RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Art. 1. huius quaest. } est, res quae dam sunt, quarum vsus est ipsa earum rerum consumptio, quae non habent vsumfructum secundum iura. Et ideo si talia fuerint per vsuram extorta, puta denarij, triticum, vinum, aut aliquid huiusmodi, non tenetur homo ad restituendum , nisi id quod accepit: quia id, quod de tali re est acquisitum, non est fructus huiusmodi rei, sed humanae industriae: nisi forte per detentionem talis rei alter sit damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc enim tenetur ad recompensationem nocumenti . Quaedam vero res sunt, quarum vsus non est earum consumptio, & talia habent vsum fructum, sicut domus & ager, & alia huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius, vel agrum per vsuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam fructus in de perceptos: quia sunt fructus rerum, quarum alius est dominus: & ideo ei debentur.