum factus est ex illo ditior. Et ratio est, quoniam ille solum tenetur ratione rei acceptæ, non ratione iniquæ acceptionis. Verum est tamen, quod quandiu non intellexerit mutuatarium soluisse lucrum illud ex falsa præ sumptione: excusabitur omnino à restitutione facienda. Hæc etiam sententia constituta est apud omnes. In tertio vero casu aliquid est certum apud omnes, scilicet, quòd mutuator quandiu in illa mala fide perseuerauerit, tenebitur ad restitutionem ratione conscientiæ erroneæ. Est autem controuersia, An postquam mutuator notum habuerit animum mutuatarij & nouerit illum dedisse lucrum vltra sortem ex mera gratitudine: teneatur nihilominus restituere? Multi Iurisperiti quos citat Syluest. in verbo vsura. 6. quæst. 3. & Sotus vbi sup. art. 4. tenent, quòd ille mutuator manet obligatus nihilominus ad restitutionem. At vero ipse Syluester & Caietanus & Sotus tenent contrariam sententiam, quam etiam nos amplectimur. Et probatur. Quoniam mutuatarius in illo tertio casu reuera transtulit dominium in mutuatorem absque vlla actione repetendi, sed liberè ex gratitudine, ergo mutuator non tenebitur restituere cessante conscientia erronea. Antecedens probatur: quoniam mutuatarius non soluit aliquid vltra sortem ex obligatione ciuili, sed ex mera tantum gratitudine, ergo absolutè transtulit dominium. Et confirmatur. Si quæ ratio est in illo casu lucri vsurarij, tota oritur ex præsumptione falsa, & conscientia erronea ipsius mutuatoris. Hæc autem ratio est secundùm quid & diminuta, neq; neque obligat realiter sed ratione conscientiæ erroneæ; ergo cessante conscientia erronea nulla relinquitur obligatio. Est exẽ plum exemplum , si quis accepit rem propriam existimans esse alienam, proculdubio postquam nouerit non esse alienam non tenebitur ad aliquam restitutionem.
AD argumenta verò pro parte negatiua iam responsum est, quatenus procedunt contra ea quæ diximus esse constituta apud omnes.
Ad primum verò argumentum in particulari, quatenus procedit contra nostram decisionem respondetur, quòd non est præ sentis loci disputare de illo antecedenti, an simoniacus mentalis teneatur ad restitutionem; hoc enim pertinet ad quæstionem 100. in art. 6. sunt enim variæ opiniones de hac re. Nunc autem dicimus ad argumentum, transeat antecedens & negamus consequentiam; & ratio differentiæ est: quoniā quoniam in mentali simonia, qui pretium soluit pro re sacra spirituali, intendit illam emere. Hęc est autem natura emptionis & venditionis: quòd per huiusmodi contractum transferatur dominium, ac proinde simoniacus mentalis vult omnino transferre dominium pretij; At vero in vsura mentali, qui soluit vsuras & redimit suam vexationem, neque intendit transferre pecuniarum dominium in fœ neratorem, & idcirco ille fœnerator tenetur restituere, etiam si vsura fuerit mentalis.
Ad secundum argumentum respondetur, quod vsurarius purè mentalis, si illa dictio, pure, excludat tantum ipsum pactum explicitum, vel implicitum, & non excludat receptionem pretij: profecto infert damnum, & sic loquimur hîc de vsurario purè mẽtali mentali : quapropter ille tenebitur restituere.
Ad alia vero argumenta partis affirmatiuæ quatenus possunt militare contra decisionem nostram in tertio modo positam respondetur, quòd caput illud. Cōsuluit Consuluit , intelligendum est de vsurario mentali simpliciter, & secundum rem: non autem de vsurario mentali ex cōscientia conscientia erronea. Ille enim per accidens est vsurarius, neque tenetur realiter ad restitutionem: sed solum quia existimat se teneri. Quemadmodum viceuersa, si quis per ignorantiam inuincibilem arbitratur se non teneri ad aliquam restitutionem, excusabitur quidem à peccato si non restituat: & nihilominus dicemus, quòd ille realiter tenetur restituere.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd omnia iura quæ reprobāt reprobant lucrum vsurarium, efficiunt ipsos vsurarios incapaces & inhabiles dominij; sed intelligenda sunt de lucro vsurario secundum rem & per se: non de lucro quod non est vsurariũ vsurarium , nisi tantum in præsumptione accipientis pretiũ pretium : quapropter non est ille incapax dominij pecuniæ illius, vel illius rei quæ sibi datur ex gratitudine mutuatarij: quanuis ipse putet dari sibi ex obligatione ciuili ratione mutui.
Ad tertium argumentum respondetur primò, quòd lucrum prout hîc accipitur, & similiter ipse cōtractus contractus per quem accipitur, non habent in illo casu rationem aliquā aliquam iniustitiæ à parte rei, sed duntaxat in æstimatione falsa accipiẽtis accipientis lucrum: & idcirco cessanti falsitate illa æstimationis, non tenetur ad restitutionem aliquam. Respondetur secundò, quòd lucrum illud non habet originem ab iniusto contractu secundum se & à parte rei, sed potius ab ipsa libera voluntate & gratitudine mutuatarij, quæ quidem sufficit transferre dominium: etiam si ipse recipiens ignoret titulum dominij, quoniam nihilominus habet voluntatem interpretatiuā interpretatiuam recipiendi illud lucrum meliori titulo quo potest. Hoc dixerim, quia nemo acquirit dominium contra voluntatem propriam, etiā etiam si alter intendat transferre illud: sed merito præsumitur ille qui habet animum vsurariũ vsurarium recipiendi pretium, quòd multò libẽtius libentius reciperet titulo gratitudinis.
Ex dictis potest colligi, quòd restitutio in casu nostræ controuersiæ, non est faciẽda facienda pauperibus. Et ratio est, quia comparẽte comparente vero domino non est locus faciẽdæ faciendæ restitutionis pauperibus: sed tunc solum est facienda restitutio pauperibus, quando ipse verus dominus propter suam culpā culpam meretur amittere dominium, & punitur lege pœnali, & priuatur dominio. At vero hîc neque ipse mutuatarius culpam commisit, neque leges puniunt huiusmodi contractus, qui sunt vsurarij per accidens ex falsa æstimatione recipiẽ tis recipientis pretium.
Denique in fine huius articuli obseruandum est, quòd quanuis dum non comparet verus dominus, liberum sit illi qui tenetur restitutionem facere, illam incōsulto inconsulto episcopo facere, expendendo pecunias in pios vsus: tamen in aliquo casu non cōparenti comparenti vero domino, non potest sine facultate episcopi & cōsilio consilio restitutionem facere, cōuertẽdo conuertendo pretiũ pretium in pios vsus: videlicet, quādo quando est vsurarium debitum realiter. Et ita definitur in cap. quanquam, de vsuris lib. 6.
Loading...